home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
AM.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
19KB
|
365 lines
1:1 verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit
super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam
filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus
1:2 et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem
suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex
Carmeli
1:3 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super
quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris
ferreis Galaad
1:4 et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad
1:5 et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo
Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur
populus Syriae Cyrenen dicit Dominus
1:6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super
quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem
perfectam ut concluderet eam in Idumea
1:7 et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius
1:8 et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de
Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt
reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus
1:9 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super
quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem
perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum
1:10 et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius
1:11 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super
quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio
fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra
furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem
1:12 mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae
1:13 haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon
et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit
praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum
1:14 et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius
in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
1:15 et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius
simul dicit Dominus
2:1 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super
quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis
Idumeae usque ad cinerem
2:2 et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et
morietur in sonitu Moab in clangore tubae
2:3 et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius
interficiam cum eo dicit Dominus
2:4 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super
quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et
mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua
post quae abierant patres eorum
2:5 et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem
2:6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super
quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento
iustum et pauperem pro calciamentis
2:7 qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam
humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut
violarent nomen sanctum meum
2:8 et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne
altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
2:9 ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo
cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi
fructum eius desuper et radices eius subter
2:10 ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi
vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei
2:11 et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus
vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit
Dominus
2:12 et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis
dicentes ne prophetetis
2:13 ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum
faeno
2:14 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem
suam et robustus non salvabit animam suam
2:15 et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non
salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam
2:16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa
dicit Dominus
3:1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii
Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti
dicens
3:2 tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae
idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras
3:3 numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis
3:4 numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid
dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid
adprehenderit
3:5 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid
auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit
3:6 si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si
erit malum in civitate quod Dominus non fecit
3:7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit
secretum suum ad servos suos prophetas
3:8 leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis
non prophetabit
3:9 auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti
et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias
multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus
eius
3:10 et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes
iniquitatem et rapinas in aedibus suis
3:11 propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et
circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et
diripientur aedes tuae
3:12 haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis
duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui
habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti
3:13 audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus
exercituum
3:14 quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel
super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur
cornua altaris et cadent in terram
3:15 et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt
domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus
4:1 audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte
Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes
quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus
4:2 iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient
super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in
ollis ferventibus
4:3 et per aperturas exibitis altera contra alteram et
proiciemini in Armon dicit Dominus
4:4 venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate
praevaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus
decimas vestras
4:5 et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias
oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit
Dominus Deus
4:6 unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus
vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non
estis reversi ad me dicit Dominus
4:7 ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses
superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et
super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars
super quam non plui aruit
4:8 et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut
biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit
Dominus
4:9 percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem
hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et
ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus
4:10 misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio
iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et
ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras
et non redistis ad me dicit Dominus
4:11 subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et
facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad
me dicit Dominus
4:12 quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec
fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel
4:13 quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians
homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens
super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius
5:1 audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus
Israhel cecidit non adiciet ut resurgat
5:2 virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui
suscitet eam
5:3 quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille
relinquentur in ea centum et