home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
XBAR.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
25KB
|
484 lines
1:1 et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius
Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia
1:2 in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt
Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni
1:3 et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii
Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad
librum
1:4 et ad aures potentium filiorum regum et ad aures
presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum
omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi
1:5 qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in
conspectu Domini
1:6 et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque
manus
1:7 et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii
Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui
inventi sunt cum eo in Hierusalem
1:8 cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de
templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa
argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda
1:9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam
et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab
Hierusalem et duxit eos in Babyloniam
1:10 et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite
holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad
aram Domini Dei nostri
1:11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro
vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli
super terram
1:12 et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros
ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub
umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et
inveniamus gratiam in conspectu eorum
1:13 et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia
peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a
nobis usque in hunc diem
1:14 et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in
templo Domini in die sollemni et in die oportuno
1:15 et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio
faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in
Hierusalem
1:16 regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris
et prophetis nostris et patribus nostris
1:17 peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus
diffidentes in eum
1:18 et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem
Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit
nobis
1:19 a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in
hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et
dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius
1:20 et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae
constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de
terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut
hodierna die
1:21 et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia
verba prophetarum quos misit ad nos
1:22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni
operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei
nostri
2:1 propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod
locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in
Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem
Israhel et Iuda
2:2 ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt
facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae
scripta sunt in lege Moysi
2:3 ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae
2:4 et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu
nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis
quo nos dispersit Dominus
2:5 et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino
Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius
2:6 Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris
confusio faciei sicut dies haec
2:7 quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae
evenerunt super nos
2:8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut
reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis
2:9 et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia
iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis
2:10 et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis
Domini quae dedit ante faciem nostram
2:11 et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de
terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in
virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen
sicut dies iste
2:12 peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster
in omnibus iustitiis tuis
2:13 avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter
gentes ubi dispersisti nos
2:14 exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ
nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum
qui nos abduxerunt
2:15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia
nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius
2:16 respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem
tuam et audi
2:17 aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in
inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt
honorem et iustificationem Domino
2:18 sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit
curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat
tibi gloriam et iustitiam Domino
2:19 quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus
misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster
2:20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut
locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens
2:21 sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem
vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra
quam dedi patribus vestris
2:22 quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri
operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda
et a foris Hierusalem
2:23 et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii
et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine
vestigio ab inhabitantibus eam
2:24 et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae
et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum
tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa
patrum nostrorum de loco suo
2:25 et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et
mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in
emissione
2:26 et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso
sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda
2:27 et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem
benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam
magnam
2:28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua
praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel
2:29 dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et
multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam
illos
2:30 quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura
cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae
2:31 et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis
cor et audient aures
2:32 et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt
nominis mei
2:33 et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis
quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me
2:34 et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum
Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo
eos et non minorabuntur
2:35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim
illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo
amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis
3:1 et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et
spiritus anxius clamat ad te
3:2 audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere
nostri quia peccavimus ante te
3:3 quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum
3:4 Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum
Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non
audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
3:5 noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento
manus t