home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
XSIR.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
147KB
|
3,156 lines
1:1 <[1] multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas
aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in
quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa;
quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam
extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.
[2] avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam
lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a
parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid
horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut
desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque
adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. [3] hortor
itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio
lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur
sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum
conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata
fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa
Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent
differentiam quando inter se dicuntur. [4] nam in octavo et
tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam
perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni
libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. [5]
itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere
diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa
vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad
finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere
et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum
legem Domini proposuerunt vitam agere>. omnis sapientia a Deo
Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum
1:2 harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis
dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et
profundum abyssi quis mensus est
1:3 sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit
1:4 prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae
ab aevo
1:5 fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius
mandata aeterna
1:6 radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis
agnovit
1:7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et
multiplicationem ingressus illius quis intellexit
1:8 unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et
metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
1:9 ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et
mensus est
1:10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem
carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se
1:11 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona
exultationis
1:12 timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium
in longitudine dierum
1:13 timenti Dominum bene erit in extremis et in die
defunctionis suae benedicetur
1:14 dilectio Dei honorabilis sapientia
1:15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et
in agnitione magnalium suorum
1:16 initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva
concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et
fidelibus agnoscitur
1:17 timor Domini scientiae religiositas
1:18 religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem
atque gaudium dabit
1:19 timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius
benedicetur
1:20 plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus
illius
1:21 omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula
a thesauris illius
1:22 corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis
fructum
1:23 et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei
1:24 scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur
et gloriam tenentium se inaltat
1:25 radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius
longevi
1:26 in thesauris sapientiae intellectus et scientiae
religiositas execratio autem peccatoribus sapientia
1:27 timor Dei expellit peccatum
1:28 nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia
enim animositatis illius subversio illius est
1:29 usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio
iucunditatis
1:30 bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et
labia multorum enarrabunt sensum illius
1:31 []
1:32 []
1:33 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus
praebebit illam tibi
1:34 sapientia enim et disciplina timor Domini et quod
beneplacitum est illi
1:35 fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius
1:36 non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad
illum duplici corde
1:37 ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non
scandalizeris labiis tuis
1:38 adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae
inhonorationem
1:39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat
te
1:40 quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum
est dolo et fallacia
2:1 fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et
praepara animam tuam ad temptationem
2:2 deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba
intellectus et ne festines in tempus obductionis
2:3 sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut
crescat in novissimo vita tua
2:4 omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine
et in humilitate tua habe patientiam
2:5 quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero
receptibiles in camino humiliationis
2:6 crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in
illum serva timorem illius et in illo veteresce
2:7 metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non
deflectatis ab illo ne cadatis
2:8 qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces
vestra
2:9 qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet
vobis misericordia
2:10 qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda
vestra
2:11 respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit
in Dominum et confusus est
2:12 permansit in mandatis eius et derelictus est et quis
invocavit illum et despexit illum
2:13 quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore
tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
2:14 vae duplici corde et labiis scelestis et manibus
malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
2:15 vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non
protegentur ab eo
2:16 vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias
rectas et deverterunt in vias pravas
2:17 et quid facietis cum inspicere coeperit Deus
2:18 qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et
qui diligunt illum conservabunt viam illius
2:19 qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et
qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
2:20 qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu
illius sanctificabunt animas suas
2:21 qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam
habebunt usque ad inspectionem illius
2:22 dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei
manus et non in manus hominum
2:23 secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia
ipsius cum ipso
3:1 filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum
obaudientia et dilectio
3:2 iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi
sitis
3:3 Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris
exquirens in filios
3:4 qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab
illis in oratione dierum exaudietur
3:5 et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
3:6 qui honorat patrem iucundabitur in filiis
3:7 qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit
patrem refrigerabit matri
3:8 qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in
his qui se generaverunt
3:9 in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
3:10 ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius
in novissimo manet
3:11 benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem
matris eradicat fundamenta
3:12 ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi
gloria sed confusio
3:13 gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis
pater sine honore
3:14 fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in
vita illius
3:15 et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua
virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
3:16 nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
3:17 et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis
commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua
peccata
3:18 quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus
a Deo qui exasperat matrem
3:19 fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum
gloriam diligeris
3:20 quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo
invenies gratiam
3:21 quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
3:22 altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed
quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus
operibus eius ne fueris curiosus
3:23 non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt
videre oculis tuis
3:24 in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in
pluribus operibus eius non eris curiosus
3:25 plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
3:26 multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate
detinuit sensus illorum
3:27 cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum
in illo peribit
3:28 cor ingrediens duas vias non habebit successus et
pravicordius in illis scandalizabitur
3:29 cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad
peccandum
3:30 synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati
eradicabitur in illis et non intellegetur
3:31 cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet
cum omni concupiscentia sapientiam
3:32 sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in
operibus iustitiae successus habebit
3:33 ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit
peccatis
3:34 et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum
et in tempore casus tui invenies firmamentum
4:1 fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne
transvertas a paupere
4:2 animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in
inopia sua
4:3 cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
4:4 rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem
tuam ab egeno
4:5 ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas
quaerentibus tibi retro maledicere
4:6 maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio
illius exaudiet autem eum qui fecit illum
4:7 congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero
humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
4:8 declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde
pacifica in mansuetudine
4:9 libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide
feras in anima tua
4:10 in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro
matri illorum
4:11 et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui
magis quam mater
4:12 sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit
exquirentes se et praeibit in viam iustitiae
4:13 et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad
illam conplectebuntur placorem eius
4:14 qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit
benedicit Deus
4:15 qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui
diligunt illam diligit Deus
4:16 qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam
permanebit confidens
4:17 si crediderit ei hereditabit illam et erunt in
confirmatione creaturae illorum
4:18 quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit
eum
4:19 timorem et metum et adprobationem inducet super illum et
cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet
illum in cogitationibus illius et credat animae illius
4:20 et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum
4:21 et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum
scientiam et intellectum iustitiae
4:22 si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in
manus inimici sui
4:23 fili conserva tempus et devita a malo
4:24 pro anima tua non confundaris dicere verum
4:25 est enim confusio adducens peccatum et est confusio
adducens gloriam et gratiam
4:26 ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam
tuam mendacium
4:27 non reverearis proximum tuum in casum suum
4:28 nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas
sapientiam tuam in decore eius
4:29 in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia
et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus
iustitiae
4:30 non contradicas veritati ullo modo et de mendacio
ineruditionis tuae confundere
4:31 non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te
homini pro peccato
4:32 noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra
ictum fluvii
4:33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem
certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
4:34 noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in
operibus tuis
4:35 noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et
opprimens subiectos tibi
4:36 non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum
collecta
5:1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est
mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae
et obductionis
5:2 non sequaris concupiscentiam cordis
5:3 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter
facta mea Deus enim vindicans vindicabit
5:4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus
enim est patiens redditor
5:5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias
peccatum super peccatum
5:6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum
meorum miserebitur
5:7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit
ira illius
5:8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
5:9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae
disperdet te
5:10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt
tibi in die obductionis et vindictae
5:11 non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic
enim peccator probatur duplici lingua
5:12 esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et
scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
5:13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum
sapientia fers responsum verum
5:14 si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit
manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et
confundaris
5:15 honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis
subversio ipsius
5:16 non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et
confundaris
5:17 super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio
pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia
et contumelia
5:18 iustifica pusillo et magno similiter
6:1 noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et
contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et
bilinguis
6:2 non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne
forte elidatur virtus tua per stultitiam
6:3 et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris
velut lignum aridum in heremo
6:4 anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium
inimici dat illum et deducit in sortem impiorum
6:5 verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et
lingua eucharis in bono homine abundat
6:6 multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de
mille
6:7 si possides amicum in temptatione posside eum et non facile
credas illi
6:8 est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in
die tribulationis
6:9 et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui
odium et rixam et convicia denudabit
6:10 est autem amicus socius mensae et non permanet in die
necessitatis
6:11 amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et
in domesticis tuis fiducialiter aget
6:12 si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se
unianimem habebis amicitiam bonam
6:13 ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende
6:14 amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum
invenit thesaurum
6:15 amico fideli nulla est conparatio et non est digna
ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius
6:16 amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui
metuunt Dominum inveniunt illum
6:17 qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam
secundum illum erit amicus illius
6:18 fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos
invenies sapientiam
6:19 quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine
bonos fructus illius
6:20 in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de
generationibus illius
6:21 quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non
permanet in illa excors
6:22 quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non
demorabuntur proicere illum
6:23 sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non
multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad
conspectum Dei
6:24 audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias
consilium meum
6:25 inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum
collum
6:26 subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis
eius
6:27 in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua
serva vias eius
6:28 investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus
ne derelinqueris eam
6:29 in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur
tibi in oblectationem
6:30 et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et
bases virtutis et torques illius in stolam gloriae
6:31 decor enim vitae est in illa et vincula illius netura
salutaris
6:32 stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis
superpones tibi
6:33 fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam
tuam sapiens eris
6:34 et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si
dilexeris audire sapiens eris
6:35 in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae
illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis
audire et proverbia laudis non effugiant te
6:36 et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum
illius exterat pes tuus
6:37 cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius
maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia
sapientiae dabitur tibi
7:1 noli facere mala et non te adprehendent
7:2 discede ab iniquo et deficient mala abs te
7:3 non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in
septuplum
7:4 noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram
honoris
7:5 non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est
et penes regem noli velle videri sapiens
7:6 noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere
iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas
scandalum in agilitate tua
7:7 non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in
populum
7:8 neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis
7:9 noli esse pusillanimis in anima tua
7:10 exorare et facere elemosynam non despicias
7:11 ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et
offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
7:12 non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui
humiliat et exaltat circumspector Deus
7:13 noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico
similiter facias
7:14 noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius
non bona
7:15 noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non
iteres verbum in tua oratione
7:16 non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo
creatam
7:17 non te reputes in multitudine indisciplinatorum
7:18 memento irae quoniam non tardabit
7:19 humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii
ignis et vermes
7:20 noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque
fratrem carissimum auro spreveris
7:21 noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es
in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum
7:22 non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium
dantem animam suam
7:23 servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes
illum libertate neque inopem derelinquas illum
7:24 pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia
perseverent apud te
7:25 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia
illorum
7:26 filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas
hilarem faciem tuam ad illas
7:27 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da
illam
7:28 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam
et odibili non credas te in toto corde
7:29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris
7:30 memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue
illis quomodo et illi tibi
7:31 in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica
7:32 in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius
non derelinquas
7:33 honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et
propurga te cum brachiis
7:34 da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et
purgationis et de neglegentia purga te cum paucis
7:35 datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis
offers initia sanctorum
7:36 et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et
benedictio tua
7:37 gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non
prohibeas gratiam
7:38 non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus
ambula
7:39 non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione
firmaberis
7:40 in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in
aeternum non peccabis
8:1 non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus
illius
8:2 non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat
litem tibi
8:3 multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum
extendit et convertit
8:4 non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius
ligna
8:5 non communices homini indocto ne male de progenie tua
loquatur
8:6 ne despicias hominem avertentem se a peccato neque
inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem
8:7 ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
8:8 noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in
gaudium nolumus venire
8:9 ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in
proverbiis illorum conversare
8:10 ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire
magnatis sine querella
8:11 non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt
a patribus suis
8:12 quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore
necessitatis responsum
8:13 non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris
flamma ignis peccatorum illorum
8:14 ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi
insidiator ori tuo
8:15 noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris
tamquam perditum habe
8:16 non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi
restituens cogita
8:17 non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est
iudicat
8:18 cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te
ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia
illius peries
8:19 cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in
desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non
est adiutorium elidet te
8:20 cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere
nisi quae ipsis placent
8:21 coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
8:22 non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi
gratiam et convicietur tibi
9:1 non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam
doctrinae nequam
9:2 non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in
virtute tua et confundaris
9:3 ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos
illius
9:4 cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte
pereas in efficacia illius
9:5 virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore
illius
9:6 non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et
hereditatem tuam
9:7 noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in
plateis illius
9:8 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias
speciem alienam
9:9 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc
concupiscentia quasi ignis exardescit
9:10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via
conculcatur
9:11 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt
conloquium enim illius quasi ignis exardescit
9:12 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena
muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
9:13 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum
in illa et sanguine tuo labaris in perditionem
9:14 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis
illi
9:15 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes
illud
9:16 non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae
futura sit illius subversio
9:17 non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad
inferos non placebit impius
9:18 longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non
suspicaberis timorem mortis
9:19 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte
auferat vitam tuam
9:20 communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum
ingredieris et super dolentium arma ambulabis
9:21 secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus
et prudentibus tracta
9:22 viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit
gloriatio tibi
9:23 et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in
praeceptis Altissimi
9:24 in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in
sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum
9:25 terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius
in verbo suo odibilis erit
10:1 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus
sensati stabilis erit
10:2 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis
rector est civitatis tales et inhabitantes
10:3 rex insipiens perdet populum suum et civitates
inhabitabuntur per sensum prudentium
10:4 in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas
gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
10:5 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae
inponet honorem suum
10:6 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in
operibus iniuriae
10:7 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis
omnis iniquitas gentium
10:8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et
iniurias et contumelias et diversos dolos
10:9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et
cinis
10:10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam
suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
10:11 omnis potentatus brevis via
10:12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et
cras morietur
10:13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et
vermes
10:14 initium superbiae hominis apostatare a Deo
10:15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam
initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur
maledictis et subvertet eos in finem
10:16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et
destruxit eos usque in finem
10:17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit
mites pro illis
10:18 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit
humiles ex ipsis gentibus
10:19 terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad
fundamentum
10:20 arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit
memoriam eorum a terra
10:21 perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam
humilium sensu
10:22 non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi
mulierum
10:23 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen
autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
10:24 in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent
Deum erunt in oculis illius
10:25 gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
10:26 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare
virum peccatorem divitem
10:27 magnus est iudex et potens est in honore et non est maior
illo qui timet Deum
10:28 servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus
non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
10:29 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari
in tempore angustiae
10:30 melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui
gloriatur et eget panem
10:31 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem
secundum meritum suum
10:32 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis
honorificabit exhonorantem animam suam
10:33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est
homo qui honorificatur propter substantiam suam
10:34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et
qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
11:1 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio
magnatorum consedere illum faciet
11:2 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in
visu suo
11:3 brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet
fructus illius
11:4 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui
extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa
et absconsa et invisa opera illius
11:5 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit
diadema
11:6 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt
in manus alterorum
11:7 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum
interrogaveris corripe iuste
11:8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum
ne adicias loqui
11:9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio
peccantium ne consistas
11:10 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non
eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes
et non effugies si praecucurreris
11:11 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis
non abundat
11:12 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens
virtute et abundans paupertate
11:13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab
humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in
illo multi et honoraverunt Deum
11:14 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo
sunt
11:15 []
11:16 []
11:17 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus
habebunt in aeternum
11:18 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis
illius
11:19 in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de
bonis meis solus
11:20 et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
11:21 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere
mandatorum tuorum veteresce
11:22 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et
mane in loco tuo
11:23 facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
11:24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore
veloci processus illius fructificat
11:25 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
11:26 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
11:27 in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne
inmemor sis bonorum
11:28 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere
unicuique secundum vias suas
11:29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine
hominis denudatio operum illius
11:30 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis
suis agnoscitur vir
11:31 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim
insidiae sunt dolosi
11:32 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix
inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor
superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui
11:33 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis
inponet maculam
11:34 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur
sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
11:35 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat
super te subsannationem in perpetuum
11:36 admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et
abalienabit te a tuis propriis
12:1 si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis
tuis multa
12:2 benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab
ipso certe a Domino
12:3 non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non
danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus
est paenitentibus
12:4 da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et
peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae
12:5 da bono et non receperis peccatorem
12:6 benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare
ne in ipsis potentior te sit
12:7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et
Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam
12:8 non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis
inimicus
12:9 in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia
illius amicus agnitus est
12:10 non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum
eruginat nequitia illius
12:11 et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi
te ab illo
12:12 non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne
conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum
inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et
in sermonibus meis stimuleris
12:13 quis miserebitur incantatori a serpente percusso et
omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo
et obvolutus est in peccatis eius
12:14 una hora tecum permanebit si autem declinaveris non
subportabit
12:15 in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo
insidiatur ut subvertat te in foveam
12:16 in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus
non satiabitur sanguine
12:17 si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem
12:18 in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans
suffodiet plantas tuas
12:19 caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans
commutabit vultum suum
13:1 qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui
communicaverit superbo inducet superbiam
13:2 pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori
te ne socius fueris
13:3 quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint
confringetur
13:4 dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit
13:5 si largitus fueris adsumet te et si non habueris
derelinquet te
13:6 si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit
super te
13:7 si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens
spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
13:8 et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter
et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et
caput suum movebit ad te
13:9 []
13:10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris
13:11 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in
stultitiam seducaris
13:12 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te
advocabit
13:13 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in
oblivionem
13:14 ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis
verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens
interrogabit te de absconditis tuis
13:15 inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet
de malitia et de vinculis
13:16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum
subversione tua ambulas
13:17 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
13:18 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
13:19 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo
proximum sibi
13:20 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo
simili sui sociabitur
13:21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
13:22 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona
diviti ad pauperem
13:23 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum
pauperes
13:24 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio
divitis pauper
13:25 dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum
ceciderit expellitur et a notis
13:26 diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et
iustificaverunt illum
13:27 humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est
sensate et non est datus ei locus
13:28 dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius
usque ad nubes perducent
13:29 pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit
subvertunt illum
13:30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et
nequissima paupertas in ore impii
13:31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in
mala
13:32 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies
et cum labore
14:1 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est
stimulatus in tristitia delicti
14:2 felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab
spe sua
14:3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini
livido ad quid aurum
14:4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in
bonis illius alius luxuriabitur
14:5 qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur
in bonis suis
14:6 qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio
est malitiae illius
14:7 et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in
novissimo manifestat malitiam suam
14:8 nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens
animam suam
14:9 insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non
satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
14:10 oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in
tristitia erit super mensam suam
14:11 fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
14:12 memor esto quoniam mors non tardat et testamentum
inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius
mundi morte morietur
14:13 ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas
exporrigens da pauperi
14:14 non defrauderis a die bono et particula boni doni non te
praetereat
14:15 nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione
sortis
14:16 da et accipe et iustifica animam tuam
14:17 ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud
inferos invenire cibum
14:18 omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium
fructificans in arbore viridi
14:19 alia generat et alia deicit sic generatio carnis et
sanguinis alia finitur et alia nascitur
14:20 omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud
operatur ibit cum ipso
14:21 et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud
honorabitur in illo
14:22 beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in
iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem
Dei
14:23 qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis
illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in
viis illius consistens
14:24 qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
14:25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius
figens palum statuet casulam suam ad manus illius et
requiescunt in casula eius bona per aevum
14:26 statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius
morabitur
14:27 protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria
eius requiescet
15:1 qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae
adprehendet illam
15:2 et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a
virginitate suscipiet illum
15:3 cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae
salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
15:4 et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum
apud proximos suos
15:5 et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum
spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet
illum
15:6 iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et
nomine aeterno hereditabit illum
15:7 homines stulti non adprehendent illam et homines sensati
obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim
abest a superbia et dolo
15:8 viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces
inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem
Dei
15:9 non est speciosa laus in ore peccatoris
15:10 quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei
adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam
illi
15:11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
15:12 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi
homines impii
15:13 omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile
timentibus illum
15:14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in
manu consilii sui
15:15 adiecit mandata et praecepta sua
15:16 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem
placitam facere
15:17 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum
tuam
15:18 ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei
dabitur illi
15:19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns
omnes sine intermissione
15:20 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam
hominis
15:21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium
peccandi
15:22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et
inutilium
16:1 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non
oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
16:2 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores
illorum
16:3 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
16:4 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
16:5 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis
deseretur
16:6 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit
auris mea
16:7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente
incredibili exardescit ira
16:8 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui
destruxerunt confidentes suae virtuti
16:9 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est
illos prae superbia verbi illorum
16:10 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes
se in suis peccatis
16:11 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in
duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si
fuisset inmunis
16:12 misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et
effundens iram
16:13 secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem
secundum operam suam iudicat
16:14 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit
sufferentia misericordiam facientis
16:15 omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum
operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
16:16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
16:17 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in
tam inmensa creatura
16:18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et
quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
16:19 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum
conspexerit illa Deus tremore concutientur
16:20 et omne cor intellegetur
16:21 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus
videbit hominis
16:22 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae
quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum
a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
16:23 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et
errans cogitat stulta
16:24 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis
adtende in corde
16:25 edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare
sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in
aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab
initio et in veritate enuntio scientiam eius
16:26 in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione
ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus
suis
16:27 ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec
laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
16:28 unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum
16:29 non incredibiles verbo illius
16:30 post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis
suis
16:31 anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa
iterum reversio illorum
17:1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam
fecit illum
17:2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit
illum virtutem
17:3 numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi
potestatem eorum quae sunt super terram
17:4 posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est
bestiarum et volatilium
17:5 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et
linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et
disciplinam intellectus replevit illos
17:6 creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor
illorum et mala et bona ostendit illis
17:7 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis
magnalia operum suorum
17:8 et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in
mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
17:9 addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
17:10 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua
ostendit illis
17:11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem
vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni
iniquo
17:12 et mandavit illis unicuique de proximo
17:13 viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab
oculis ipsius
17:14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem
17:15 et pars Dei Israhel facta est manifesta
17:16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi
eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
17:17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et
omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
17:18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis
quasi pupillam conservabit
17:19 et postea resurget et retribuet illis retributionem
unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes
terrae
17:20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit
deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
17:21 convertere ad Deum et relinque peccata tua
17:22 precare ante faciem et minue offendiculum
17:23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis
odito execrationem
17:24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte
propositionis et orationis altissimi Dei
17:25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus
confessionem
17:26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil
perit
17:27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et
laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
17:28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius
convertentibus ad se
17:29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est
inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
17:30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius
excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
17:31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines
terra et cinis
18:1 qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus
iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
18:2 quis sufficit enarrare opera illius
18:3 quis enim investigabit magnalia eius
18:4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis
adiciet enarrare misericordiam eius
18:5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
18:6 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit
operabitur
18:7 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid
nequam illius
18:8 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae
aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die
aevi
18:9 propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos
misericordiam suam
18:10 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et
cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
18:11 ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit
illis viam aequitatis
18:12 miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem
Dei super omnem carnem
18:13 qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor
gregem suum
18:14 misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui
festinant in iudiciis eius
18:15 fili in bonis non des querellam et omni dato non des
tristitiam verbi mali
18:16 nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam
datus
18:17 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine
iustificato
18:18 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati
tabescere facit oculos
18:19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris
disce
18:20 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga
te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
18:21 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum
ostende conversationem tuam
18:22 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad
mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
18:23 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi
homo qui temptat Deum
18:24 memento irae in die consummationis et tempus retributionis
in conversatione facies
18:25 memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem
paupertatis in die divitiarum
18:26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia
citata in oculis Dei
18:27 homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum
adtendet ab inertia
18:28 omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit
confessionem
18:29 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et
intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia
et iudicia
18:30 de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et
a voluntate tua avertere
18:31 si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in
gaudium inimicis
18:32 ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim
commissio illorum
18:33 ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est
tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae
19:1 operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica
paulatim decidet
19:2 vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent
sensatos
19:3 et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes
hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur
de numero anima eius
19:4 qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in
animam suam insuper habebitur
19:5 qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem
comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam
19:6 qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur
malitia denotabitur
19:7 ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis
19:8 amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi
delictum noli denudare
19:9 audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum
odiet te et sic aderit tibi semper
19:10 audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens
quoniam non te disrumpet
19:11 a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus
infantis
19:12 sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti
19:13 corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci
aut si fecerit ne iterum addat facere
19:14 corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne
forte iteret
19:15 corripe amicum saepe enim fit commissio
19:16 et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex
animo
19:17 quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe
proximum antequam commineris
19:18 et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor
Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio
legis
19:19 et non est sapientia nequitiae disciplina et non est
cogitatus peccatorum prudentia
19:20 est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui
minuitur sapientia
19:21 melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu
in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem
Altissimi
19:22 est sollertia certa et ipsa iniqua
19:23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est
qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
19:24 et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate
et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod
ignoratum est
19:25 et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit
tempus malefaciendi malefaciet
19:26 ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur
sensatus
19:27 amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis
enuntiant de illo
19:28 est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium
quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens
20:1 quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in
oratione non prohibere
20:2 concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
20:3 sic qui facit per vim iudicium inique
20:4 quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim
effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
20:5 et est odibilis qui procax est ad loquendum
20:6 est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens
sciens tempus apti temporis
20:7 homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et
inprudens non servabunt tempus
20:8 qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui
potestatem sibi adsumit iniuste odietur
20:9 est processio in malis viro indisciplinato et est inventio
in detrimentum
20:10 est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio
duplex
20:11 est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate
levavit caput
20:12 est qui multa redimat modico pretio et restituens ea
septuplum
20:13 sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem
fatuorum effundentur
20:14 datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius
septimplices sunt
20:15 exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius
inflammatio est
20:16 hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo
huiusmodi
20:17 fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
20:18 qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et
quanti inridebunt eum
20:19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit
similiter et quod non erat habendum
20:20 lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et
sic casus malorum festinanter venient
20:21 homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum
adsidua erit
20:22 ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in
tempore suo
20:23 est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua
stimulabitur
20:24 est qui perdit animam suam prae confusione et ab
inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet
se
20:25 est qui prae confusione promittit amico et lucratus est
eum inimicum gratis
20:26 obprobrium nequa in homine mendacium et in ore
indisciplinatorum adsidue erit
20:27 potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem
autem ambo hereditabunt
20:28 mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum
ipso sine intermissione
20:29 verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et
homo prudens placebit magnatis
20:30 qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui
operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis
effugiet iniquitatem
20:31 xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in
ore avertit correptiones eorum
20:32 sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in
utrisque
20:33 melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam
qui abscondunt sapientiam suam
21:1 fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis
deprecare ut tibi remittatur
21:2 quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa
suscipient te
21:3 dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
21:4 quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non
est sanitas
21:5 cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic
substantia superbiae eradicabitur
21:6 deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et
iudicium festinato adveniet illi
21:7 qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet
Deum convertet ad cor suum
21:8 notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se
ab ipso
21:9 qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat
lapides suos in hieme
21:10 stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum
flamma ignis
21:11 via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum
inferi et tenebrae et poena
21:12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius
21:13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus
21:14 non erudietur qui non est sapiens in bono
21:15 est autem insipientia quae abundat in malo et non est
sensus ubi abundat amaritudo
21:16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et
consilium illius sicut fons vitae permanet
21:17 cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non
tenebit
21:18 verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se
adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet
illud post dorsum suum
21:19 narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati
invenietur gratia
21:20 os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius
cogitabunt in cordibus suis
21:21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia
insensati inenarrabilia verba
21:22 conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula
manuum supra manum dexteram
21:23 fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix
tacite ridebit
21:24 ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in
brachio dextro
21:25 pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus
confundetur a persona potentis
21:26 stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus
foris stabit
21:27 stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur
contumelia
21:28 labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium
statera ponderabuntur
21:29 et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os
illorum
21:30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
21:31 susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et
qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur
22:1 in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur
super aspernationem illius
22:2 de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit
eum excutiet manus
22:3 confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem
in deminoratione fiet
22:4 filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in
contumeliam fit genitoris
22:5 patrem et virum confundit audax et ab impiis non
minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur
22:6 musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in
omni tempore sapientia
22:7 qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
22:8 qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat
dormientem de gravi somno
22:9 qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
22:10 super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum
plora defecit enim sensus
22:11 modicum plora supra mortuum quoniam requievit
22:12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
22:13 luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies
vitae illorum
22:14 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
22:15 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non
coinquinaberis in inpactu illius
22:16 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in
stultitiam illius
22:17 super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam
fatuus
22:18 harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam
hominem inprudentem et fatuum et impium
22:19 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non
dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
22:20 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
22:21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra
faciem venti non permanebunt
22:22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum
timoris non resistit
22:23 sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non
metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
22:24 pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor
proferet sensum
22:25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui
conviciatur amico dissolvit amicitiam
22:26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim
regressus ad amicum
22:27 si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio
excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii
revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
22:28 fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in
bonis illius laeteris
22:29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et
in hereditate illius coheres sis
22:30 ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et
ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae
22:31 amicum salutare non confundaris et a facie illius non me
abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
22:32 omnis qui audiet cavebit se ab eo
22:33 quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum
certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me
23:1 Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne
sinas me cadere in illis
23:2 quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde
meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant
mihi et non pareant delicta illorum
23:3 et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta
mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu
adversariorum et gaudeat inimicus meus
23:4 Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in
cogitatu illorum
23:5 extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne
desiderium averte a me
23:6 aufer a me ventris concupiscentias et concubitus
concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et
infrunitae ne tradas me
23:7 doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui
custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur
in operibus nequissimis
23:8 in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et
maledicus scandalizabitur in illo
23:9 iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
23:10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus
sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
23:11 sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non
minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non
purgabitur
23:12 vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a
domo illius plaga
23:13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si
dissimulaverit delinquet dupliciter
23:14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur
enim retributione domus illius
23:15 est et alia loquella contraria morti non inveniatur in
hereditate Iacob
23:16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in
delictis non volutabunt
23:17 indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa
verbum peccati
23:18 memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum
consistis
23:19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et
adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses
non nasci et diem nativitatis tuae maledicas
23:20 homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis
non erudietur
23:21 duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et
perditionem
23:22 anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec
aliquid gluttiat
23:23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec
incendat ignem
23:24 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit
transgrediens a lecto suo
23:25 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in
animam suam et dicens quis me videt
23:26 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo
circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur
Altissimus
23:27 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius
quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et
oculi hominum timentes illum
23:28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores
super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum
abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
23:29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic
et post perfectum respicit omnia
23:30 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus
fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
23:31 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
23:32 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens
hereditatem ex alieno matrimonio
23:33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo
virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex
alio viro filios statuit sibi
23:34 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
23:35 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt
fructum
23:36 derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus
illius non delebitur
23:37 et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam
timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
23:38 et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum
adsumetur ab eo
24:1 sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo
honorabitur et in medio populi sui gloriabitur
24:2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu
virtutis illius gloriabitur
24:3 in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta
admirabitur
24:4 in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos
benedicetur dicens
24:5 ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem
creaturam
24:6 ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut
nebula texi omnem terram
24:7 ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis
24:8 gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi
et in fluctibus maris ambulavi
24:9 et in omni terra steti et in omni populo
24:10 et in omni gente primatum habui
24:11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi
et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius
morabor
24:12 tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit
me requievit in tabernaculo meo
24:13 et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare
et in electis meis ede radices
24:14 ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum
saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso
ministravi
24:15 et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata
similiter requievi et in Hierusalem potestas mea
24:16 et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei
hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
24:17 quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in
monte Sion
24:18 et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio
rosae in Hiericho
24:19 quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata
sum iuxta aquam in plateis
24:20 sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi
murra electa dedi suavitatem odoris
24:21 et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi
libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi
balsamum non mixtum odor meus
24:22 ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei
honoris et gratiae
24:23 ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores
mei fructus honoris et honestatis
24:24 ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et
sanctae spei
24:25 in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes
vitae et virtutis
24:26 transite ad me omnes qui concupiscitis me et a
generationibus meis implemini
24:27 spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea
super mel et favum
24:28 memoria mea in generatione saeculorum
24:29 qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
24:30 qui audit me non confundetur et qui operantur in me non
peccabunt
24:31 qui elucidant me vitam aeternam habebunt
24:32 haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio
veritatis
24:33 legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et
hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis
24:34 posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum
in throno honoris sedentem in sempiternum
24:35 qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in
diebus novorum
24:36 qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi
Iordanis in tempore messis
24:37 qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon
in die vindemiae
24:38 qui perficit primus scire ipsam et infirmior non
investigavit eam
24:39 a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius
abysso magna
24:40 ego sapientia effudi flumina
24:41 ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi
fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso
24:42 dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus
mei fructum
24:43 et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus
propinquavit ad mare
24:44 quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et
enarrabo illam usque in longinquo
24:45 penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes
dormientes et inluminabo sperantes in Deo
24:46 adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam
illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies
illorum usque in aevum sanctum
24:47 videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus
exquirentibus veritatem
25:1 in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram
Deo et hominibus
25:2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi
consentientes
25:3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae
illorum
25:4 pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et
insensatum
25:5 in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in
senectute tua
25:6 quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere
consilium
25:7 quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus
et consilium
25:8 corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
25:9 novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in
lingua hominibus
25:10 homo qui iucundatur in filiis vivens et videns
subversionem inimicorum
25:11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua
sua non est lapsus et qui non servivit indignis se
25:12 beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam
auri audienti
25:13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non
est super timentem Deum
25:14 timor Dei super omnia superposuit
25:15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum
cui adsimilabitur
25:16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium
adglutinandum est ei
25:17 omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia
mulieris est
25:18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis
25:19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
25:20 et omnem obductum et non obductum odientium
25:21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
25:22 non est caput nequius super caput colubri
25:23 et non est ira super iram inimici commorari leoni et
draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
25:24 nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum
suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum
eius
25:25 et audiens suspirabit modicum
25:26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum
cadat super illam
25:27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata
homini quieto
25:28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas
mulierem in specie
25:29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna
25:30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo
25:31 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
25:32 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non
beatificat virum suum
25:33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes
morimur
25:34 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa
veniam prodeundi
25:35 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in
conspectu inimicorum
25:36 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur
26:1 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum
duplex
26:2 mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in
pace implebit
26:3 pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur
viro pro factis bonis
26:4 divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus
illorum hilaris
26:5 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
26:6 delatura civitatis et collectio populi
26:7 et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
26:8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa
26:9 in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
26:10 sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui
tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
26:11 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius
non contegetur
26:12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in
palpebris illius agnoscetur
26:13 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa
occasione utatur se
26:14 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te
neglexerit
26:15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua
proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem
sagittam aperiet faretram donec deficiat
26:16 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa
illius inpinguabit
26:17 disciplina illius datus Dei
26:18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
26:19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
26:20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
26:21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris
bonae species in ornamentum domus eius
26:22 lucerna splendens super candelabrum sanctum et species
faciei super aetatem stabilem
26:23 columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super
plantas stabilis mulieris
26:24 fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in
corde mulieris sanctae
26:25 in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia
mihi advenit
26:26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus
contemptus
26:27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit
eum ad rompheam
26:28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt
difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur
caupo a peccatis labiae
27:1 propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit
locupletari avertit oculum suum
27:2 si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter
medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
27:3 conteretur delictum
27:4 si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur
domus tua
27:5 si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis
in cogitatu illius
27:6 vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio
tribulationis
27:7 sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic
verbum excogitatum hominis cordis
27:8 ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est
hominum
27:9 si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi
poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in
sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
27:10 volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui
operantur illam revertetur
27:11 leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus
iniquitates
27:12 homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus
sicut luna inmutatur
27:13 in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem
cogitantium adsiduus esto
27:14 narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis
peccati
27:15 loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et
inreverentia ipsius obturatio aurium
27:16 effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum
auditus gravis
27:17 qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet
amicum ad animum suum
27:18 dilige proximum et coniungere fide cum illo
27:19 quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post
eum
27:20 sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit
amicitiam proximi sui
27:21 et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti
proximum tuum et non eum capies
27:22 non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi
caprea de laqueo quoniam vulnerata est
27:23 conligare et maledicti est concordatio
27:24 denudare autem amici mysteria desperatio est
27:25 annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
27:26 in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super
sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et
in verbis tuis dabit scandalum
27:27 multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
27:28 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et
plaga dolosi dividet vulnera
27:29 et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit
lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in
illo
27:30 facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non
agnoscet unde adveniat illi
27:31 inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo
insidiabitur illi
27:32 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem
consumet illos antequam moriantur
27:33 ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens
erit illorum
28:1 qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata
illius servans servabit
28:2 relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi
peccata solventur
28:3 homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam
28:4 et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de
peccatis suis deprecatur
28:5 ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a
Deo quis exorabit pro delictis illius
28:6 memento novissimorum et desine inimicari
28:7 tabitudo enim et mors inminet in mandatis
28:8 memorare timorem Dei et non irascaris proximo
28:9 memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam
proximi
28:10 abstine te a lite et minues peccata
28:11 homo enim iracundus incendit litem et vir peccator
turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit
inimicitiam
28:12 secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et
secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum
substantiam suam exaltabit iram suam
28:13 certamen festinatum incendit ignem et lis festinans
effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem
28:14 si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super
illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
28:15 susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit
pacem habentes
28:16 lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente
in gentem
28:17 civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum
effodit
28:18 virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit
28:19 lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas
laboribus suis
28:20 qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum
requie
28:21 flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet
ossa
28:22 multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui
interierunt per linguam suam
28:23 beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia
illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in
vinculis illius non est ligatus
28:24 iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius
vinculum aereum est
28:25 mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam
illa
28:26 perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias
iniustorum et in flamma sua non conburet iustos
28:27 qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in
illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et
quasi pardus laedebit illos
28:28 sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et
ori tuo facito ostia et seras
28:29 aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito
stateram et frenos ori tuo rectos
28:30 et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in
conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus
insanabilis in mortem
29:1 de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui
praevalet manu mandata servat
29:2 fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et
iterum redde proximo in tempore suo
29:3 confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni
tempore invenies quod tibi necessarium est
29:4 multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et
praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
29:5 donec accipiant osculantur manum dantis et in
promissionibus humiliant vocem suam
29:6 et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur
verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
29:7 si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet
dimidium et conputabit illud quasi inventionem
29:8 sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum
inimicum gratis
29:9 et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et
beneficio reddet illi contumeliam
29:10 multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari
gratis timuerunt
29:11 verumtamen super humilem animo fortior esto et pro
elemosyna non trahas illum
29:12 propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius
ne dimittas illum vacuum
29:13 perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam
sub lapide in perditionem
29:14 pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit
tibi magis quam aurum
29:15 conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te
exorabit ab omni malo
29:16 []
29:17 []
29:18 super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum
tuum pugnabit
29:19 vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit
confusionem derelinquet sibi
29:20 gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te
animam suam
29:21 repromissorem fugit peccator et inmundus
29:22 bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus
sensu derelinquet liberantem se
29:23 vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit
reverentiam relinquetur ab eo
29:24 repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et
commovit illos quasi fluctus maris
29:25 viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in
gentibus alienis
29:26 peccator transgrediens mandata Domini incidet in
promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in
iudicium
29:27 recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi
ne incidas
29:28 initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus
protegens turpitudinem
29:29 melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae
splendidae in peregre sine domicilio
29:30 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium
peregrinationis non audies
29:31 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur
non fiducialiter aget nec aperiet os
29:32 hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara
audiet
29:33 transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba
ceteros
29:34 exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus
meae hospitio mihi factus est frater
29:35 gravia haec homini habenti sensum correptio domus et
inproperium feneratoris
30:1 de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut
laetetur in novissimo suo
30:2 qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio
domesticorum in illo gloriabitur
30:3 qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio
amicorum gloriabitur in illo
30:4 mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem
enim reliquit sibi post se
30:5 in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu
illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis
30:6 reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam
30:7 pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem
vocem turbabuntur viscera eius
30:8 equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit
praeceps
30:9 lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et
contristabit te
30:10 non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent
dentes tui
30:11 non des illi potestatem in iuventute et ne despicias
cogitatus illius
30:12 curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius
dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi
dolor animae
30:13 doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem
illius offendas
30:14 melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives
inbecillis et flagellatus malitia
30:15 salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro
et argento et corpus validum quam census inmensus
30:16 non est census super censum salutis corporis et non est
oblectatio super cordis gaudium
30:17 melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam
languor perseverans
30:18 bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum
circumpositae sepulchro
30:19 quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec
odorabitur
30:20 sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
30:21 videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens
virginem et suspirans
30:22 tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum
in consilio tuo
30:23 iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine
defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
30:24 miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega
cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te
30:25 multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa
30:26 zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam
adducit cogitatus
30:27 splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius
diligenter fiunt
31:1 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius
auferet somnum
31:2 cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis
sobriam facit animam
31:3 laboravit dives in congregatione substantiae et in requie
sua replebitur bonorum suorum
31:4 laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
31:5 qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur
consumptionem replebitur ex ea
31:6 multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius
perditio illorum
31:7 lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui
sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
31:8 beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum
non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
31:9 quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita
sua
31:10 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in
gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et
facere mala et non fecit
31:11 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas
illius enarrabit ecclesia sanctorum
31:12 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias
super illam faucem tuam prior
31:13 non dicas simulata sunt quae super illa sunt
31:14 memento quoniam malum oculus nequa
31:15 nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua
lacrimabitur cum viderit
31:16 ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus
obrubescas
31:17 nec conprimaris in convivio
31:18 intellege proximi tui ex te ipso
31:19 utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum
manducas multum odio habearis
31:20 cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte
offendas
31:21 et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas
manum tuam nec prior poscas bibere
31:22 quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in
dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
31:23 vigilia et cholera et tortura viro infrunito
31:24 somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et
anima illius cum ipso delectabitur
31:25 et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et
vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
31:26 audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea
verba
31:27 in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas
non occurret tibi
31:28 splendidum in panibus benedicent labia multorum et
testimonium veritatis illius fidele
31:29 in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium
nequitiae illius verum est
31:30 diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit
vinum
31:31 ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum
arguet in ebrietate potatum
31:32 aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate
eris sobrius
31:33 quae est vita quae minuitur vino
31:34 quid defraudat vitam mors
31:35 vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab
initio
31:36 exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
31:37 sanitas est et corpori et animae
31:38 vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas
facit
31:39 amaritudo animae vinum multum potatum
31:40 ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans
virtutem et faciens vulnera
31:41 in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum
in iucunditate illius
31:42 verba inproperii non dicas illi et non premas illum in
repetendo
32:1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus
ex ipsis
32:2 curam illorum habe et sic conside et omni cura tua
explicita recumbe
32:3 ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias
coronam et dignationem consequaris conrogationis
32:4 loquere maior natu decet enim te
32:5 primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
32:6 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli
extolli in sapientia tua
32:7 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio
musicorum in convivio vini
32:8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus
musicorum in iucundo et moderato vino
32:9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
32:10 adulescens loquere in tua causa vix
32:11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
32:12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et
quaerens
32:13 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non
multum loquaris
32:14 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia
accedet tibi bona gratia
32:15 et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in
domum tuam et illic avocare et illic lude
32:16 et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo
superbo
32:17 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et
inebriantem te ab omnibus bonis suis
32:18 qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint
ad illum invenient benedictionem
32:19 qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit
scandalizabitur in ea
32:20 qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias
quasi lucem accendent
32:21 peccator homo devitabit correptionem et secundum
voluntatem suam inveniet conparationem
32:22 vir consilii non disperiet intellegentia alienus et
superbus non pertimescit timorem
32:23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis
insectationibus arguetur
32:24 fili sine consilio nihil facias et post factum non
paeniteberis
32:25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas
te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum
32:26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
32:27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim
conservatio mandatorum
32:28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo
non minorabuntur
33:1 timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus
illum conservat et liberabit a malis
33:2 sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur
quasi in procella navis
33:3 homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
33:4 qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic
deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc
respondebit
33:5 praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis
cogitatus illius
33:6 equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni
suprasedenti hinnit
33:7 quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum
a sole
33:8 a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum
custodiente
33:9 et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis
dies festos celebraverunt ad horam
33:10 ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit
in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde
creatus est Adam
33:11 in multitudine disciplinae Domini separavit eos et
inmutavit vias eorum
33:12 et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis
sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et
humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum
33:13 quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et
disponere
33:14 omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in
manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
33:15 contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra
virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi
duo duo unum contra unum
33:16 et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos
post vindemiatores
33:17 in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat
replevi torcular
33:18 respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus
exquirentibus disciplinam
33:19 audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae
auribus percipite
33:20 filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super
te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte
paeniteat te et depreceris pro illis
33:21 dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro
33:22 melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere
in manus filiorum tuorum
33:23 in omnibus operibus tuis praecellens esto
33:24 ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis
dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue
hereditatem tuam
33:25 cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus
servo
33:26 operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus
illi et quaerit libertatem
33:27 iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant
operationes adsiduae
33:28 servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in
operatione ne vacet
33:29 multam enim malitiam docuit otiositas
33:30 in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non
obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem
carnem verum sine iudicio nihil facias grave
33:31 si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem
sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum
33:32 si laeseris illum iniuste
33:33 et extollens discesserit quem quaeres et in qua via
quaeras illum nescis
34:1 vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt
inprudentes
34:2 quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et
qui adtendit ad visa mendacia
34:3 hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis
similitudo hominis
34:4 ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
34:5 divinatio erroris et auguria mendacia et somnia
malefacientium vanitas est
34:6 et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab
Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
34:7 multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes
in illis
34:8 sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore
fidelis conplanabitur
34:9 qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus
cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
34:10 qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis
factus est multiplicabit malitiam
34:11 []
34:12 multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
34:13 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa
et liberatus sum gratia Dei
34:14 spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius
benedicentur
34:15 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in
diligentes se
34:16 qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam
ipse est spes eius
34:17 timentis Dominum beata est anima eius
34:18 ad quem respicit et quis est fortitudo eius
34:19 oculi Domini super timentes eum protector potentiae
firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
34:20 et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans
animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et
benedictionem
34:21 immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt
beneplacitae subsannationes iniustorum
34:22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et
iustitiae
34:23 dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus
iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur
peccatis
34:24 qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui
victimat filium in conspectu patris sui
34:25 panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo
sanguinis
34:26 qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
34:27 qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem
mercennario
34:28 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi
labor
34:29 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
34:30 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid
proficit lavatione illius
34:31 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem
faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis
exaudiet
35:1 qui conservat legem multiplicat orationem
35:2 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab
omni iniquitate
35:3 et deprecatio recedere ab iniustitia
35:4 []
35:5 []
35:6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus
35:7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
35:8 oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in
conspectu Altissimi
35:9 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non
obliviscetur Dominus
35:10 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias
manuum tuarum
35:11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione
sanctifica decimas tuas
35:12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad
inventionem fac manuum tuarum
35:13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet
tibi
35:14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
35:15 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus
iudex est et non est apud illum gloria personae
35:16 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem
laesi exaudiet
35:17 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat
loquellam gemitus
35:18 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
35:19 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
35:20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio
illius usque ad nubes propinquabit
35:21 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet
non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
35:22 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet
iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut
contribulet dorsum ipsorum
35:23 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem
superborum et sceptra iniquorum contribulet
35:24 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum
opera Adae et secundum praesumptionem illius
35:25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos
misericordia sua
35:26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi
nubes pluviae in tempore siccitatis
36:1 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis
lucem miserationum tuarum
36:2 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt
te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia
tua
36:3 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam
tuam
36:4 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic
in conspectu nostro magnificaberis in illis
36:5 ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est
Deus praeter te Domine
36:6 innova signa et inmuta mirabilia
36:7 glorifica manum et brachium dextrum
36:8 excita furorem et effunde iram
36:9 extolle adversarium et adflige inimicum
36:10 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
36:11 in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant
plebem tuam inveniant perditionem
36:12 contere caput principum inimicorum dicentium non est alius
praeter nos
36:13 congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est
Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut
ab initio
36:14 miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et
Israhel quem coaequasti primogenito tuo
36:15 miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem
civitati requiei tuae
36:16 reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua
populum tuum
36:17 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et
suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae
priores
36:18 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles
inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
36:19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos
in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu
es Deus conspector saeculorum
36:20 omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
36:21 fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba
mendacia
36:22 cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
36:23 omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
36:24 species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem
concupiscentiam hominis superducit desiderium
36:25 si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non
est vir illius contra filios hominum
36:26 qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium
contra illum est et columna ut requies
36:27 ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est
mulier gemescit egens
36:28 cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque
obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in
civitatem
37:1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus
solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
37:2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
37:3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam
malitiam et dolositatem illius
37:4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore
tribulationis adversarius erit
37:5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem
accipiet scutum
37:6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis
illius in operibus tuis
37:7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde
consilium
37:8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in
semet ipso
37:9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius
necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
37:10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
37:11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi
eveniat
37:12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto
de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de
bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione
cum viro livido de gratiis agendis
37:13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum
operario agri de omni opere
37:14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro
de multa operatione non adtendas his in omni consilio
37:15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris
observantem timorem Dei
37:16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit
in tenebris non condolebit tibi
37:17 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris
illo
37:18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem
circumspectores sedentes ad speculandum
37:19 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in
veritate viam tuam
37:20 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem
actum consilium stabile
37:21 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum
et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
37:22 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est
37:23 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur
37:24 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia
defraudatus est
37:25 est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius
laudabilis
37:26 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius
fideles sunt
37:27 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum
laudabunt
37:28 vita viri in numero dierum dies autem Israhel
innumerabiles sunt
37:29 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit
vivens in aeternum
37:30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam
non des illi potestatem
37:31 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne
genus placet
37:32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas
super omnem escam
37:33 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia
adpropinquabit usque ad cholera
37:34 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est
adiciet vitam
38:1 honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit
Altissimus
38:2 a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
38:3 disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu
magnatorum conlaudabitur
38:4 Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non
abhorrebit illi
38:5 nonne a ligno indulcata est amara aqua
38:6 ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini
scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis
38:7 in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit
pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non
consummabuntur opera eius
38:8 pax enim Dei super faciem terrae
38:9 fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et
ipse curabit te
38:10 averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda
cor tuum
38:11 da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua
oblationem et da locum medico
38:12 etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam
opera eius sunt necessaria
38:13 est enim tempus quando in manus eorum incurras
38:14 ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum
et sanitatem propter conversationem illorum
38:15 qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in
manus medici
38:16 fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus
incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et
non despicias sepulturam illius
38:17 propter delaturam amare fer luctum illius uno die et
consolare propter tristitiam
38:18 []
38:19 a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et
tristitia cordis flectet cervicem
38:20 in abductione permanet tristitia et substantia inopis
secundum cor eius
38:21 non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et
memento novissimorum
38:22 noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil
proderis et te ipsum pessimabis
38:23 memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et
tibi hodie
38:24 in requie mortui requiescere fac memoriam eius et
consolare illum in exitu spiritus sui
38:25 sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur
actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
38:26 qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves
agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in
filiis taurorum
38:27 cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in
sagina vaccarum
38:28 sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem
transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius
variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et
vigilia sua perficit opus
38:29 sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans
opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis
concertatur
38:30 vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem
vasi oculi eius
38:31 cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua
ornabit in consummatione
38:32 sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis
rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum
et innumera est omnis operatio eius
38:33 in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit
virtutem suam
38:34 cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua
mundabit fornacem
38:35 omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in
arte sua sapiens est
38:36 sine his omnibus non aedificatur civitas
38:37 et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non
transilient
38:38 super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii
non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et
in parabolis non invenientur
38:39 sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in
operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in
lege Altissimi
39:1 sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis
vacabit
39:2 narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias
parabolarum simul introibit
39:3 occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum
conversabitur
39:4 in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis
apparebit
39:5 in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala
in hominibus temptavit
39:6 cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit
illum et in conspectu Altissimi deprecabitur
39:7 aperiet os suum in oratione et pro delictis suis
deprecabitur
39:8 si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae
replebit illum
39:9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in
oratione confitebitur Domino
39:10 ipse diriget consilium eius et disciplinam et in
absconditis suis consiliabitur
39:11 ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege
testamenti Domini gloriabitur
39:12 conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum
non delebitur
39:13 non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a
generatione in generationem
39:14 sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit
ecclesia
39:15 si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit
proderit illi
39:16 adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum
39:17 in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa
plantata super rivum aquarum fructificate
39:18 quasi libanus odorem suavitatis habete
39:19 florete flores quasi lilium date odorem et frondete in
gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in
operibus suis
39:20 date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in
voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic
dicetis in confessione
39:21 opera Domini universa bona valde
39:22 in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone
oris eius sicut exceptoria aquarum
39:23 quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est
minoratio in salute illius
39:24 opera omnis carnis coram illo et non est quicquam
absconditum ab oculis eius
39:25 a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile
in conspectu eius
39:26 non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim
in tempore suo quaerentur
39:27 benedictio illius quasi fluvius inundavit
39:28 et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius
gentes quae non exquisierunt eum hereditabit
39:29 quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae
illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones
in ira eius
39:30 bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et
mala
39:31 initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum
lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et
vestimentum
39:32 haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus
in mala convertentur
39:33 sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore
suo confirmaverunt tormenta sua
39:34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem
eius qui fecit illos confundent
39:35 ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata
sunt
39:36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea
vindicans in exterminium impios
39:37 in mandatis eius epulabuntur et super terram in
necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non
praeterient verbum
39:38 propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et
cogitavi et in scripta dimisi
39:39 omnia opera Domini bona et omne opus hora sua
subministrabit
39:40 non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore
suo conprobabuntur
39:41 et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite
nomen Domini
40:1 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave
super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in
diem sepulturae in matrem omnium
40:2 cogitationes eorum et timores cordis adinventio
expectationis et dies finitionis
40:3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in
terra et cinere
40:4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum
qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et
timor mortis iracundia perseverans et contentio
40:5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat
scientiam eius
40:6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in
die respectus
40:7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in
die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad
nullum timorem
40:8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores
septuplum
40:9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones
famis et contritio et flagella
40:10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos
factus est cataclysmus
40:11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae
omnes in mare convertentur
40:12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum
stabit
40:13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut
tonitruum magnum in pluvia manebunt
40:14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in
consummatione tabescent
40:15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices
inmundae super cacumen petrae sonant
40:16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem
faenum evelletur
40:17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia
in saeculo permanet
40:18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea
invenies thesaurum
40:19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec
mulier inmaculata conputatur
40:20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio
sapientiae
40:21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super
utraque lingua suavis
40:22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc
viride sationis
40:23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super
utrosque mulier cum viro
40:24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super
eos misericordia liberabit
40:25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque
consilium beneplacitum
40:26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor
Domini
40:27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo
inquirere adiutorium
40:28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem
gloriam operuerunt illum
40:29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim
mori quam indigere
40:30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in
cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
40:31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
40:32 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius
ignis ardebit
41:1 o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in
substantiis suis
41:2 viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc
valenti accipere cibum
41:3 o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui
minoratur viribus
41:4 defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili
qui perdit sapientiam
41:5 noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt
et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
41:6 et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem
sive centum sive mille anni
41:7 non est enim in inferno accusatio vitae
41:8 filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui
conversantur secus domos impiorum
41:9 filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum
adsiduitas obprobrii
41:10 de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt
in obprobrio
41:11 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini
altissimi
41:12 et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui
fueritis in maledictione erit pars vestra
41:13 omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii
a maledicto in perditionem
41:14 luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum
delebitur
41:15 curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi
quam mille thesauri magni pretiosi
41:16 bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in
aevo
41:17 disciplinam in pace conservate filii sapientia enim
abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
41:18 melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo
qui abscondit sapientiam suam
41:19 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
41:20 non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non
omnia omnibus beneplacent in fide
41:21 erubescite matrem et patrem de fornicatione et a
praesidente et potente de mendacio
41:22 a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de
iniquitate
41:23 a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
41:24 de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in
panibus et ab offuscatione dati et accepti
41:25 a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae
et ab aversione vultus cognati
41:26 ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non
restituendo
41:27 ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam
eius neque steteris ad lectum eius
41:28 ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne
inproperes
42:1 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis
absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in
conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne
accipias personam ut delinquas
42:2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare
impium
42:3 de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis
amicorum
42:4 de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione
multorum et paucorum
42:5 de correptione emptionis et negotiatorum et de multa
disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
42:6 super mulierem nequam bonum est signum
42:7 ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et
adpende datum vero et acceptum omne describe
42:8 de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui
iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et
probabilis in conspectu omnium virorum
42:9 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius
auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur
et commorata cum viro odibilis fiat
42:10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis
gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur
aut certe sterilis efficiatur
42:11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat
te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et
abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
42:12 omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum
noli commorari
42:13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas
viri
42:14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et
mulier confundens in obprobrium
42:15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in
sermonibus Domini opera eius
42:16 sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum
est opus eius
42:17 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua
quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua
42:18 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum
excogitavit
42:19 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in
signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura
sunt revelans vestigia occultorum
42:20 non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab
eo ullus sermo
42:21 magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum
et usque in saeculum neque adiectum est
42:22 neque minuitur et non eget alicuius consilio
42:23 quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam
quam est considerare
42:24 omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni
necessitate omnia obaudiunt ei
42:25 omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam
deesse
42:26 uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns
gloriam eius
43:1 altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in
visione gloriae
43:2 sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus
Excelsi
43:3 in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis
poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
43:4 tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et
refulgens radiis suis obcaecat oculos
43:5 magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius
festinavit iter
43:6 et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et
signum aevi
43:7 a luna signum diei festi luminare quod minuitur in
consummatione
43:8 mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in
consummatione
43:9 vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
43:10 species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in
excelsis Dominus
43:11 in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in
vigiliis suis
43:12 vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est
in splendore suo
43:13 gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi
aperuerunt illum
43:14 imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes
emittere iudicii sui
43:15 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae
sicut aves
43:16 in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides
grandinis
43:17 in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate
eius adspirabit notus
43:18 vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis
et congregatio spiritus
43:19 sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut
lucusta demergens descensus eius
43:20 pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super
imbrem eius expavescet cor
43:21 gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit
fiet tamquam cacumina tribuli
43:22 frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab
aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut
lorica induet se aquis
43:23 devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem
sicut ignem
43:24 medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab
ardore venienti humilem efficiet eum
43:25 in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus
Iesus
43:26 qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes
auribus non admirabimur
43:27 illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum
et omnium pecorum et creatura beluarum
43:28 propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone
eius conposita sunt omnia
43:29 multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem
sermonum ipse est in omnibus
43:30 gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super
omnia opera sua
43:31 terribilis Dominus et magnus vehementer
43:32 quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis
magnificentia eius
43:33 benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior
est enim omni laude
43:34 exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim
habebitis
43:35 quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut
est ab initio
43:36 multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus
operum eius
43:37 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit
sapientiam
44:1 laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in
generatione sua
44:2 multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo
44:3 dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et
prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum
44:4 et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae
populi sanctissima verba
44:5 in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes
carmina in scriptura
44:6 homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes
pacificantes in domibus suis
44:7 omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti
sunt et in diebus suis habentur in laudibus
44:8 qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes
eorum
44:9 et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint
et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
44:10 sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non
defuerunt
44:11 et cum semine ipsorum perseverat bona
44:12 hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen
eorum
44:13 et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet
semen eorum et gloria eorum non derelinquetur
44:14 corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet
in generationes et generationes
44:15 sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet
ecclesia
44:16 Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det
gentibus paenitentiam
44:17 Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae
factus est reconciliatio
44:18 ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium
44:19 testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit
diluvio omnis caro
44:20 Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est
inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi
et fuit in testamento cum illo
44:21 in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione
inventus est fidelis
44:22 ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere
illum quasi terrae cumulum
44:23 et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a
mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae
44:24 et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius
44:25 benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum
confirmavit super caput Iacob
44:26 agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi
hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim
44:27 et conservavit illis homines misericordiae invenientes
gratiam in oculis omnis carnis
45:1 dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in
benedictione est
45:2 similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum
in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit
45:3 glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram
populo suo et ostendit illi gloriam suam
45:4 in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit
illum de omni carne
45:5 audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem
45:6 et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae
docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel
45:7 excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu
Levi
45:8 statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium
gentis et beatificavit illum in gloria
45:9 et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam
gloriae et coronavit illum in vasis virtutis
45:10 circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit
illum tintinabulis aureis plurimis in gyro
45:11 dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in
templo in memoriam filiis gentis suae
45:12 stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile
viri sapientis iudicio et veritate praediti
45:13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in
ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam
secundum numerum tribuum Israhel
45:14 coronam auream supra mitram eius expressam signo
sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum
ornata
45:15 sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem
45:16 non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii
ipsius soli et nepotes eius per omne tempus
45:17 sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie
45:18 conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto
45:19 factum est illi in testamentum aeternum et semini eius
sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et
glorificare populum suum in nomine suo
45:20 ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo
incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo
45:21 dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis
iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare
Israhel
45:22 quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam
circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et
Abiron et congregatio Chore in iracundiam
45:23 vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt
in impetu iracundiae
45:24 fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis
45:25 et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et
primitias fructuum terrae divisit illi
45:26 panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia
Domini edent quae dedit ipsi et semini eius
45:27 ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi
in gente ipse enim pars eius est et hereditas
45:28 et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in
imitando tantum in timore Domini
45:29 et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate
animae suae placuit de Israhel
45:30 ideo statuit ad illum testamentum pacis principem
sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui
dignitas in aeternum
45:31 et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda
hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor
nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona
ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit
46:1 fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui
fuit magnus secundum nomen suum
46:2 maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes
hostes ut consequeretur hereditatem Israhel
46:3 quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando
contra civitatem rompheas
46:4 quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus
perduxit
46:5 aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies
facta est quasi duo
46:6 invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos
undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis
grandinis virtutis valde fortis
46:7 impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu
perdidit contrarios
46:8 ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum
pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
46:9 et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius
Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et
perfringere murmur malitiae
46:10 et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero
sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in
terram quae manat lac et mel
46:11 et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad
senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum
terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem
46:12 ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi
sancto Deo
46:13 et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor
qui non aversi sunt a Domino
46:14 ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum
pullulent de loco suo
46:15 et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios
illorum sanctorum virorum gloria
46:16 dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit
imperium et unxit principes in gente sua
46:17 in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus
Iacob et in fide sua probatus est propheta
46:18 et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum
lucis
46:19 et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes
circumstantes undique in oblatione viri inviolati
46:20 et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam
fecit vocem suam
46:21 et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim
46:22 et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium
praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad
calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum
homo
46:23 et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi
finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia
delere impietatem gentis
47:1 post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David
47:2 et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis
Israhel
47:3 cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter
fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
47:4 numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
47:5 in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem
Goliae
47:6 ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius
tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
47:7 sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in
benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
47:8 conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim
contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum
usque in aeternum
47:9 in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo
gloriae
47:10 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui
fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
47:11 et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum
dulces fecit modos
47:12 et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque
ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et
amplificarent mane Dei sanctitatem
47:13 Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum
cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae
in Israhel
47:14 post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum
deiecit omnem potentiam inimicorum
47:15 Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes
hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem
in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
47:16 et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit
anima tua
47:17 et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe
distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua
47:18 in cantilenis et proverbiis et conparationibus et
interpretationibus miratae sunt te terrae
47:19 et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
47:20 collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti
argentum
47:21 et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in
tuo corpore
47:22 dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum
inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
47:23 ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare
imperium durum
47:24 Deus autem non relinquit misericordiam suam et non
corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes
electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
47:25 dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
47:26 et finem habuit Salomon cum patribus suis
47:27 et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
47:28 et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo
47:29 et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et
dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata
ipsorum
47:30 valde averterunt illos a terra sua
47:31 et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos
defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos
48:1 et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius
quasi fax ardebat
48:2 qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua
pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini
48:3 verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae
48:4 sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis
potest similiter gloriari tibi
48:5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo
Domini Dei
48:6 qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile
potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
48:7 qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
48:8 qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis
successores post te
48:9 qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
48:10 qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam
Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus
Iacob
48:11 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati
sunt
48:12 nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit
tale nomen nostrum
48:13 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus
est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et
potentia nemo vicit illum
48:14 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit
corpus eius
48:15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera
ipsius
48:16 in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt
a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi
sunt in omnem terram
48:17 et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
48:18 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa
commiserunt peccata
48:19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium
ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam
puteum
48:20 in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et
sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion
et superbus factus est potentia sua
48:21 tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi
parturientes mulieres
48:22 et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus
extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem
ipsorum
48:23 non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos
inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti
prophetae
48:24 subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei
48:25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in
via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus
et fidelis in conspectu Dei
48:26 in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam
48:27 spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in
Sion usque in sempiternum
48:28 ostendit futura et abscondita antequam evenirent
49:1 memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus
pigmentarii
49:2 in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut
musica in convivio vini
49:3 ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit
abominationes impietatis
49:4 et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum
corroboravit pietatem
49:5 praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum
commiserunt
49:6 nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt
timorem Dei
49:7 dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae
genti
49:8 incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas
fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae
49:9 nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus
est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare
et renovare
49:10 Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi
in curru cherubin
49:11 nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere
illis qui ostenderunt rectas vias
49:12 et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam
rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis
49:13 quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in
dextera manu in Israhel
49:14 et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum
et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria
sempiterna
49:15 et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros
eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras
49:16 nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus
est a terra
49:17 et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum
gentis rector fratrum stabilimentum populi
49:18 et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt
49:19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super
omnem animam in origine Adam
50:1 Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit
domum et in diebus suis corroboravit
50:2 templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex
aedificatio excelsa parietis templi
50:3 in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare
adimpleti sunt supra modum
50:4 qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
50:5 qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est
gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii
amplificatus est
50:6 quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena
in diebus suis lucet
50:7 et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
50:8 quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos
rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae
et quasi tus redolens in diebus aestatis
50:9 quasi ignis effulgens et tus ardens in igni
50:10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso
50:11 quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens
in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione
virtutis
50:12 in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis
amictum
50:13 in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse
stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio
cedri in monte Libano
50:14 sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes
filii Aaron in gloria sua
50:15 oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni
synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare
oblationem excelsi Regis
50:16 porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine
uvae
50:17 et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso
Principi
50:18 tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus
sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram
Deo
50:19 tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in
faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo
omnipotenti excelso
50:20 et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna
domo auctus est sonus suavitate plenus
50:21 et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum
perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
50:22 tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem
filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine
ipsius gloriari
50:23 et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
50:24 et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra
qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit
nobiscum secundum suam misericordiam
50:25 det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus
nostris in Israhel per dies sempiternos
50:26 credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet
vos in diebus suis
50:27 duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam
oderim
50:28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus
qui habitat in Sicimis
50:29 doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto
Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de
corde suo
50:30 beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde
suo sapiens erit semper
50:31 si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei
vestigium eius est
51:1 oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et
conlaudabo te Deum salvatorem meum
51:2 confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es
mihi
51:3 et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae
iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu
adstantium factus es mihi adiutor
51:4 et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis
tui a rugientibus paratis ad escam
51:5 de manibus quaerentium animam meam et de portis
tribulationis quae circumdederunt me
51:6 a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis
non sum aestuatus
51:7 de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et
verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta
51:8 laudavit usque ad mortem anima mea Dominum
51:9 et vita mea adpropinquans erat infero deorsum
51:10 circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret
respiciens eram ad adiutorium meum et non erat
51:11 memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis
tuae quae a saeculo sunt
51:12 quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus
gentium
51:13 exaltasti super terram habitationem meam et pro morte
defluenti deprecatus sum
51:14 invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me
in die tribulationis meae et in tempore superborum sine
adiutorio
51:15 laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in
confessione exaudita est oratio mea
51:16 liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore
iniquo
51:17 propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam
nomen Domini
51:18 cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam
palam in oratione mea
51:19 ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis
inquiram eam defloriet tamquam praecox uva
51:20 laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum
a iuventute mea investigabam eam
51:21 inclinavi modice aurem meam et excepi illam
51:22 multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea
51:23 dans mihi sapientiam dabo gloriam
51:24 consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et
non confundor
51:25 conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam
confirmatus sum
51:26 manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi
51:27 animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam
51:28 possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non
derelinquar
51:29 venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea
possidebo bonam possessionem
51:30 dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa
laudabo eum
51:31 adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum
disciplinae
51:32 quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae
vestrae sitiunt vehementer
51:33 aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento
51:34 et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima
vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam
51:35 videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni
mihi multam requiem
51:36 adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum
aurum possidete in ea
51:37 laetetur anima vestra in misericordia eius et non
confundemini in laude ipsius
51:38 operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem
vestram in tempore suo
52:1 et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae
Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit
52:2 Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo
sursum neque in terra deorsum
52:3 qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis
euntibus in conspectu tuo in toto corde
52:4 servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es
in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste
52:5 et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae
locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens
in throno Israhel
52:6 verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis
meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo
52:7 et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod
locutus es puero tuo David
52:8 quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra
52:9 si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi
52:10 et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine
ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te
52:11 ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum
quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam
puer tuus orat in hunc locum
52:12 et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si
oraverint in loco isto
52:13 et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et
propitius sis si peccaverit vir iuxta te