home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
DA.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
14KB
|
263 lines
1:1 anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit Nabuchodonosor
rex Babylonis Hierusalem et obsedit eam
1:2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et
partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in
domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui
1:3 et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut
introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum
1:4 pueros in quibus nulla esset macula decoros forma et
eruditos omni sapientia cautos scientia et doctos disciplina et
qui possent stare in palatio regis ut doceret eos litteras et
linguam Chaldeorum
1:5 et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis
suis et de vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis
postea starent in conspectu regis
1:6 fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias
Misahel et Azarias
1:7 et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli
Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago
1:8 proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa
regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum
praepositum ne contaminaretur
1:9 dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in
conspectu principis eunuchorum
1:10 et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum
meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit
vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus
coaevis vestris condemnabitis caput meum regi
1:11 et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps
eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam
1:12 tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis
legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
1:13 et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui
vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis
1:14 qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem
1:15 post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et
corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio
1:16 porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum
dabatque eis legumina
1:17 pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in
omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium
visionum et somniorum
1:18 conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut
introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in
conspectu Nabuchodonosor
1:19 cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de
universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et
steterunt in conspectu regis
1:20 et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus
est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et
magos qui erant in universo regno eius
1:21 fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis
2:1 in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor
somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit
ab eo
2:2 praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et
malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum
venissent steterunt coram rege
2:3 et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro
quid viderim
2:4 responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive
dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus
2:5 et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi
indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et
domus vestrae publicabuntur
2:6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et
dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et
interpretationem eius indicate mihi
2:7 responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis
suis et interpretationem illius indicabimus
2:8 respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis
scientes quod recesserit a me sermo
2:9 si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis
sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione
plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat
somnium itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem
quoque eius veram loquamini
2:10 respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo
super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque
regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur
ab omni ariolo et mago et Chaldeo
2:11 sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur
quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis
quorum non est cum hominibus conversatio
2:12 quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut
perirent omnes sapientes Babylonis
2:13 et egressa sententia sapientes interficiebantur
quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent
2:14 tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch
principe militiae regis qui egressus fuerat ad interficiendos
sapientes Babylonis
2:15 et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem quam ob
causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa cum
ergo rem indicasset Arioch Daniheli
2:16 Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad
solutionem indicandam regi
2:17 et ingressus est domum suam Ananiaeque Misaheli et Azariae
sociis suis indicavit negotium
2:18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super
sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum
ceteris sapientibus Babylonis
2:19 tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et
Danihel benedixit Deo caeli
2:20 et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et
usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt
2:21 et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque
constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam
intellegentibus disciplinam
2:22 ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris
constituta et lux cum eo est
2:23 tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia
sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi
quae rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis
2:24 post haec Danihel ingressus ad Arioch quem constituerat rex
ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes
Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis et
solutionem regi enarrabo
2:25 tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit
ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui
solutionem regi adnuntiet
2:26 respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar
putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et
interpretationem eius
2:27 et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex
interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt
indicare regi
2:28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi
rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus
somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi
sunt
2:29 tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum
post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura
sunt
2:30 mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in
cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut
interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tuae
scires
2:31 tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa
magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius
erat terribilis
2:32 huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et
brachia de argento porro venter et femora ex aere
2:33 tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea quaedam
fictilis
2:34 videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et
percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et
comminuit eos
2:35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et
aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt
vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui
percusserat statuam factus est mons magnus et implevit
universam terram
2:36 hoc est somnium interpretationem quoque eius dicemus coram
te rex
2:37 tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et
imperium et gloriam dedit tibi
2:38 et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri
volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa
constituit tu es ergo caput aureum
2:39 e