home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
XJU.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
46KB
|
896 lines
1:1 Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes
imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam
appellavit Igbathanis
1:2 ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in
altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum
triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum
centum
1:3 per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio
tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium
1:4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in
gloria quadrigarum suarum
1:5 anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex
Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit
contra Arfaxat et obtinuit eum
1:6 in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin
et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum
1:7 tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum
est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et
Libano
1:8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes
Galileam in campo magno Hesdraelon
1:9 et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem
usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad
montes Aethiopiae
1:10 ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum
1:11 qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos
ac sine honore abiecerunt
1:12 tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram
illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se
de omnibus regionibus his
2:1 anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda
die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis
Assyriorum ut defenderet se
2:2 vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et
habuit cum eis mysterium consilii sui
2:3 dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo
subiugaret imperio
2:4 quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor
rex Holofernem principem militiae suae
2:5 et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra
eos praecipue qui contempserunt imperium meum
2:6 non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam
subiugabis mihi
2:7 tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis
Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit
ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites
sagittarios duodecim milia
2:8 omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem
innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent
copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat
numerus
2:9 frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit
2:10 aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis
2:11 et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et
equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut
lucustae
2:12 cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos
montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia
castella eorum et obtinuit omnem munitionem
2:13 effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque
omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem
deserti et ad austrum terrae Celeon
2:14 et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit
omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre
usquequo perveniatur ad mare
2:15 et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth
qui sunt ad austrum
2:16 abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem
locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore
gladii
2:17 et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis
et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi
2:18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram
3:1 tunc miserunt legatos suos universarum urbium et
provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et
Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad
Holofernem dixerunt
3:2 desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes
serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam
morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna
patiamini
3:3 omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et
montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum
camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in
conspectu tuo sunt
3:4 sint omnia sub lege tua
3:5 nos iam et filii nostri servi tui sumus
3:6 veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut
placuerit tibi
3:7 tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et
obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram
3:8 de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros
fortes et electos ad bellum
3:9 tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum
urbium habitatores principes et honorati simul cum populis
exirent in obviam venienti
3:10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros
in tibiis et tympanis
3:11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare
potuerunt
3:12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
3:13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos
terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab
his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari
3:14 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque
Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa
3:15 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies
in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis
suae
4:1 tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra
Iudaeae timuerunt valde a facie eius
4:2 tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret
Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et
templis earum
4:3 et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho
et praeoccupaverunt omnes vertices montium
4:4 et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt
frumenta in praeparatione pugnae
4:5 sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant
contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta
Dothain et universis per quos transitus esse poterat
4:6 ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad
Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat
inter montes
4:7 et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis
sacerdos Domini Heliachim
4:8 et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et
humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum
4:9 et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes
prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini
operuerunt cilicio
4:10 et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in
praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et
civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus
4:11 tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem
Israhel adlocutusque est eos
4:12 dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si
manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu
Domini
4:13 memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in
virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis
suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro
pugnando sed precibus sanctis orando deiecit
4:14 sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in
hoc opere quo coepistis
4:15 ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum
permanebant in conspectu Domini
4:16 ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant
praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis
super capita eorum
4:17 et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret
populum suum Israhel
5:1 nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod
filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera
conclusissent
5:2 et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes
principes Moab et duces Ammon
5:3 et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana
obsidet aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae
etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis
rex militiae illorum
5:4 quare prae o