home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
JOE.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
9KB
|
178 lines
1:1 verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
1:2 audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores
terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus
patrum vestrorum
1:3 super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis
et filii eorum generationi alterae
1:4 residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit
bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
1:5 expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis
vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro
1:6 gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis
dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
1:7 posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit
nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
1:8 plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis
suae
1:9 periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt
sacerdotes ministri Domini
1:10 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est
triticum confusum est vinum elanguit oleum
1:11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento
et hordeo quia periit messis agri
1:12 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma
et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium
a filiis hominum
1:13 accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri
altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam
interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio
1:14 sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes
habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
1:15 a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a
potente veniet
1:16 numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo
Dei nostri laetitia et exultatio
1:17 conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea
dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
1:18 quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est
pascua eis sed et greges pecorum disperierunt
1:19 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et
flamma succendit omnia ligna regionis
1:20 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt
ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit
speciosa deserti
2:1 canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur
omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est
2:2 dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi
mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei
non fuit a principio et post eum non erit usque in annos
generationis et generationis
2:3 ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma
quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo
deserti neque est qui effugiat eum
2:4 quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic
current
2:5 sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient
sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus
fortis praeparatus ad proelium
2:6 a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in
ollam
2:7 sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum
vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis
2:8 unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo
ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur
2:9 urbem ingredientur in muro current domos conscendent per
fenestras intrabunt quasi fur
2:10 a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna
obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
2:11 et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia
multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum
eius magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis
sustinebit eum
2:12 nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde
vestro in ieiunio et in fletu et in planctu
2:13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et
convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et
misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis
super malitia
2:14 quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se
benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro
2:15 canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum
2:16 congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes
congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de
cubili suo et sponsa de thalamo suo
2:17 inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri
Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem
tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in
populis ubi est Deus eorum
2:18 zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo
2:19 et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam
vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo
vos ultra obprobrium in gentibus
2:20 et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et
expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra
mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet
fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit
2:21 noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit
Dominus ut faceret
2:22 nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa
deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea
dederunt virtutem suam
2:23 et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro
quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos
imbrem matutinum et serotinum in principio
2:24 et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia
vino et oleo
2:25 et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et
rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos
2:26 et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen
Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non
confundetur populus meus in sempiternum
2:27 et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus
Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus
in aeternum
2:28 et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri
somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt
2:29 sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam
spiritum meum
2:30 et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et
vaporem fumi
2:31 sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam
veniat dies Domini magnus et horribilis
2:32 et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia
in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit
Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit
3:1 quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero
captivitatem Iuda et Hierusalem
3:2 congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et
disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea
Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam
diviserunt
3:3 et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in
prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent
3:4 verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus
Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si
ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem
vobis super caput vestrum
3:5 argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et
pulcherrima intulistis in delubra vestra
3:6 et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis
Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis
3:7 ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et
convertam retributionem vestram in caput vestrum
3:8 et vendam filios vestros et filias vestras in manibus
filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia
Dominus locutus est
3:9 clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate
robustos accedant ascendant omnes viri bellatores
3:10 concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in
lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum
3:11 erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini
ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos
3:12 consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi
sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu
3:13 mittite falces qu