home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
DE.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
125KB
|
2,408 lines
1:1 haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel
trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter
Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum
1:2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque
Cadesbarne
1:3 quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus
est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus
ut diceret eis
1:4 postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in
Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai
1:5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem
et dicere
1:6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens
sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
1:7 revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae
ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca
contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et
Libani usque ad flumen magnum Eufraten
1:8 en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super
qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob
ut daret illam eis et semini eorum post eos
1:9 dixique vobis illo in tempore
1:10 non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester
multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae
1:11 Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa
milia et benedicat vobis sicut locutus est
1:12 non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac
iurgia
1:13 date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum
conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis
principes
1:14 tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere
1:15 tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et
constitui eos principes tribunos et centuriones et
quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula
1:16 praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est
iudicate sive civis sit ille sive peregrinus
1:17 nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut
magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est
quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et
ego audiam
1:18 praecepique omnia quae facere deberetis
1:19 profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem
et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut
praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in
Cadesbarne
1:20 dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus
noster daturus est nobis
1:21 vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et
posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli
metuere nec quicquam paveas
1:22 et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros
qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus
ascendere et ad quas pergere civitates
1:23 cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros
singulos de tribubus suis
1:24 qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt
usque ad vallem Botri et considerata terra
1:25 sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem
adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus
Deus noster daturus est nobis
1:26 et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei
nostri
1:27 murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit
nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet
in manu Amorrei atque deleret
1:28 quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes
maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae
et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi
1:29 et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
1:30 Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit
sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis
1:31 et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus
ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam
ambulasti donec veniretis ad locum istum
1:32 et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro
1:33 qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo
tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem
et die per columnam nubis
1:34 cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus
iuravit et ait
1:35 non videbit quispiam de hominibus generationis huius
pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum
patribus vestris
1:36 praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et
ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est
Dominum
1:37 nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus
Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc
1:38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te
hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli
1:39 parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur
et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi
ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam
1:40 vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam
maris Rubri
1:41 et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque
pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi
armis pergeretis in montem
1:42 ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis
non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris
1:43 locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini
et tumentes superbia ascendistis in montem
1:44 itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et
obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et
cecidit de Seir usque Horma
1:45 cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec
voci vestrae voluit adquiescere
1:46 sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore
2:1 profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare
Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir
longo tempore
2:2 dixitque Dominus ad me
2:3 sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem
2:4 et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum
vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos
2:5 videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim
dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare
vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
2:6 cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam
haurietis et bibetis
2:7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum
novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per
quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil
tibi defuit
2:8 cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui
habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de
Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
2:9 dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas
adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra
eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem
2:10 Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et
validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe
2:11 quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum
Enacim denique Moabitae appellant eos Emim
2:12 in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis
atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in
terra possessionis suae quam dedit ei Dominus
2:13 surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad
eum
2:14 tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad
transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec
consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris
sicut iuraverat Dominus
2:15 cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum
medio
2:16 postquam autem universi ceciderunt pugnatores
2:17 locutus est Dominus ad me dicens
2:18 tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
2:19 et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra
eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra
filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
2:20 terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt
gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim
2:21 populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut
Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos
habitare pro eis
2:22 sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens
Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in
praesens
2:23 Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam
Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos
et habitaverunt pro illis
2:24 surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu
tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere
et committe adversum eum proelium
2:25 hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in
populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo
paveant et in morem parturientium contremescant et dolore
teneantur
2:26 misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem
Esebon verbis pacificis dicens
2:27 transibimus per terram tuam publica gradiemur via non
declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
2:28 alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia
tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
2:29 sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae
qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in
terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
2:30 noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia
induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor
illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides
2:31 dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et
terram eius incipe possidere eam
2:32 egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad
proelium in Iesa
2:33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque
eum cum filiis et omni populo suo
2:34 cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis
habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non
reliquimus in eis quicquam
2:35 absque iumentis quae in partem venere praedantium et
spoliis urbium quas cepimus
2:36 ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod
in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae
nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster
nobis
2:37 absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et
cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis
universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster
3:1 itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og
rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in
Edrai
3:2 dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua
traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut
fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
3:3 tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam
Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos
usque ad internicionem
3:4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit
oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob
regni Og in Basan
3:5 cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et
vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros
3:6 et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon
disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos
3:7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus
3:8 tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum
Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad
montem Hermon
3:9 quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir
3:10 omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam
terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og
in Basan
3:11 solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum
monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum
Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis
ad mensuram cubiti virilis manus
3:12 terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est
super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis
Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad
3:13 reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og
tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan
vocatur terra gigantum
3:14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad
terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan
Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem
3:15 Machir quoque dedi Galaad
3:16 et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad
torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem
Ieboc qui est terminus filiorum Ammon
3:17 et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos
Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices
montis Phasga contra orientem
3:18 praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus
vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite
fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti
3:19 absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod
plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas
tradidi vobis
3:20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis
tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis
trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam
quam dedi vobis
3:21 Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui
viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic
faciet omnibus regnis ad quae transiturus es
3:22 ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
3:23 precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
3:24 Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem
tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in
caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari
fortitudini tuae
3:25 transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans
Iordanem et montem istum egregium et Libanum
3:26 iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed
dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad
me
3:27 ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad
occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec
enim transibis Iordanem istum
3:28 praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse
praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es
3:29 mansimusque in valle contra fanum Phogor
4:1 et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te
ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus
Deus patrum vestrorum daturus est vobis
4:2 non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex
eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
4:3 oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra
Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio
vestri
4:4 vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi
usque in praesentem diem
4:5 scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut
mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam
possessuri estis
4:6 et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra
sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa
praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens
magna
4:7 nec est alia natio tam grandis quae habeat deos
adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis
obsecrationibus nostris
4:8 quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias
iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie
ante oculos vestros
4:9 custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne
obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de
corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac
nepotes tuos
4:10 diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando
Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut
audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit
in terra doceantque filios suos
4:11 et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad
caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo
4:12 locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum
eius audistis et formam penitus non vidistis
4:13 et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis
et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis
4:14 mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias
et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis
4:15 custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis
aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in
Horeb de medio ignis
4:16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut
imaginem masculi vel feminae
4:17 similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel
avium sub caelo volantium
4:18 atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub
terra morantur in aquis
4:19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et
omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae
creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae
sub caelo sunt
4:20 vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti
ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die
4:21 iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et
iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam
quam daturus est vobis
4:22 ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos
transibitis et possidebitis terram egregiam
4:23 cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod
pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae
fieri Dominus prohibuit
4:24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator
4:25 si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra
deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes
malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis
4:26 testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos
esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non
habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus
4:27 atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in
nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
4:28 ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno
et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur
4:29 cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si
tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae
4:30 postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo
tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius
4:31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te
nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit
patribus tuis
4:32 interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo
creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum
eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum
est
4:33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut
tu audisti et vixisti
4:34 si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de
medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam
et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones
iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto
videntibus oculis tuis
4:35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius
praeter unum
4:36 de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in
terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius
de medio ignis
4:37 quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos
eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto
4:38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo
et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem
sicut cernis in praesenti die
4:39 scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse
sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius
4:40 custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio
tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo
tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
4:41 tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad
orientalem plagam
4:42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec
fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam
urbium possit evadere
4:43 Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de
tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam
in Basan quae est in tribu Manasse
4:44 ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel
4:45 et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae
locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto
4:46 trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon
regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses
filii quoque Israhel egressi ex Aegypto
4:47 possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum
regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
4:48 ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad
montem Sion qui est et Hermon
4:49 omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque
ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga
5:1 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi
Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus
vestris hodie discite ea et opere conplete
5:2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb
5:3 non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui
inpraesentiarum sumus et vivimus
5:4 facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis
5:5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore
illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et
non ascendistis in montem et ait
5:6 ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo
servitutis
5:7 non habebis deos alienos in conspectu meo
5:8 non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in
caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur
in aquis sub terra
5:9 non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus
Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in
tertiam et quartam generationem his qui oderunt me
5:10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et
custodientibus praecepta mea
5:11 non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit
inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit
5:12 observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit
tibi Dominus Deus tuus
5:13 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua
5:14 septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non
facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus
et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus
qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua
sicut et tu
5:15 memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te
inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco
praecepit tibi ut observares diem sabbati
5:16 honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus
Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam
Dominus Deus tuus daturus est tibi
5:17 non occides
5:18 neque moechaberis
5:19 furtumque non facies
5:20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
5:21 non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non
servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae
illius sunt
5:22 haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem
vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce
magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis
lapideis quas tradidit mihi
5:23 vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et
montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes
tribuum et maiores natu atque dixistis
5:24 ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et
magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et
probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo
5:25 cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim
audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
5:26 quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de
medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
5:27 tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus
noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
5:28 quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum
populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti
5:29 quis det talem eos habere mentem ut timeant me et
custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis
et filiis eorum in sempiternum
5:30 vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
5:31 tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et
caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in
terra quam dabo illis in possessionem
5:32 custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus
vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram
5:33 sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis
ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra
possessionis vestrae
6:1 haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae
mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in
terra ad quam transgredimini possidendam
6:2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et
praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus
tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui
6:3 audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et
multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum
tuorum tibi terram lacte et melle manantem
6:4 audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
6:5 diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima
tua et ex tota fortitudine tua
6:6 eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde
tuo
6:7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua
et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
6:8 et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et
movebuntur inter oculos tuos
6:9 scribesque ea in limine et ostiis domus tuae
6:10 cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua
iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi
civitates magnas et optimas quas non aedificasti
6:11 domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas
quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti
6:12 et comederis et saturatus fueris
6:13 cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de
terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et
ipsi servies ac per nomen illius iurabis
6:14 non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in
circuitu vestro sunt
6:15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui
nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te
de superficie terrae
6:16 non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco
temptationis
6:17 custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et
caerimonias quas praecepit tibi
6:18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut
bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua
iuravit Dominus patribus tuis
6:19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
6:20 cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi
volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae
praecepit Dominus Deus noster nobis
6:21 dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos
Dominus de Aegypto in manu forti
6:22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto
contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
6:23 et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua
iuravit patribus nostris
6:24 praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec
et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis
diebus vitae nostrae sicut est hodie
6:25 eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus
omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit
nobis
7:1 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam
possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te
Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et
Eveum et Iebuseum septem gentes multo maioris numeri quam tu es
et robustiores te
7:2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque
ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis
earum
7:3 neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio
eius nec filiam illius accipies filio tuo
7:4 quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat
diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito
7:5 quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite
confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite
7:6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus
Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui
sunt super terram
7:7 non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est
Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores
7:8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod
iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit
de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti
7:9 et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et
fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et
his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes
7:10 et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et
ultra non differat protinus eis restituens quod merentur
7:11 custodi ergo praecepta et caerimonias atque iudicia quae
ego mando tibi hodie ut facias
7:12 si postquam audieris haec iudicia custodieris ea et feceris
custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam
quam iuravit patribus tuis
7:13 et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris
tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et
armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit
patribus tuis ut daret eam tibi
7:14 benedictus eris inter omnes populos non erit apud te
sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis
7:15 auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates
Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis
hostibus tuis
7:16 devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est
tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint
in ruinam tui
7:17 si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego
quomodo potero delere eas
7:18 noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus
Pharaoni et cunctis Aegyptiis
7:19 plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque
portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te
Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis
7:20 insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec
deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere
potuerint
7:21 non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est
Deus magnus et terribilis
7:22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque
per partes non poteris delere eas pariter ne forte
multiplicentur contra te bestiae terrae
7:23 dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et
interficiet illos donec penitus deleantur
7:24 tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum
sub caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos
7:25 sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et
aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam
ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui
7:26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias
anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et
velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia
anathema est
8:1 omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter
ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique
possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris
8:2 et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus
Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque
temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum
custodires mandata illius an non
8:3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas
tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat
homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini
8:4 vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit
et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est
8:5 ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum
sic Dominus Deus tuus erudivit te
8:6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius
et timeas eum
8:7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram
rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus
erumpunt fluviorum abyssi
8:8 terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata
et oliveta nascuntur terram olei ac mellis
8:9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium
abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus
eius aeris metalla fodiuntur
8:10 ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo
tuo pro terra optima quam dedit tibi
8:11 observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et
neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego
praecipio tibi hodie
8:12 ne postquam comederis et satiatus domos pulchras
aedificaveris et habitaveris in eis
8:13 habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri
cunctarumque rerum copiam
8:14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui
eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis
8:15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in
qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae
omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima
8:16 et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres
tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est
tui
8:17 ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae
haec mihi omnia praestiterunt
8:18 sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires
praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus
tuis sicut praesens indicat dies
8:19 sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos
deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi
quod omnino dispereas
8:20 sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et
vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri
9:1 audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas
nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad
caelum usque muratas
9:2 populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse
vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere
9:3 scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante
te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat
atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est
tibi
9:4 ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in
conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut
terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae
deletae sint nationes
9:5 neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui
ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt
impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum
Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham
Isaac et Iacob
9:6 scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus
tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum
durissimae cervicis sis populus
9:7 memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam
provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es
egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum
Dominum contendisti
9:8 nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
9:9 quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas
tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in
monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et
aquam non bibens
9:10 deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito
Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est
de medio ignis quando contio populi congregata est
9:11 cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit
mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis
9:12 dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus
quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam
demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile
9:13 rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae
cervicis sit
9:14 dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo
et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit
9:15 cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas
foederis utraque tenerem manu
9:16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis
vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam
vobis ostenderat
9:17 proieci tabulas de manibus meis confregique eas in
conspectu vestro
9:18 et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et
noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia
peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad
iracundiam provocastis
9:19 timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos
concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac
vice
9:20 adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum
conterere et pro illo similiter deprecatus sum
9:21 peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum
arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in
pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit
9:22 in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris
Concupiscentiae provocastis Dominum
9:23 et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et
possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium
Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire
voluistis
9:24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi
9:25 et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus
eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus
9:26 et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et
hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos
eduxisti de Aegypto in manu forti
9:27 recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne
aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
9:28 ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non
poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est
eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in
solitudine
9:29 qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in
fortitudine tua magna et in brachio tuo extento
10:1 in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas
lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem
faciesque arcam ligneam
10:2 et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante
confregisti ponesque eas in arca
10:3 feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas
tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in
manibus
10:4 scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba
decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis
quando populus congregatus est et dedit eas mihi
10:5 reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam
quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit
Dominus
10:6 filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum
Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo
sacerdotio functus est filius eius Eleazar
10:7 inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati
sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
10:8 eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis
Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in
nomine illius usque in praesentem diem
10:9 quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum
fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut
promisit ei Dominus Deus tuus
10:10 ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac
noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere
noluit
10:11 dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et
possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
10:12 et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut
timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum
ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima
tua
10:13 custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego
hodie praecipio ut bene sit tibi
10:14 en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et
omnia quae in ea sunt
10:15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit
eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis
gentibus sicut hodie conprobatur
10:16 circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem
vestram ne induretis amplius
10:17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus
dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam
non accipit nec munera
10:18 facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei
victum atque vestitum
10:19 et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae
in terra Aegypti
10:20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis
iurabisque in nomine illius
10:21 ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec
magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui
10:22 in septuaginta animabus descenderunt patres tui in
Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut
astra caeli
11:1 ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et
caerimonias iudicia atque mandata omni tempore
11:2 cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non
viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et
robustam manum extentumque brachium
11:3 signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et
universae terrae eius
11:4 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo
operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et
deleverit eos Dominus usque in praesentem diem
11:5 vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc
locum
11:6 et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben
quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis
et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis
11:7 oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit
11:8 ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie
praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad
quam ingredimini
11:9 multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento
pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte
et melle manantem
11:10 terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut
terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem
aquae ducuntur inriguae
11:11 sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias
11:12 quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in
ea sunt a principio anni usque ad finem eius
11:13 si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio
vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto
corde vestro et in tota anima vestra
11:14 dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut
colligatis frumentum et vinum et oleum
11:15 faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis
ac saturemini
11:16 cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a
Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
11:17 iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant
nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima
quam Dominus daturus est vobis
11:18 ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et
suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos
conlocate
11:19 docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in
domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
11:20 scribes ea super postes et ianuas domus tuae
11:21 ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra
quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum
inminet terrae
11:22 si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et
feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in
omnibus viis eius adherentes ei
11:23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram
et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt
11:24 omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a
deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare
occidentale erunt termini vestri
11:25 nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem
dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi
estis sicut locutus est vobis
11:26 en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et
maledictionem
11:27 benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri
quae ego praecipio vobis
11:28 maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri
sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et
ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
11:29 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam
pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim
maledictionem super montem Hebal
11:30 qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis
occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra
Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
11:31 vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam
Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac
possideatis illam
11:32 videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae
ego hodie ponam in conspectu vestro
12:1 haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in
terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut
possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris
12:2 subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas
possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et
subter omne lignum frondosum
12:3 dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne
conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis
illis
12:4 non facietis ita Domino Deo vestro
12:5 sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis
tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo
venietis
12:6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras
decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria
primogenita boum et ovium
12:7 et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac
laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus
vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester
12:8 non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod
sibi rectum videtur
12:9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et
possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
12:10 transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus
Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis
hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis
12:11 in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen
eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et
hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid
praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino
12:12 ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac
filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris
urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et
possessionem inter vos
12:13 cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
12:14 sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum
offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi
12:15 sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit
occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit
tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et
debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri
licet sicut capream et cervum comedes
12:16 absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi
aquam effundes
12:17 non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et
vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia
quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum
tuarum
12:18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit
Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula
atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et
reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis
manum tuam
12:19 cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in
terra
12:20 quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut
locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat
anima tua
12:21 locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen
eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae
habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi
placet
12:22 sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et
mundus et inmundus in commune vescentur
12:23 hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro
anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
12:24 sed super terram fundes quasi aquam
12:25 ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod
placet in conspectu Domini
12:26 quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et
venies ad locum quem elegerit Dominus
12:27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super
altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari
carnibus autem ipse vesceris
12:28 observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit
tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod
bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui
12:29 quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam
gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque
habitaveris in terra earum
12:30 cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte
subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt
gentes istae deos suos ita et ego colam
12:31 non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim
abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis
offerentes filios et filias et conburentes igne
12:32 quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas
quicquam nec minuas
13:1 si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium
vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum
13:2 et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et
sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis
13:3 non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia
temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis
eum an non in toto corde et in tota anima vestra
13:4 Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata
illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi
adherebitis
13:5 propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia
locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos
de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te
faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes
malum de medio tui
13:6 si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae
aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut
amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et
serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui
13:7 cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab
initio usque ad finem terrae
13:8 non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut
miserearis et occultes eum
13:9 sed statim interficies sit primum manus tua super eum et
post te omnis populus mittat manum
13:10 lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a
Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo
servitutis
13:11 ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat
quippiam huius rei simile
13:12 si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus
dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos
13:13 egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt
habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis
alienis quos ignoratis
13:14 quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si
inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere
perpetratam
13:15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et
delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora
13:16 quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium
platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa
consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non
aedificabitur amplius
13:17 et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua
ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui
multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis
13:18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia
praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod
placitum est in conspectu Domini Dei tui
14:1 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec
facietis calvitium super mortuo
14:2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut
sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt
super terram
14:3 ne comedatis quae inmunda sunt
14:4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et
capram
14:5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem
camelopardalum
14:6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat
comedetis
14:7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec
comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia
ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis
14:8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda
erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis
14:9 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae
habent pinnulas et squamas comedite
14:10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia
inmunda sunt
14:11 omnes aves mundas comedite
14:12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et
alietum
14:13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
14:14 et omne corvini generis
14:15 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta
genus suum
14:16 herodium et cycnum et ibin
14:17 ac mergulum porphirionem et nycticoracem
14:18 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam
quoque et vespertilionem
14:19 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec
comedetur
14:20 omne quod mundum est comedite
14:21 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui
intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu
populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte
matris suae
14:22 decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae
nascuntur in terra per annos singulos
14:23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem
elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui
et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut
discas timere Dominum Deum tuum omni tempore
14:24 cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit
Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec
cuncta portare
14:25 vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et
proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
14:26 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex
armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod
desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et
epulaberis tu et domus tua
14:27 et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas
eum quia non habet aliam partem in possessione tua
14:28 anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae
nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas
14:29 venietque Levites qui aliam non habet partem nec
possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra
portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi
Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae
feceris
15:1 septimo anno facies remissionem
15:2 quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico
vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus
remissionis est Domini
15:3 a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi
non habes potestatem
15:4 et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut
benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in
possessionem
15:5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris
universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet
tibi ut pollicitus est
15:6 fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum
dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur
15:7 si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas
civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes
manum
15:8 sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere
perspexeris
15:9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in
corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas
oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum
commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in
peccatum
15:10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius
necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus
in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris
15:11 non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco
ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi
qui tecum versatur in terra
15:12 cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea
et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum
liberum
15:13 et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire
patieris
15:14 sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo
quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi
15:15 memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et
liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam
tibi
15:16 sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum
tuam et bene sibi apud te esse sentiat
15:17 adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus
tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque
similiter facies
15:18 non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos
liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos
servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis
operibus quae agis
15:19 de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis
quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non
operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita
ovium
15:20 in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos
in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua
15:21 sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel
caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur
Domino Deo tuo
15:22 sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam
inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo
15:23 hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed
effundas in terram quasi aquam
16:1 observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut
facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te
Dominus Deus tuus de Aegypto nocte
16:2 immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in
loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
16:3 non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes
absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus
es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto
omnibus diebus vitae tuae
16:4 non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem
diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est
vesperi in die primo mane
16:5 non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas
Dominus Deus tuus daturus est tibi
16:6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet
nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando
egressus es de Aegypto
16:7 et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus
tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua
16:8 sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta
est Domini Dei tui non facies opus
16:9 septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in
segetem miseris
16:10 et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo
oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta
benedictionem Domini Dei tui
16:11 et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et
filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra
portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur
vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet
nomen eius ibi
16:12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto
custodiesque ac facies quae praecepta sunt
16:13 sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem
dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas
16:14 et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et
filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et
pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt
16:15 septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem
elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis
frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in
laetitia
16:16 tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in
conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate
azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate
tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus
16:17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta
benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei
16:18 iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis
quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut
iudicent populum iusto iudicio
16:19 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec
munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba
iustorum
16:20 iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas
terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
16:21 non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini
Dei tui
16:22 nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus
Deus tuus
17:1 non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est
macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui
17:2 cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum
quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant
malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum
illius
17:3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et
lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi
17:4 et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris
diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in
Israhel
17:5 educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam
perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur
17:6 in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur
nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
17:7 manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi
extrema mittetur ut auferas malum de medio tui
17:8 si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris
inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non
lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge
et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
17:9 veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui
fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi
iudicii veritatem
17:10 et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem
elegerit Dominus et docuerint te
17:11 iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis
ad dextram vel ad sinistram
17:12 qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio
qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis
morietur homo ille et auferes malum de Israhel
17:13 cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps
intumescat superbia
17:14 cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit
tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris
constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum
nationes
17:15 eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero
fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere
qui non sit frater tuus
17:16 cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec
reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus
praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius
per eandem viam revertamini
17:17 non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius
neque argenti et auri inmensa pondera
17:18 postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi
deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a
sacerdotibus leviticae tribus
17:19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae
ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et
caerimonias eius quae lege praecepta sunt
17:20 nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos
neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore
regnet ipse et filii eius super Israhel
18:1 non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem
tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia
sacrificia Domini et oblationes eius comedent
18:2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum
Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
18:3 hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui
offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt
sacerdoti armum ac ventriculum
18:4 primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium
tonsione
18:5 ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus
tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in
sempiternum
18:6 si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in
qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit
Dominus
18:7 ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius
Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino
18:8 partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo
quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
18:9 quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit
tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
18:10 nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam
ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia
atque auguria ne sit maleficus
18:11 ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a
mortuis veritatem
18:12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi
scelera delebit eos in introitu tuo
18:13 perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo
18:14 gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos
audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
18:15 prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me
suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
18:16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio
congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei
mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
18:17 et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
18:18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem
tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia
quae praecepero illi
18:19 qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire
noluerit ego ultor existam
18:20 propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in
nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine
alienorum deorum interficietur
18:21 quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum
intellegere verbum quod non est locutus Dominus
18:22 hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille
praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per
tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum
19:1 cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi
traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in
urbibus eius et in aedibus
19:2 tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus
Deus tuus dabit tibi in possessionem
19:3 sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam
terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter
homicidium profugus est quo possit evadere
19:4 haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est
qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius
tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur
19:5 sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda
et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum
de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam
supradictarum urbium confugiet et vivet
19:6 ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore
stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit
et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum
contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur
19:7 idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se
spatii dividas
19:8 cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut
iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis
pollicitus est
19:9 si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie
praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis
eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et
supradictarum trium urbium numerum duplicabis
19:10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam
Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus
19:11 si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit
vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit
fugeritque ad unam de supradictis urbibus
19:12 mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco
effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et
morietur
19:13 nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de
Israhel ut bene sit tibi
19:14 non adsumes et transferes terminos proximi tui quos
fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus
dabit tibi in terra quam acceperis possidendam
19:15 non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud
peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium
stabit omne verbum
19:16 si steterit testis mendax contra hominem accusans eum
praevaricationis
19:17 stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu
sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis
19:18 cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum
testem dixisse contra fratrem suum mendacium
19:19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes
malum de medio tui
19:20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia
audeant facere
19:21 non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo
dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges
20:1 si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris
equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii
exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus
tecum est qui eduxit te de terra Aegypti
20:2 adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem
et sic loquetur ad populum
20:3 audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam
committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite
cedere nec formidetis eos
20:4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis
contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo
20:5 duces quoque per singulas turmas audiente exercitu
proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non
dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte
moriatur in bello et alius dedicet illam
20:6 quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse
communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in
domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius
fungatur officio
20:7 quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat
et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius
homo accipiat eam
20:8 his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est
homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum
suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore
perterritus est
20:9 cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint
unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit
20:10 si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei
primum pacem
20:11 si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui
in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo
20:12 sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te
bellum obpugnabis eam
20:13 cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua
percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii
20:14 absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae
in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de
spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi
20:15 sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt
et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
20:16 de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino
permittes vivere
20:17 sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et
Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut
praecepit tibi Dominus Deus tuus
20:18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas
ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum
20:19 quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus
vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem
quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te
augere numerum
20:20 si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in
ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias
civitatem quae contra te dimicat
21:1 quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus
daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis
reus
21:2 egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco
cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
21:3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores
civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum
nec terram scidit vomere
21:4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam
arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices
vitulae
21:5 accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus
Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad
verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est
iudicetur
21:6 et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque
manus suas super vitulam quae in valle percussa est
21:7 et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec
oculi viderunt
21:8 propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et
non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et
auferetur ab eis reatus sanguinis
21:9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est
cum feceris quod praecepit Dominus
21:10 si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et
tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque
duxeris
21:11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et
adamaveris eam voluerisque habere uxorem
21:12 introduces in domum tuam quae radet caesariem et
circumcidet ungues
21:13 et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua
flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad
eam dormiesque cum illa et erit uxor tua
21:14 sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam
liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam
quia humiliasti eam
21:15 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram
odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae
primogenitus
21:16 volueritque substantiam inter filios suos dividere non
poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio
odiosae
21:17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de
his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium
liberorum eius et huic debentur primogenita
21:18 si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non
audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire
contempserit
21:19 adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et
ad portam iudicii
21:20 dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax
est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et
luxuriae atque conviviis
21:21 lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut
auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens
pertimescat
21:22 quando peccaverit homo quod morte plectendum est et
adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo
21:23 non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die
sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et
nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus
dederit tibi in possessionem
22:1 non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et
praeteribis sed reduces fratri tuo
22:2 etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces
in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus
et recipiat
22:3 similiter facies de asino et de vestimento et de omni re
fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi
alienam
22:4 si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via
non despicies sed sublevabis cum eo
22:5 non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste
feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
22:6 si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis
inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non
tenebis eam cum filiis
22:7 sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et
longo vivas tempore
22:8 cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per
circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente
alio et in praeceps ruente
22:9 non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam
sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
22:10 non arabis in bove simul et asino
22:11 non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
22:12 funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii
tui quo operieris
22:13 si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
22:14 quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei
nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad
eam non inveni virginem
22:15 tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa
virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt
22:16 et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
22:17 inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam
virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae
expandent vestimentum coram senibus civitatis
22:18 adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt
illum
22:19 condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit
patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem
Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni
tempore vitae suae
22:20 quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa
virginitas
22:21 eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus
obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in
Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de
medio tui
22:22 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id
est adulter et adultera et auferes malum de Israhel
22:23 si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam
aliquis in civitate et concubuerit cum illa
22:24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus
obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir
quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio
tui
22:25 sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata
est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
22:26 puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut
latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita
et puella perpessa est
22:27 sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret
eam
22:28 si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum
et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
22:29 dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta
siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non
poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
22:30 non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit
operimentum eius
23:1 non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et
absciso veretro ecclesiam Domini
23:2 non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam
Domini usque ad decimam generationem
23:3 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non
intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
23:4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via
quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te
Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi
23:5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque
maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
23:6 non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis
diebus vitae tuae in sempiternum
23:7 non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium
quia advena fuisti in terra eius
23:8 qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt
ecclesiam Domini
23:9 quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam
custodies te ab omni re mala
23:10 si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio
egredietur extra castra
23:11 et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et
post solis occasum regredietur in castra
23:12 habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita
naturae
23:13 gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per
circuitum et egesta humo operies
23:14 quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio
castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint
castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec
derelinquat te
23:15 non trades servum domino suo qui ad te confugerit
23:16 habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium
tuarum requiescet nec contristes eum
23:17 non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de
filiis Israhel
23:18 non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum
Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio
est utrumque apud Dominum Deum tuum
23:19 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec
quamlibet aliam rem
23:20 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget
commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere
tuo in terra ad quam ingredieris possidendam
23:21 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia
requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit
tibi in peccatum
23:22 si nolueris polliceri absque peccato eris
23:23 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et
facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et
ore tuo locutus es
23:24 ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi
placuerit foras autem ne efferas tecum
23:25 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu
conteres falce autem non metes
24:1 si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit
gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet
libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de
domo sua
24:2 cumque egressa alterum maritum duxerit
24:3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et
dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit
24:4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia
polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare
facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit
possidendam
24:5 cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec
ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque
culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua
24:6 non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam
quia animam suam adposuit tibi
24:7 si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de
filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et
auferes malum de medio tui
24:8 observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies
quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id
quod praecepi eis et imple sollicite
24:9 mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via
cum egrederemini de Aegypto
24:10 cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non
ingredieris domum eius ut pignus auferas
24:11 sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
24:12 sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
24:13 sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in
vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino
Deo tuo
24:14 non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui
sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas
est
24:15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis
occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne
clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
24:16 non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus
sed unusquisque pro suo peccato morietur
24:17 non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes
pignoris loco viduae vestimentum
24:18 memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus
Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem
24:19 quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum
reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum
et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus
in omni opere manuum tuarum
24:20 si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in
arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae
pupillo ac viduae
24:21 si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes
racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae
24:22 memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco
praecipiam tibi ut facias hanc rem
25:1 si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices
quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem
impium condemnabunt impietatis
25:2 sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis
prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati
erit et plagarum modus
25:3 ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne
foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
25:4 non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas
25:5 quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque
liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed
accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui
25:6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut
non deleatur nomen eius ex Israhel
25:7 sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege
debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit
maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen
fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere
25:8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt si
responderit nolo eam uxorem accipere
25:9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet
calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet
sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui
25:10 et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati
25:11 si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum
rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de
manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius
25:12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla
misericordia
25:13 non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus
25:14 nec erit in domo tua modius maior et minor
25:15 pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus
erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus
tuus dederit tibi
25:16 abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur
omnem iniustitiam
25:17 memento quae fecerit tibi Amalech in via quando
egrediebaris ex Aegypto
25:18 quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi
residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et
non timuerit Deum
25:19 cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et
subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi
pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne
obliviscaris
26:1 cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi
daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in
illa
26:2 tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo
pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi
invocetur nomen eius
26:3 accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et
dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod
ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret
eam nobis
26:4 suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante
altare Domini Dei tui
26:5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur
patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est
in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et
infinitae multitudinis
26:6 adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes
onera gravissima
26:7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui
exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque
angustias
26:8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento
in ingenti pavore in signis atque portentis
26:9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte
et melle manantem
26:10 et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit
Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui
adorato Domino Deo tuo
26:11 et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus
dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum
est
26:12 quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno
decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae
ut comedant intra portas tuas et saturentur
26:13 loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod
sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae
pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata
tua nec sum oblitus imperii
26:14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet
inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi
voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi
26:15 respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo
et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis
sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti
26:16 hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata
haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et
ex tota anima tua
26:17 Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis
eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia
et oboedias eius imperio
26:18 et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris
sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius
26:19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in
laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini
Dei tui sicut locutus est
27:1 praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes
custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
27:2 cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus
tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
27:3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane
transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
27:4 quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego
hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
27:5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos
ferrum non tetigit
27:6 et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo
holocausta Domino Deo tuo
27:7 et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis
coram Domino Deo tuo
27:8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et
lucide
27:9 dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem
Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus
Domini Dei tui
27:10 audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas
ego praecipio tibi
27:11 praecepitque Moses populo in die illo dicens
27:12 hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim
Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
27:13 et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal
Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
27:14 et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel
excelsa voce
27:15 maledictus homo qui facit sculptile et conflatile
abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in
abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
27:16 maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet
omnis populus amen
27:17 maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet
omnis populus amen
27:18 maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet
omnis populus amen
27:19 maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et
viduae et dicet omnis populus amen
27:20 maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat
operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
27:21 maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis
populus amen
27:22 maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive
matris suae et dicet omnis populus amen
27:23 maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus
amen
27:24 maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet
omnis populus amen
27:25 maledictus qui accipit munera ut percutiat animam
sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
27:26 maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec
eos opere perficit et dicet omnis populus amen
28:1 sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque
custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie
faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae
versantur in terra
28:2 venientque super te universae benedictiones istae et
adprehendent te si tamen praecepta eius audieris
28:3 benedictus tu in civitate et benedictus in agro
28:4 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae
fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium
tuarum
28:5 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae
28:6 benedictus eris et ingrediens et egrediens
28:7 dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te
corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et
per septem fugient a facie tua
28:8 emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super
omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam
acceperis
28:9 suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit
tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in
viis eius
28:10 videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini
invocatum sit super te et timebunt te
28:11 abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui
et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit
Dominus patribus tuis ut daret tibi
28:12 aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat
pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus
manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo
fenus accipies
28:13 constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris
semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui
quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris
28:14 ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram
nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos
28:15 quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias
et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio
tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et
adprehendent te
28:16 maledictus eris in civitate maledictus in agro
28:17 maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae
28:18 maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae
armenta boum tuorum et greges ovium tuarum
28:19 maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
28:20 mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem
in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat
velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus
reliquisti me
28:21 adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de
terra ad quam ingredieris possidendam
28:22 percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et
aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas
28:23 sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas
ferrea
28:24 det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo
descendat super te cinis donec conteraris
28:25 tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam
viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris
per omnia regna terrae
28:26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et
bestiis terrae et non sit qui abigat
28:27 percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per
quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut
curari nequeas
28:28 percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis
28:29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in
tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam
sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
28:30 uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et
non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam
28:31 bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus
tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae
dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet
28:32 filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo
videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum
tota die et non sit fortitudo in manu tua
28:33 fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus
quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus
cunctis diebus
28:34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui
28:35 percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris
sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum
28:36 ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te
in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis
alienis ligno et lapidi
28:37 et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis
ad quos te introduxerit Dominus
28:38 sementem multam iacies in terram et modicum congregabis
quia lucustae omnia devorabunt
28:39 vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges
ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus
28:40 olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris
oleo quia defluent et peribunt
28:41 filios generabis et filias et non frueris eis quoniam
ducentur in captivitatem
28:42 omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet
28:43 advena qui tecum versatur in terra ascendet super te
eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior
28:44 ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in
caput et tu eris in caudam
28:45 et venient super te omnes maledictiones istae et
persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti
vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias
quas praecepit tibi
28:46 et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque
in sempiternum
28:47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque
laetitia propter rerum omnium abundantiam
28:48 servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et
siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super
cervicem tuam donec te conterat
28:49 adducet Dominus super te gentem de longinquo et de
extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum
impetu cuius linguam intellegere non possis
28:50 gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur
parvulo
28:51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae
donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum
armenta boum et greges ovium donec te disperdat
28:52 et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri
tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni
terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam
dabit tibi Dominus Deus tuus
28:53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et
filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia
et vastitate qua opprimet te hostis tuus
28:54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri
suo et uxori quae cubat in sinu suo
28:55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo
quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint
te inimici tui intra omnes portas tuas
28:56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non
valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et
teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius
super filii et filiae carnibus
28:57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum
eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim
eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et
vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas
28:58 nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae
scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum
et terribile hoc est Dominum Deum tuum
28:59 augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas
magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas
28:60 et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas
timuisti et adherebunt tibi
28:61 insuper et universos languores et plagas quae non sunt
scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec
te conterat
28:62 et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra
caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui
28:63 et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis
faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque
subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris
possidendam
28:64 disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae
usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu
ignoras et patres tui lignis et lapidibus
28:65 in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies
vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et
deficientes oculos et animam maerore consumptam
28:66 et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et
die et non credes vitae tuae
28:67 mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det
mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea
quae tuis videbis oculis
28:68 reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua
dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis
in servos et ancillas et non erit qui emat
29:1 haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut
feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus
quod cum eis pepigit in Horeb
29:2 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos
vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra
Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae
illius
29:3 temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa
portentaque ingentia
29:4 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos
videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem
29:5 adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita
vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate
consumpta sunt
29:6 panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut
sciretis quia ego sum Dominus Deus vester
29:7 et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon
et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos
29:8 et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et
Gad et dimidiae tribui Manasse
29:9 custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut
intellegatis universa quae facitis
29:10 vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes
vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus
Israhel
29:11 liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in
castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant
aquas
29:12 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando
quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
29:13 ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut
locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac
et Iacob
29:14 nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta
confirmo
29:15 sed cunctis praesentibus et absentibus
29:16 vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et
quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes
29:17 vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum
et lapidem argentum et aurum quae colebant
29:18 ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus
cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et
serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans
fel et amaritudinem
29:19 cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in
corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis
mei et adsumat ebria sitientem
29:20 et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius
fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia
maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen
eius sub caelo
29:21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel
iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis
continentur
29:22 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps
et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae
illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus
29:23 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non
seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis
Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in
ira et furore suo
29:24 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic
quae est haec ira furoris eius inmensa
29:25 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod
pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti
29:26 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos
nesciebant et quibus non fuerant adtributi
29:27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut
induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine
scripta sunt
29:28 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et
indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie
conprobatur
29:29 abscondita Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et
filiis nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis
huius
30:1 cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio
sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus
paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas
disperserit te Dominus Deus tuus
30:2 reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut
ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et
in tota anima tua
30:3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur
tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante
dispersit
30:4 si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet
Dominus Deus tuus
30:5 et adsumet atque introducet in terram quam possederunt
patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri
esse te faciet quam fuerunt patres tui
30:6 circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui
ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima
tua et possis vivere
30:7 omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos
et eos qui oderunt te et persequuntur
30:8 tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui
faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie
30:9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus
manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum
tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate
revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis
sicut gavisus est in patribus tuis
30:10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris
praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt
et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota
anima tua
30:11 mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te
est neque procul positum
30:12 nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum
valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque
opere conpleamus
30:13 neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis
transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut
possimus audire et facere quod praeceptum est
30:14 sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut
facias illum
30:15 considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et
bonum et e contrario mortem et malum
30:16 ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et
custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas
ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam
ingredieris possidendam
30:17 sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque
errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
30:18 praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris
in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
30:19 testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim
vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et
maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
30:20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et
illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum
ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis
Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis
31:1 abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad
universum Israhel
31:2 et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum
ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi
non transibis Iordanem istum
31:3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes
gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste
transibit ante te sicut locutus est Dominus
31:4 facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus
Amorreorum et terrae eorum delebitque eos
31:5 cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis
sicut praecepi vobis
31:6 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis
a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus
et non dimittet nec derelinquet te
31:7 vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel
confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in
terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam
sorte divides
31:8 et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non
dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas
31:9 scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam
sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et
cunctis senioribus Israhelis
31:10 praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis
in sollemnitate tabernaculorum
31:11 convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in
conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges
verba legis huius coram omni Israhel audientibus eis
31:12 et in unum omni populo congregato tam viris quam
mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut
audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant
impleantque omnes sermones legis huius
31:13 filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et
timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in
terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendam
31:14 et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae
voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei
abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo
testimonii
31:15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis quae stetit in
introitu tabernaculi
31:16 dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus
tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos
in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet
me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo
31:17 et irascetur furor meus contra eum in die illo et
derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in
devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut
dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me
haec mala
31:18 ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo
propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos
31:19 nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios
Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi
carmen istud pro testimonio inter filios Israhel
31:20 introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius
lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique
fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent
mihi et irritum facient pactum meum
31:21 postquam invenerint eum mala multa et adflictiones
respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit
oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae
facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei
pollicitus sum
31:22 scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israhel
31:23 praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto
robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam
pollicitus sum et ego ero tecum
31:24 postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine
atque conplevit
31:25 praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini
dicens
31:26 tollite librum istum et ponite eum in latere arcae
foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio
31:27 ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam
durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper
contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus
fuero
31:28 congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras
atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et
invocabo contra eos caelum et terram
31:29 novi enim quod post mortem meam inique agetis et
declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis
mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu
Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum
31:30 locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel
verba carminis huius et ad finem usque conplevit
32:1 audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei
32:2 concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium
meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina
32:3 quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro
32:4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus
fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus
32:5 peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava
atque perversa
32:6 haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid
non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te
32:7 memento dierum antiquorum cogita generationes singulas
interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et
dicent tibi
32:8 quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios
Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum
Israhel
32:9 pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis
eius
32:10 invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae
solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi
pupillam oculi sui
32:11 sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super
eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit
in umeris suis
32:12 Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus
alienus
32:13 constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus
agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo
32:14 butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et
arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et
sanguinem uvae biberet meracissimum
32:15 incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus
inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit
a Deo salutari suo
32:16 provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad
iracundiam concitaverunt
32:17 immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant
novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum
32:18 Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini
creatoris tui
32:19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia
provocaverunt eum filii sui et filiae
32:20 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo
novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii
32:21 ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et
inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui
non est populus et in gente stulta inritabo illos
32:22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad
inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et
montium fundamenta conburet
32:23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis
32:24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo
dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super
terram atque serpentium
32:25 foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac
virginem lactantem cum homine sene
32:26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam
eorum
32:27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent
hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus
fecit haec omnia
32:28 gens absque consilio est et sine prudentia
32:29 utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent
32:30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia
nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit
illos
32:31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri
sunt iudices
32:32 de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae
uva eorum uva fellis et botri amarissimi
32:33 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile
32:34 nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris
meis
32:35 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes
eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora
32:36 iudicabit Dominus populum suum et in servis suis
miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque
defecerint residuique consumpti sint
32:37 et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam
32:38 de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum
libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos
protegant
32:39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me
ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non
est qui de manu mea possit eruere
32:40 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum
32:41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium
manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me
retribuam
32:42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit
carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum
capitis
32:43 laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum
ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius
erit terrae populi sui
32:44 venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius
in auribus populi ipse et Iosue filius Nun
32:45 conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum
Israhel
32:46 et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae
ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris
custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis
huius
32:47 quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in
eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra
ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam
32:48 locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens
32:49 ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem
Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram
Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in
monte
32:50 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est
Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis
32:51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum
Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non
sanctificastis me inter filios Israhel
32:52 e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego
dabo filiis Israhel
33:1 haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis
Israhel ante mortem suam
33:2 et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis
apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera
eius ignea lex
33:3 dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui
adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
33:4 legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob
33:5 erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi
cum tribubus Israhel
33:6 vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
33:7 haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad
populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et
adiutor illius contra adversarios eius erit
33:8 Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto
tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas
Contradictionis
33:9 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus
suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt
eloquium tuum et pactum tuum servaverunt
33:10 iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent
thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
33:11 benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius
suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non
consurgant
33:12 et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter
in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros
illius requiescet
33:13 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de
pomis caeli et rore atque abysso subiacente
33:14 de pomis fructuum solis ac lunae
33:15 de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum
33:16 et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio
illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super
verticem nazarei inter fratres suos
33:17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua
rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad
terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia
Manasse
33:18 et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in
tabernaculis tuis
33:19 populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas
iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros
absconditos harenarum
33:20 et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo
requievit cepitque brachium et verticem
33:21 et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset
repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias
Domini et iudicium suum cum Israhel
33:22 Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan
33:23 et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et
plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit
33:24 Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens
fratribus suis tinguat in oleo pedem suum
33:25 ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae
ita et senectus tua
33:26 non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator
tuus magnificentia eius discurrunt nubes
33:27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna
eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
33:28 habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in
terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
33:29 beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in
Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te
inimici tui et tu eorum colla calcabis
34:1 ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo
in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem
terram Galaad usque Dan
34:2 et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et
omnem terram usque ad mare Novissimum
34:3 et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis
Palmarum usque Segor
34:4 dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi
Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam
oculis tuis et non transibis ad illam
34:5 mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab
iubente Domino
34:6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non
cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem
34:7 Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non
caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
34:8 fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab
triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen
34:9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia
Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii
Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi
34:10 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem
nosset Dominus facie ad faciem
34:11 in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut
faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius
universaeque terrae illius
34:12 et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit
Moses coram universo Israhel