home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
EC.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
26KB
|
519 lines
1:1 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
1:2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia
vanitas
1:3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat
sub sole
1:4 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in
aeternum stat
1:5 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique
renascens
1:6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans
universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos
regreditur
1:7 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum
unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
1:8 cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone
non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
1:9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod
factum est ipsum quod fiendum est
1:10 nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc
recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante
nos
1:11 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea
futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in
novissimo
1:12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
1:13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter
de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit
Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
1:14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et
adflictio spiritus
1:15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est
numerus
1:16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et
praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et
mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
1:17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam
erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset
labor et adflictio spiritus
1:18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui
addit scientiam addat et laborem
2:1 dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar
bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas
2:2 risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis
2:3 cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut
animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam
donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus
est sub sole numero dierum vitae suae
2:4 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas
2:5 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis
arboribus
2:6 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum
germinantium
2:7 possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta
quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me
in Hierusalem
2:8 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac
provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias
filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina
fundenda
2:9 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in
Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum
2:10 et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec
prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in
his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer
labore meo
2:11 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant
manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in
omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub
sole
2:12 transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et
stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem
suum
2:13 et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam
quantum differt lux tenebris
2:14 sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat
et didici quod unus utriusque esset interitus
2:15 et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit
quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam
locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset
vanitas
2:16 non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in
perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent
moritur doctus similiter et indoctus
2:17 et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse
universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem
spiritus
2:18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole
studiosissime laboravi habiturus heredem post me
2:19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et
dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui
et est quicquam tam vanum
2:20 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub
sole
2:21 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et
sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo
vanitas et magnum malum
2:22 quid enim proderit homini de universo labore suo et
adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est
2:23 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per
noctem mente requiescit et haec non vanitas est
2:24 nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae
suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est
2:25 quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego
2:26 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et
scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et
curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit
Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis
3:1 omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub
caelo
3:2 tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et
tempus evellendi quod plantatum est
3:3 tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et
tempus aedificandi
3:4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus
saltandi
3:5 tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus
amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
3:6 tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et
tempus abiciendi
3:7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et
tempus loquendi
3:8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus
pacis
3:9 quid habet amplius homo de labore suo
3:10 vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut
distendantur in ea
3:11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit
disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est
Deus ab initio usque ad finem
3:12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere
bene in vita sua
3:13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de
labore suo hoc donum Dei est
3:14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in
perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae
fecit Deus ut timeatur
3:15 quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt
et Deus instaurat quod abiit
3:16 vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco
iustitiae iniquitatem
3:17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et
tempus omni rei tunc erit
3:18 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et
ostenderet similes esse bestiis
3:19 idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa
utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur
similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius
cuncta subiacent vanitati
3:20 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in
terram pariter revertentur
3:21 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si
spiritus iumentorum descendat deorsum
3:22 et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in
opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut
post se futura cognoscat
4:1 verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et
lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere
eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos
4:2 et laudavi magis mortuos quam viventes
4:3 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec
vidit mala quae sub sole fiunt
4:4 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias
animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et
cura superflua est
4:5 stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens
4:6 melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum
labore et adflictione animi
4:7 considerans repperi et aliam vanitatem sub sole
4:8 unus est et secundum non habet