home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
XPM.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
2KB
|
32 lines
1:1 Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et
Iacob et semini eorum iusto,
1:2 qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,
1:3 qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti
abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,
1:4 quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.
1:5 et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,
1:6 inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis
tuae,
1:7 quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram,
longanimis et multum misericors et paenitens super malitias
hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti
paenitentiam remissionis peccatorum,
1:8 et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis
Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.
1:9 quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae
sunt iniquitates meae.
1:10 incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio
mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci,
statuens abominationes et multiplicans offensiones.
1:11 et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem,
Domine.
1:12 peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.
1:13 peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul
perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves
mala mihi,
1:14 quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam
tuam.
1:15 et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te
laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula
saeculorum, amen.