home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
JOB.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
88KB
|
1,982 lines
1:1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et
rectus ac timens Deum et recedens a malo
1:2 natique sunt ei septem filii et tres filiae
1:3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia
camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac
familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes
Orientales
1:4 et ibant filii eius et faciebant convivium per domos
unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas
ut comederent et biberent cum eis
1:5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos
Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat
holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii
mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob
cunctis diebus
1:6 quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent
coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
1:7 cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi
terram et perambulavi eam
1:8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob
quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et
timens Deum ac recedens a malo
1:9 cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
1:10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque
substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et
possessio illius crevit in terra
1:11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae
possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
1:12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in
manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque
est Satan a facie Domini
1:13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et
biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
1:14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae
pascebantur iuxta eos
1:15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt
gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
1:16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei
cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi
ego solus ut nuntiarem tibi
1:17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei
fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos
necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut
nuntiarem tibi
1:18 loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis
et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui
primogeniti
1:19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti et
concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit
liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem
tibi
1:20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite
corruens in terram adoravit
1:21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus
revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini
benedictum
1:22 in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra
Deum locutus est
2:1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et
starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret
in conspectu eius
2:2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait
circuivi terram et perambulavi eam
2:3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum
Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus
timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu
autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra
2:4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae
habet homo dabit pro anima sua
2:5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc
videbis quod in facie benedicat tibi
2:6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen
animam illius serva
2:7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere
pessimo a planta pedis usque ad verticem eius
2:8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio
2:9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate
tua benedic Deo et morere
2:10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona
suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus
his non peccavit Iob labiis suis
2:11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset
ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad
Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter
venientes visitarent eum et consolarentur
2:12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et
exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem
super caput suum in caelum
2:13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem
noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem
esse vehementem
3:1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
3:2 et locutus est
3:3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est
conceptus est homo
3:4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper
et non inlustret lumine
3:5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et
involvatur amaritudine
3:6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in
diebus anni nec numeretur in mensibus
3:7 sit nox illa solitaria nec laude digna
3:8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare
Leviathan
3:9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non
videat nec ortum surgentis aurorae
3:10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec
abstulit mala ab oculis meis
3:11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim
perii
3:12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
3:13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
3:14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi
solitudines
3:15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos
suas argento
3:16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui
concepti non viderunt lucem
3:17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi
robore
3:18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem
exactoris
3:19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
3:20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine
animae sunt
3:21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes
thesaurum
3:22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
3:23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus
tenebris
3:24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic
rugitus meus
3:25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
3:26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super
me indignatio
4:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
4:2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed
conceptum sermonem tenere quis possit
4:3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4:4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia
confortasti
4:5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et
conturbatus es
4:6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum
tuarum
4:7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut
quando recti deleti sint
4:8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant
dolores et metunt eos
4:9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
4:10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum
contriti sunt
4:11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis
dissipati sunt
4:12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive
suscepit auris mea venas susurri eius
4:13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare
homines
4:14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
4:15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili
carnis meae
4:16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram
oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
4:17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore
suo purior erit vir
4:18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis
repperit pravitatem
4:19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum
habent fundamentum consumentur velut a tinea
4:20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus
intellegit in aeternum peribunt
4:21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et
non in sapientia
5:1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum
convertere
5:2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit
invidia
5:3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius
statim
5:4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et
non erit qui eruat
5:5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et
ebibent sitientes divitias eius
5:6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
5:7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
5:8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium
meum
5:9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
5:10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis
universa
5:11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
5:12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere
manus eorum quod coeperant
5:13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium
pravorum dissipat
5:14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt
in meridie
5:15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti
pauperem
5:16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
5:17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo
Domini ne reprobes
5:18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius
sanabunt
5:19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non
tanget te malum
5:20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
5:21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem
cum venerit
5:22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non
formidabis
5:23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae
pacificae erunt tibi
5:24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans
speciem tuam non peccabis
5:25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies
tua quasi herba terrae
5:26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus
in tempore suo
5:27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente
pertracta
6:1 respondens autem Iob dixit
6:2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et
calamitas quam patior in statera
6:3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea
dolore sunt plena
6:4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit
spiritum meum et terrores Domini militant contra me
6:5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum
ante praesepe plenum steterit
6:6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut
potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
6:7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi
mei sunt
6:8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi
Deus
6:9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat
me
6:10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non
parcat nec contradicam sermonibus Sancti
6:11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis
meus ut patienter agam
6:12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
6:13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei
recesserunt a me
6:14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini
derelinquit
6:15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim
transit in convallibus
6:16 qui timent pruinam inruet super eos nix
6:17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit
solventur de loco suo
6:18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum
et peribunt
6:19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate
paulisper
6:20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et
pudore cooperti sunt
6:21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
6:22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate
mihi
6:23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite
me
6:24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite
me
6:25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus
sit qui possit arguere
6:26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum
verba profertis
6:27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum
vestrum
6:28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte
an mentiar
6:29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod
iustum est iudicate
6:30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus
meis stultitia personabit
7:1 militia est vita hominis super terram et sicut dies
mercennarii dies eius
7:2 sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius
praestolatur finem operis sui
7:3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas
enumeravi mihi
7:4 si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo
vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
7:5 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea
aruit et contracta est
7:6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur
et consumpti sunt absque ulla spe
7:7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus
meus ut videat bona
7:8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non
subsistam
7:9 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad
inferos non ascendet
7:10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum
amplius locus eius
7:11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione
spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
7:12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me
carcere
7:13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor
loquens mecum in strato meo
7:14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
7:15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
7:16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim
sunt dies mei
7:17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum
cor tuum
7:18 visitas eum diluculo et subito probas illum
7:19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam
salivam meam
7:20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me
contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
7:21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes
iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me
quaesieris non subsistam
8:1 respondens autem Baldad Suites dixit
8:2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris
tui
8:3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit
quod iustum est
8:4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu
iniquitatis suae
8:5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem
fueris deprecatus
8:6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et
pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
8:7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua
multiplicentur nimis
8:8 interroga enim generationem pristinam et diligenter
investiga patrum memoriam
8:9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies
nostri sunt super terram
8:10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo
proferent eloquia
8:11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet
carectum sine aqua
8:12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas
arescit
8:13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae
peribit
8:14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum
fiducia eius
8:15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non
consurget
8:16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen
eius egreditur
8:17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter
lapides commorabitur
8:18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non
novi te
8:19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii
germinentur
8:20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
8:21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
8:22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum
impiorum non subsistet
9:1 et respondens Iob ait
9:2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo
conpositus Deo
9:3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum
pro mille
9:4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem
habuit
9:5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in
furore suo
9:6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius
concutiuntur
9:7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi
sub signaculo
9:8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
9:9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
9:10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum
non est numerus
9:11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
9:12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere
potest cur facis
9:13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur
qui portant orbem
9:14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis
meis cum eo
9:15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed
meum iudicem deprecabor
9:16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit
vocem meam
9:17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea
etiam sine causa
9:18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me
amaritudinibus
9:19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas
iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
9:20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si
innocentem ostendere pravum me conprobabit
9:21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et
taedebit me vitae meae
9:22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse
consumit
9:23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum
rideat
9:24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit
quod si non ille est quis ergo est
9:25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non
viderunt bonum
9:26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila
volans ad escam
9:27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et
dolore torqueor
9:28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres
delinquenti
9:29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
9:30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut
mundissimae manus meae
9:31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta
mea
9:32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui
mecum in iudicio ex aequo possit audiri
9:33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in
ambobus
9:34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
9:35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens
respondere
10:1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium
meum loquar in amaritudine animae meae
10:2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
10:3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me
opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
10:4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu
videbis
10:5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut
humana sunt tempora
10:6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
10:7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu
tua possit eruere
10:8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu
et sic repente praecipitas me
10:9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem
reduces me
10:10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
10:11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis
conpegisti me
10:12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua
custodivit spiritum meum
10:13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum
memineris
10:14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate
mea mundum me esse non pateris
10:15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo
caput saturatus adflictione et miseria
10:16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque
mirabiliter me crucias
10:17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam
adversum me et poenae militant in me
10:18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne
oculus me videret
10:19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
10:20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte
ergo me ut plangam paululum dolorem meum
10:21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et
opertam mortis caligine
10:22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus
ordo et sempiternus horror inhabitans
11:1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
11:2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus
iustificabitur
11:3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo
confutaberis
11:4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in
conspectu tuo
11:5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua
tibi
11:6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex
esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo
quam meretur iniquitas tua
11:7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum
Omnipotentem repperies
11:8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et
unde cognosces
11:9 longior terrae mensura eius et latior mari
11:10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis
contradicet ei
11:11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem
nonne considerat
11:12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri
se liberum natum putat
11:13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
11:14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non
manserit in tabernaculo tuo iniustitia
11:15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris
stabilis et non timebis
11:16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae
praeterierint recordaberis
11:17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et
cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
11:18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus
dormies
11:19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur
faciem tuam plurimi
11:20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis
et spes eorum abominatio animae
12:1 respondens autem Iob dixit
12:2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
12:3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis
enim haec quae nostis ignorat
12:4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et
exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
12:5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus
statutum
12:6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum
cum ipse dederit omnia in manibus eorum
12:7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli
et indicabunt tibi
12:8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces
maris
12:9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
12:10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae
carnis hominis
12:11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
12:12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
12:13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium
et intellegentiam
12:14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit
hominem nullus est qui aperiat
12:15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas
subvertent terram
12:16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et
decipientem et eum qui decipitur
12:17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in
stuporem
12:18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
12:19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
12:20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
12:21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi
fuerant relevans
12:22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem
umbram mortis
12:23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in
integrum restituet
12:24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut
frustra incedant per invium
12:25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos
faciet quasi ebrios
13:1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et
intellexi singula
13:2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri
sum
13:3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
13:4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores
perversorum dogmatum
13:5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
13:6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum
adtendite
13:7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini
dolos
13:8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
13:9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut
homo vestris fraudulentiis
13:10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius
accipitis
13:11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet
super vos
13:12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum
cervices vestrae
13:13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens
suggesserit
13:14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam
porto in manibus meis
13:15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas
in conspectu eius arguam
13:16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu
eius omnis hypocrita
13:17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
13:18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
13:19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
13:20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non
abscondar
13:21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
13:22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu
responde mihi
13:23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et
delicta ostende mihi
13:24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
13:25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam
et stipulam siccam persequeris
13:26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis
peccatis adulescentiae meae
13:27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas
meas et vestigia pedum meorum considerasti
13:28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum
quod comeditur a tinea
14:1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis
miseriis
14:2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et
numquam in eodem statu permanet
14:3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et
adducere eum tecum in iudicium
14:4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne
tu qui solus es
14:5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est
constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
14:6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut
mercennarii dies eius
14:7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et
rami eius pullulant
14:8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus
fuerit truncus illius
14:9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum
plantatum est
14:10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus
ubi quaeso est
14:11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus
arescat
14:12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum
non evigilabit nec consurget de somno suo
14:13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut
abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi
tempus in quo recorderis mei
14:14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus
nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
14:15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum
porriges dexteram
14:16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis
meis
14:17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti
iniquitatem meam
14:18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
14:19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra
consumitur et homines ergo similiter perdes
14:20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret
inmutabis faciem eius et emittes eum
14:21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non
intelleget
14:22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super
semet ipso lugebit
15:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
15:2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et
implebit ardore stomachum suum
15:3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod
tibi non expedit
15:4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram
Deo
15:5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam
blasphemantium
15:6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt
tibi
15:7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
15:8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius
sapientia
15:9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
15:10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam
patres tui
15:11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua
prava hoc prohibent
15:12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos
habes oculos
15:13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore
huiuscemodi sermones
15:14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat
natus de muliere
15:15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt
mundi in conspectu eius
15:16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi
aquas iniquitatem
15:17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
15:18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
15:19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per
eos
15:20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum
incertus est tyrannidis eius
15:21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit
ille insidias suspicatur
15:22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans
undique gladium
15:23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit
in manu eius tenebrarum dies
15:24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut
regem qui praeparatur ad proelium
15:25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra
Omnipotentem roboratus est
15:26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice
armatus est
15:27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina
dependet
15:28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis
quae in tumulos sunt redactae
15:29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet
in terra radicem suam
15:30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et
auferetur spiritu oris sui
15:31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio
redimendus sit
15:32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius
arescet
15:33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi
oliva proiciens florem suum
15:34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit
tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
15:35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius
praeparat dolos
16:1 respondens autem Iob dixit
16:2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos
estis
16:3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi
molestum est si loquaris
16:4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset
anima vestra pro anima mea
16:5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum
super vos
16:6 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
16:7 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et
si tacuero non recedet a me
16:8 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti
sunt omnes artus mei
16:9 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur
falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
16:10 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit
contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me
intuitus est
16:11 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt
maxillam meam satiati sunt poenis meis
16:12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me
tradidit
16:13 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit
cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
16:14 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non
pepercit et effudit in terra viscera mea
16:15 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
16:16 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
16:17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
16:18 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem
mundas ad Deum preces
16:19 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te
latendi clamor meus
16:20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in
excelsis
16:21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
16:22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur
filius hominis cum collega suo
16:23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non
revertar ambulo
17:1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum
mihi superest sepulchrum
17:2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
17:3 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra
me
17:4 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non
exaltabuntur
17:5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
17:6 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram
eis
17:7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi
in nihili redacta sunt
17:8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam
suscitabitur
17:9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet
fortitudinem
17:10 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in
vobis ullum sapientem
17:11 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt
torquentes cor meum
17:12 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero
lucem
17:13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi
lectulum meum
17:14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea
vermibus
17:15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis
considerat
17:16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne
saltim ibi erit requies mihi
18:1 respondens autem Baldad Suites dixit
18:2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et
sic loquamur
18:3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
18:4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te
derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
18:5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis
eius
18:6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae
super eum est extinguetur
18:7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum
consilium suum
18:8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
18:9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum
sitis
18:10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius
super semitam
18:11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
18:12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
18:13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius
primogenita mors
18:14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super
eum quasi rex interitus
18:15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est
aspergatur in tabernaculo eius sulphur
18:16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur
messis eius
18:17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen
eius in plateis
18:18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
18:19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec
ullae reliquiae in regionibus eius
18:20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
18:21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui
ignorat Deum
19:1 respondens autem Iob dixit
19:2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
19:3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
19:4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
19:5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
19:6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio
adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
19:7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non
est qui iudicet
19:8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in
calle meo tenebras posuit
19:9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
19:10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori
abstulit spem meam
19:11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi
hostem suum
19:12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me
et obsederunt in gyro tabernaculum meum
19:13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni
recesserunt a me
19:14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti
sunt mei
19:15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum
habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
19:16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar
illum
19:17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
19:18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem
detrahebant mihi
19:19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime
diligebam aversatus est me
19:20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et
derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
19:21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia
manus Domini tetigit me
19:22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis
saturamini
19:23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det
ut exarentur in libro
19:24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in
silice
19:25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de
terra surrecturus sim
19:26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo
Deum
19:27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et
non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
19:28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi
inveniamus contra eum
19:29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum
gladius est et scitote esse iudicium
20:1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
20:2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in
diversa rapitur
20:3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae
meae respondebit mihi
20:4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
20:5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad
instar puncti
20:6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius
nubes tetigerit
20:7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant
dicent ubi est
20:8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio
nocturna
20:9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur
eum locus suus
20:10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei
dolorem suum
20:11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo
in pulverem dormient
20:12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud
sub lingua sua
20:13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture
suo
20:14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum
intrinsecus
20:15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius
extrahet eas Deus
20:16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
20:17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
20:18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta
multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
20:19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non
aedificavit eam
20:20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat
possidere non poterit
20:21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de
bonis eius
20:22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor
inruet in eum
20:23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram
furoris sui et pluat super illum bellum suum
20:24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
20:25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in
amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
20:26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit
eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in
tabernaculo suo
20:27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget
adversus eum
20:28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris
Dei
20:29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum
eius a Domino
21:1 respondens autem Iob dixit
21:2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
21:3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur
verba ridete
21:4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non
debeam contristari
21:5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori
vestro
21:6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit
carnem meam tremor
21:7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique
divitiis
21:8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et
nepotum in conspectu eorum
21:9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei
super illos
21:10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est
privata fetu suo
21:11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum
exultant lusibus
21:12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
21:13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna
descendunt
21:14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum
nolumus
21:15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest
si oraverimus illum
21:16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium
impiorum longe sit a me
21:17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis
inundatio et dolores dividet furoris sui
21:18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam
turbo dispergit
21:19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum
reddiderit tunc sciet
21:20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore
Omnipotentis bibet
21:21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si
numerus mensuum eius dimidietur
21:22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos
iudicat
21:23 iste moritur robustus et sanus dives et felix
21:24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius
inrigantur
21:25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis
opibus
21:26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
21:27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me
iniquas
21:28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula
impiorum
21:29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum
intellegere cognoscetis
21:30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem
furoris ducitur
21:31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet
illi
21:32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum
vigilabit
21:33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet
et ante se innumerabiles
21:34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra
repugnare ostensa sit veritati
22:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
22:2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae
fuerit scientiae
22:3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si
inmaculata fuerit via tua
22:4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
22:5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas
iniquitates tuas
22:6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos
spoliasti vestibus
22:7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
22:8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et
potentissimus obtinebas eam
22:9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
22:10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido
subita
22:11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum
inundantium non oppressurum
22:12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum
vertices sublimetur
22:13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem
iudicat
22:14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa
cardines caeli perambulat
22:15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam
calcaverunt viri iniqui
22:16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit
fundamentum eorum
22:17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit
facere Omnipotens aestimabant eum
22:18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia
procul sit a me
22:19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
22:20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum
devoravit ignis
22:21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis
fructus optimos
22:22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde
tuo
22:23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe
facies iniquitatem a tabernaculo tuo
22:24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
22:25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum
coacervabitur tibi
22:26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad
Deum faciem tuam
22:27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
22:28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit
lumen
22:29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui
inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
22:30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum
suarum
23:1 respondens autem Iob dixit
23:2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae
meae adgravata est super gemitum meum
23:3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam
usque ad solium eius
23:4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
23:5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid
loquatur mihi
23:6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis
suae mole me premat
23:7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam
iudicium meum
23:8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non
intellegam eum
23:9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam
ad dextram non videbo illum
23:10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod
per ignem transit
23:11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et
non declinavi ex ea
23:12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo
abscondi verba oris eius
23:13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem
eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
23:14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia
praesto sunt ei
23:15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum
timore sollicitor
23:16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
23:17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam
operuit caligo
24:1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem
noverunt eum ignorant dies illius
24:2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt
eos
24:3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore
bovem viduae
24:4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter
mansuetos terrae
24:5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum
vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
24:6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt
vindemiant
24:7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est
operimentum in frigore
24:8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen
amplexantur lapides
24:9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem
spoliaverunt
24:10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus
tulerunt spicas
24:11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis
torcularibus sitiunt
24:12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum
clamavit et Deus inultum abire non patitur
24:13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec
reversi sunt per semitas illius
24:14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et
pauperem per noctem vero erit quasi fur
24:15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit
oculus et operiet vultum suum
24:16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi
et ignoraverunt lucem
24:17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et
sic in tenebris quasi in luce ambulant
24:18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in
terra nec ambulet per viam vinearum
24:19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad
inferos peccatum illius
24:20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non
sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
24:21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non
fecit
24:22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non
credet vitae suae
24:23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in
superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
24:24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur
sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum
conterentur
24:25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum
et ponere ante Deum verba mea
25:1 respondens autem Baldad Suites dixit
25:2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in
sublimibus suis
25:3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget
lumen illius
25:4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere
mundus natus de muliere
25:5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in
conspectu eius
25:6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
26:1 respondens autem Iob dixit
26:2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium
eius qui non est fortis
26:3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet
sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
26:4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
26:5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
26:6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum
perditioni
26:7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram
super nihili
26:8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter
deorsum
26:9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam
suam
26:10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et
tenebrae
26:11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
26:12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et
prudentia eius percussit superbum
26:13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius
eductus est coluber tortuosus
26:14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix
parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum
magnitudinis illius intueri
27:1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
27:2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad
amaritudinem adduxit animam meam
27:3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in
naribus meis
27:4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea
meditabitur mendacium
27:5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non
recedam ab innocentia mea
27:6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim
reprehendit me cor meum in omni vita mea
27:7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi
iniquus
27:8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non
liberet Deus animam eius
27:9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum
angustia
27:10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in
omni tempore
27:11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec
abscondam
27:12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
27:13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas
violentorum quam ab Omnipotente suscipient
27:14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et
nepotes eius non saturabuntur pane
27:15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et
viduae illius non plorabunt
27:16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum
praeparaverit vestimenta
27:17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum
innocens dividet
27:18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit
umbraculum
27:19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos
et nihil inveniet
27:20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum
tempestas
27:21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet
eum de loco suo
27:22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens
fugiet
27:23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum
intuens locum eius
28:1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est
in quo conflatur
28:2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes
vertitur
28:3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat
lapidem quoque caliginis et umbram mortis
28:4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est
pes egentis hominum et invios
28:5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
28:6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
28:7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
28:8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per
eam leaena
28:9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
28:10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus
eius
28:11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita
produxit in lucem
28:12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus
intellegentiae
28:13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter
viventium
28:14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
28:15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum
in commutatione eius
28:16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi
sardonico pretiosissimo vel sapphyro
28:17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro
ea vasa auri
28:18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius
trahitur autem sapientia de occultis
28:19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae
mundissimae conponetur
28:20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus
intellegentiae
28:21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque
caeli latet
28:22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam
eius
28:23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
28:24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo
sunt respicit
28:25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
28:26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
28:27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et
investigavit
28:28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et
recedere a malo intellegentia
29:1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
29:2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum
dies quibus Deus custodiebat me
29:3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen
eius ambulabam in tenebris
29:4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus
erat in tabernaculo meo
29:5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
29:6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi
rivos olei
29:7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant
cathedram mihi
29:8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes
stabant
29:9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
29:10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo
adherebat
29:11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium
reddebat mihi
29:12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non
esset adiutor
29:13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae
consolatus sum
29:14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et
diademate iudicio meo
29:15 oculus fui caeco et pes claudo
29:16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam
diligentissime investigabam
29:17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam
praedam
29:18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma
multiplicabo dies
29:19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in
messione mea
29:20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea
instaurabitur
29:21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti
tacebant ad consilium meum
29:22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat
eloquium meum
29:23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi
ad imbrem serotinum
29:24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei
non cadebat in terram
29:25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem
quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium
consolator
30:1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar
patres ponere cum canibus gregis mei
30:2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa
putabantur indigni
30:3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine
squalentes calamitate et miseria
30:4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix
iuniperorum erat cibus eorum
30:5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent
ad ea cum clamore currebant
30:6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel
super glaream
30:7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus
delicias conputabant
30:8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non
parentes
30:9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis
proverbium
30:10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam
conspuere non verentur
30:11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit
in os meum
30:12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt
pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis
suis
30:13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et
praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
30:14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad
meas miserias devoluti sunt
30:15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium
meum et velut nubes pertransiit salus mea
30:16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident
me dies adflictionis
30:17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non
dormiunt
30:18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi
capitio tunicae sic cinxerunt me
30:19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
30:20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
30:21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae
adversaris mihi
30:22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me
valide
30:23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni
viventi
30:24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam
et si corruerint ipse salvabis
30:25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et
conpatiebatur anima mea pauperi
30:26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem
et eruperunt tenebrae
30:27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt
me dies adflictionis
30:28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
30:29 frater fui draconum et socius strutionum
30:30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae
caumate
30:31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem
flentium
31:1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de
virgine
31:2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem
Omnipotens de excelsis
31:3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus
iniustitiam
31:4 nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos
dinumerat
31:5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
31:6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem
meam
31:7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos
meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
31:8 seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
31:9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium
amici mei insidiatus sum
31:10 scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur
alii
31:11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima
31:12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans
genimina
31:13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae
meae cum disceptarent adversum me
31:14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum
quaesierit quid respondebo illi
31:15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et
formavit in vulva unus
31:16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae
expectare feci
31:17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex
ea
31:18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero
matris meae egressa est mecum
31:19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et
absque operimento pauperem
31:20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus
ovium mearum calefactus est
31:21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me
in porta superiorem
31:22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis
ossibus confringatur
31:23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et
pondus eius ferre non potui
31:24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
31:25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima
repperit manus mea
31:26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
31:27 et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum
manum meam ore meo
31:28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum
altissimum
31:29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi
quod invenisset eum malum
31:30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem
maledicens animam eius
31:31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus
eius ut saturemur
31:32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
31:33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo
iniquitatem meam
31:34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum
terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
31:35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens
audiat et librum scribat ipse qui iudicat
31:36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi
coronam mihi
31:37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi
principi offeram eum
31:38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius
deflent
31:39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam
agricolarum eius adflixi
31:40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina
finita sunt verba Iob
32:1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod
iustus sibi videretur
32:2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de
cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se
esse diceret coram Deo
32:3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non
invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo
condemnassent Iob
32:4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se
essent qui loquebantur
32:5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent
iratus est vehementer
32:6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior
sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite
veritus sum indicare vobis meam sententiam
32:7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum
multitudo doceret sapientiam
32:8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio
Omnipotentis dat intellegentiam
32:9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
32:10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam
scientiam
32:11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram
donec disceptaremini sermonibus
32:12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut
video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis
sermonibus eius
32:13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum
non homo
32:14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros
sermones respondebo illi
32:15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se
eloquia
32:16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec
responderunt ultra
32:17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
32:18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri
mei
32:19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod
lagunculas novas disrumpit
32:20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et
respondebo
32:21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
32:22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me
factor meus
33:1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
33:2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
33:3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea
puram loquentur
33:4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis
vivificavit me
33:5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
33:6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego
quoque formatus sum
33:7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea
non sit tibi gravis
33:8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
33:9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est
iniquitas in me
33:10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me
inimicum sibi
33:11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
33:12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi
quia maior sit Deus homine
33:13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit
tibi
33:14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
33:15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super
homines et dormiunt in lectulo
33:16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit
disciplinam
33:17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de
superbia
33:18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non
transeat in gladium
33:19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius
marcescere facit
33:20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius
cibus ante desiderabilis
33:21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
33:22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius
mortiferis
33:23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut
adnuntiet hominis aequitatem
33:24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in
corruptionem inveni in quo ei propitier
33:25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies
adulescentiae suae
33:26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem
eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
33:27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut
eram dignus non recepi
33:28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens
lucem videret
33:29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
33:30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce
viventium
33:31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
33:32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo
enim te apparere iustum
33:33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
34:1 pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
34:2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
34:3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
34:4 iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit
melius
34:5 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
34:6 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea
absque ullo peccato
34:7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi
aquam
34:8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum
viris impiis
34:9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
34:10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab
Omnipotente iniquitas
34:11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum
restituet
34:12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens
subvertet iudicium
34:13 quem constituit alium super terram aut quem posuit super
orbem quem fabricatus est
34:14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad
se trahet
34:15 deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
34:16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta
vocem eloquii mei
34:17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu
eum qui iustus est in tantum condemnas
34:18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
34:19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum
cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt
universi
34:20 subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et
pertransibunt et auferent violentum absque manu
34:21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum
considerat
34:22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur
ibi qui operantur iniquitatem
34:23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad
Deum in iudicium
34:24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro
eis
34:25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et
conterentur
34:26 quasi impios percussit eos in loco videntium
34:27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias
eius intellegere noluerunt
34:28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret
vocem pauperum
34:29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo
absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super
gentem et super omnes homines
34:30 qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata
populi
34:31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
34:32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non
addam
34:33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim
coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
34:34 viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
34:35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant
disciplinam
34:36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in
hominibus iniquitatis
34:37 quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim
constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum
35:1 igitur Heliu haec rursum locutus est
35:2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior
Deo sum
35:3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi
proderit si ego peccavero
35:4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
35:5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod
altior te sit
35:6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint
iniquitates tuae quid facies contra eum
35:7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua
accipiet
35:8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium
hominis adiuvabit iustitia tua
35:9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt
propter vim brachii tyrannorum
35:10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina
in nocte
35:11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli
erudit nos
35:12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
35:13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum
causas intuebitur
35:14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et
expecta eum
35:15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus
valde
35:16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba
multiplicat
36:1 addens quoque Heliu haec locutus est
36:2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod
pro Deo loquar
36:3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum
probabo iustum
36:4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia
probabitur tibi
36:5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
36:6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
36:7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat
in perpetuum et illi eriguntur
36:8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
36:9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti
fuerint
36:10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut
revertantur ab iniquitate
36:11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono
et annos suos in gloria
36:12 si autem non audierint transibunt per gladium et
consumentur in stultitia
36:13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt
cum vincti fuerint
36:14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter
effeminatos
36:15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in
tribulatione aurem eius
36:16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non
habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit
plena pinguedine
36:17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque
recipies
36:18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo
donorum inclinet te
36:19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes
robustos fortitudine
36:20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
36:21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi
post miseriam
36:22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis
in legislatoribus
36:23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere
operatus es iniquitatem
36:24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
36:25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
36:26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum
eius inaestimabilis
36:27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar
gurgitum
36:28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
36:29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
36:30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris
operiet
36:31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis
mortalibus
36:32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus
adveniat
36:33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad
eam possit ascendere
37:1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
37:2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore
illius procedentem
37:3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super
terminos terrae
37:4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et
non investigabitur cum audita fuerit vox eius
37:5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et
inscrutabilia
37:6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis
et imbri fortitudinis suae
37:7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera
sua
37:8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
37:9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
37:10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur
aquae
37:11 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
37:12 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas
gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem
orbis terrarum
37:13 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco
misericordiae suae eas iusserit inveniri
37:14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
37:15 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut
ostenderent lucem nubium eius
37:16 numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
37:17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra
austro
37:18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi
quasi aere fusi sunt
37:19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur
tenebris
37:20 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo
devorabitur
37:21 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et
ventus transiens fugabit eas
37:22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
37:23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et
iudicio et iustitia et enarrari non potest
37:24 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes
qui sibi videntur esse sapientes
38:1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
38:2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
38:3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde
mihi
38:4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si
habes intellegentiam
38:5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super
eam lineam
38:6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit
lapidem angularem eius
38:7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes
filii Dei
38:8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva
procedens
38:9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi
pannis infantiae obvolverem
38:10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
38:11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic
confringes tumentes fluctus tuos
38:12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti
aurorae locum suum
38:13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios
ex ea
38:14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut
vestimentum
38:15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum
confringetur
38:16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis
abyssis deambulasti
38:17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa
vidisti
38:18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si
nosti omnia
38:19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
38:20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas
semitas domus eius
38:21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum
tuorum noveras
38:22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros
grandinis aspexisti
38:23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
38:24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
38:25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis
tonitrui
38:26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi
nullus mortalium commoratur
38:27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas
virentes
38:28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
38:29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis
genuit
38:30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies
abyssi constringitur
38:31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut
gyrum Arcturi poteris dissipare
38:32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum
super filios terrae consurgere facis
38:33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in
terra
38:34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum
operiet te
38:35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi
adsumus
38:36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis
dedit gallo intellegentiam
38:37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis
dormire faciet
38:38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae
conpingebantur
38:39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius
implebis
38:40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur
38:41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum
clamant vagantes eo quod non habeant cibos
39:1 numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel
parturientes cervas observasti
39:2 dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus
earum
39:3 incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
39:4 separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non
revertuntur ad eas
39:5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
39:6 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra
salsuginis
39:7 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non
audit
39:8 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque
perquirit
39:9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad
praesepe tuum
39:10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut
confringet glebas vallium post te
39:11 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et
derelinques ei labores tuos
39:12 numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream
tuam congreget
39:13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
39:14 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere
calefacis ea
39:15 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri
conterant
39:16 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra
laboravit nullo timore cogente
39:17 privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi
intellegentiam
39:18 cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et
ascensorem eius
39:19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo
eius hinnitum
39:20 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius
terror
39:21 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit
armatis
39:22 contemnit pavorem nec cedit gladio
39:23 super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
39:24 fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare
clangorem
39:25 ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum
exhortationem ducum et ululatum exercitus
39:26 numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens
alas suas ad austrum
39:27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis
ponet nidum suum
39:28 in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur
atque inaccessis rupibus
39:29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
39:30 pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit
statim adest
39:31 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
39:32 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit
utique qui arguit Deum debet respondere ei
39:33 respondens autem Iob Domino dixit
39:34 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam
ponam super os meum
39:35 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum
quibus ultra non addam
40:1 respondens autem Dominus Iob de turbine ait
40:2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
40:3 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut
tu iustificeris
40:4 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
40:5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto
gloriosus et speciosis induere vestibus
40:6 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem
humilia
40:7 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios
in loco suo
40:8 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in
foveam
40:9 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
40:10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
40:11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in
umbilicis ventris eius
40:12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum
eius perplexi sunt
40:13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi
lamminae ferreae
40:14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit
gladium eius
40:15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
40:16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
40:17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices
torrentis
40:18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam
quod influat Iordanis in os eius
40:19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus
perforabit nares eius
40:20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis
linguam eius
40:21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla
perforabis maxillam eius
40:22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi
mollia
40:23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum
sempiternum
40:24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis
tuis
40:25 concident eum amici divident illum negotiatores
40:26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium
capite illius
40:27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas
loqui
40:28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis
praecipitabitur
41:1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest
vultui meo
41:2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt
mea sunt
41:3 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum
conpositis
41:4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius
quis intrabit
41:5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius
formido
41:6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se
prementibus
41:7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
41:8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
41:9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae
diluculi
41:10 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
41:11 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque
ferventis
41:12 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius
egreditur
41:13 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet
egestas
41:14 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum
fulmina et ad locum alium non ferentur
41:15 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi
malleatoris incus
41:16 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
41:17 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque
hasta neque torax
41:18 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum
putridum aes
41:19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei
lapides fundae
41:20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem
hastam
41:21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
41:22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi
cum unguenta bulliunt
41:23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi
senescentem
41:24 non est super terram potestas quae conparetur ei qui
factus est ut nullum timeret
41:25 omne sublime videt ipse est rex super universos filios
superbiae
42:1 respondens autem Iob Domino dixit
42:2 scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
42:3 quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo
insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent
scientiam meam
42:4 audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
42:5 auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
42:6 idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla
et cinere
42:7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit
ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos
amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut
servus meus Iob
42:8 sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite
ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem
servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis
inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut
servus meus Iob
42:9 abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar
Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et
suscepit Dominus faciem Iob
42:10 Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum
oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque
fuerant Iob duplicia
42:11 venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae
sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum
eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati
sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et
dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam
42:12 Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam
principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et
sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae
42:13 et fuerunt ei septem filii et filiae tres
42:14 et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et
nomen tertiae Cornu stibii
42:15 non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae
Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter
fratres earum
42:16 vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et
vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam
generationem et mortuus est senex et plenus dierum