home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
AC.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
118KB
|
2,309 lines
1:1 primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae
coepit Iesus facere et docere
1:2 usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum
quos elegit adsumptus est
1:3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in
multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens
de regno Dei
1:4 et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent
sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
1:5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini
Spiritu Sancto non post multos hos dies
1:6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si
in tempore hoc restitues regnum Israhel
1:7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta
quae Pater posuit in sua potestate
1:8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in
vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et
Samaria et usque ad ultimum terrae
1:9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes
suscepit eum ab oculis eorum
1:10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri
adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
1:11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in
caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet
quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
1:12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti
qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
1:13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant
Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas
Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et
Iudas Iacobi
1:14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum
mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
1:15 et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit
erat autem turba nominum simul fere centum viginti
1:16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit
Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui
conprehenderunt Iesum
1:17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem
ministerii huius
1:18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et
suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
1:19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut
appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager
Sanguinis
1:20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius
deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius
accipiat alius
1:21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in
omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
1:22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus
est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex
istis
1:23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui
cognominatus est Iustus et Matthiam
1:24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium
ostende quem elegeris ex his duobus unum
1:25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo
praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
1:26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et
adnumeratus est cum undecim apostolis
2:1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in
eodem loco
2:2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis
spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
2:3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis
seditque supra singulos eorum
2:4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui
aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
2:5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi
ex omni natione quae sub caelo sunt
2:6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est
quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
2:7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes
ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
2:8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua
nati sumus
2:9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et
Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
2:10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est
circa Cyrenen et advenae romani
2:11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus
loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
2:12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes
quidnam hoc vult esse
2:13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
2:14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et
locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem
universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
2:15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora
diei tertia
2:16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
2:17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de
Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et
filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores
vestri somnia somniabunt
2:18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in
diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
2:19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum
sanguinem et ignem et vaporem fumi
2:20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam
veniat dies Domini magnus et manifestus
2:21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus
erit
2:22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum
adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis
quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
2:23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per
manus iniquorum adfigentes interemistis
2:24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod
inpossibile erat teneri illum ab eo
2:25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper
quoniam a dextris meis est ne commovear
2:26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea
insuper et caro mea requiescet in spe
2:27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis
Sanctum tuum videre corruptionem
2:28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum
facie tua
2:29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha
David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum
eius est apud nos usque in hodiernum diem
2:30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando
iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
2:31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque
derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
2:32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
2:33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti
accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
2:34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit
Dominus Domino meo sede a dextris meis
2:35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2:36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum
eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
2:37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et
ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
2:38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et
baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in
remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti
Spiritus
2:39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui
longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
2:40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et
exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
2:41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et
adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
2:42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et
communicatione fractionis panis et orationibus
2:43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et
signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus
in universis
2:44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia
communia
2:45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa
omnibus prout cuique opus erat
2:46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et
frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et
simplicitate cordis
2:47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem
Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
3:1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam
orationis nonam
3:2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae
baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur
Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
3:3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in
templum rogabat ut elemosynam acciperet
3:4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
3:5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab
eis
3:6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem
habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et
ambula
3:7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus
consolidatae sunt bases eius et plantae
3:8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in
templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
3:9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
3:10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad
elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt
stupore et extasi in eo quod contigerat illi
3:11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis
populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
3:12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae
quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra
virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
3:13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum
nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem
tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo
dimitti
3:14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum
homicidam donari vobis
3:15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a
mortuis cuius nos testes sumus
3:16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis
confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram
sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
3:17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et
principes vestri
3:18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum
pati Christum suum implevit sic
3:19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra
peccata
3:20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et
miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
3:21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora
restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum
suorum a saeculo prophetarum
3:22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus
Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis
iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
3:23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum
exterminabitur de plebe
3:24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et
adnuntiaverunt dies istos
3:25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit
Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo
benedicentur omnes familiae terrae
3:26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum
benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
4:1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes
et magistratus templi et Sadducaei
4:2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu
resurrectionem ex mortuis
4:3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in
crastinum erat enim iam vespera
4:4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus
est numerus virorum quinque milia
4:5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes
eorum et seniores et scribae in Hierusalem
4:6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et
Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
4:7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut
in quo nomine fecistis hoc vos
4:8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes
populi et seniores
4:9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo
iste salvus factus est
4:10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in
nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus
suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
4:11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui
factus est in caput anguli
4:12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est
sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
4:13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod
homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et
cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
4:14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat
nihil poterant contradicere
4:15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et
conferebant ad invicem
4:16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum
signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem
manifestum et non possumus negare
4:17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne
ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
4:18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque
docerent in nomine Iesu
4:19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si
iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum
iudicate
4:20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
4:21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo
punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in
eo quod acciderat
4:22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum
erat signum istud sanitatis
4:23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta
ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
4:24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et
dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et
omnia quae in eis sunt
4:25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui
dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
4:26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius
4:27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum
puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum
gentibus et populis Israhel
4:28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
4:29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum
omni fiducia loqui verbum tuum
4:30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et
prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
4:31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et
repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum
fiducia
4:32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec
quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed
erant illis omnia communia
4:33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium
resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in
omnibus illis
4:34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim
possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant
pretia eorum quae vendebant
4:35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem
singulis prout cuique opus erat
4:36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis
quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius
genere
4:37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et
posuit ante pedes apostolorum
5:1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua
vendidit agrum
5:2 et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens
partem quandam ad pedes apostolorum posuit
5:3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum
mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
5:4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat
potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus
hominibus sed Deo
5:5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et
factus est timor magnus in omnes qui audierant
5:6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes
sepelierunt
5:7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius
nesciens quod factum fuerat introiit
5:8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum
vendidistis at illa dixit etiam tanti
5:9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare
Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad
ostium et efferent te
5:10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes
autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et
sepelierunt ad virum suum
5:11 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes
qui audierunt haec
5:12 per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa
in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
5:13 ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed
magnificabat eos populus
5:14 magis autem augebatur credentium in Domino multitudo
virorum ac mulierum
5:15 ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis
et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret
quemquam eorum
5:16 concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum
Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis
qui curabantur omnes
5:17 exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo
erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
5:18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in
custodia publica
5:19 angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et
educens eos dixit
5:20 ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae
huius
5:21 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et
docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo
erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum
Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur
5:22 cum venissent autem ministri et aperto carcere non
invenissent illos reversi nuntiaverunt
5:23 dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni
diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem
neminem intus invenimus
5:24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et
principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
5:25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos
posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
5:26 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine
vi timebant enim populum ne lapidarentur
5:27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et
interrogavit eos princeps sacerdotum
5:28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in
nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et
vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
5:29 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire
oportet Deo magis quam hominibus
5:30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos
interemistis suspendentes in ligno
5:31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad
dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
5:32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem
dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
5:33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere
illos
5:34 surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine
Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras
ad breve homines fieri
5:35 dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super
hominibus istis quid acturi sitis
5:36 ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem
cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui
occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et
redactus est ad nihilum
5:37 post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et
avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot
consenserunt ei dispersi sunt
5:38 et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et
sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus
dissolvetur
5:39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et
Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi
5:40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne
loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos
5:41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam
digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
5:42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant
docentes et evangelizantes Christum Iesum
6:1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus
est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in
ministerio cotidiano viduae eorum
6:2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum
dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et
ministrare mensis
6:3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii
septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc
opus
6:4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
6:5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt
Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et
Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum
advenam Antiochenum
6:6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes
inposuerunt eis manus
6:7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus
discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum
oboediebat fidei
6:8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat
prodigia et signa magna in populo
6:9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur
Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui
erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano
6:10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo
loquebatur
6:11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem
verba blasphemiae in Mosen et Deum
6:12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et
concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
6:13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat
loqui verba adversus locum sanctum et legem
6:14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic
destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis
Moses
6:15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt
faciem eius tamquam faciem angeli
7:1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
7:2 qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit
patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam
moraretur in Charram
7:3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et
veni in terram quam tibi monstravero
7:4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et
inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram
istam in qua nunc vos habitatis
7:5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et
repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post
ipsum cum non haberet filium
7:6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra
aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis
quadringentis
7:7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post
haec exibunt et deservient mihi in loco isto
7:8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac
et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim
patriarchas
7:9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et
erat Deus cum eo
7:10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei
gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et
constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum
suam
7:11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et
tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
7:12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit
patres nostros primum
7:13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et
manifestatum est Pharaoni genus eius
7:14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem
cognationem in animabus septuaginta quinque
7:15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et
patres nostri
7:16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro
quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
7:17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam
confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est
in Aegypto
7:18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat
Ioseph
7:19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut
exponerent infantes suos ne vivificarentur
7:20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui
nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
7:21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et
enutrivit eum sibi in filium
7:22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat
potens in verbis et in operibus suis
7:23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit
in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
7:24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum
et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
7:25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per
manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
7:26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et
reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid
nocetis alterutrum
7:27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens
quis te constituit principem et iudicem super nos
7:28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri
Aegyptium
7:29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in
terra Madiam ubi generavit filios duos
7:30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto
montis Sina angelus in igne flammae rubi
7:31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut
consideraret facta est vox Domini
7:32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus
Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
7:33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum
locus enim in quo stas terra sancta est
7:34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et
gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et
mittam te in Aegyptum
7:35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit
principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit
cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
7:36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti
et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
7:37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis
suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
7:38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui
loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit
verba vitae dare nobis
7:39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et
aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
7:40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses
enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum
sit ei
7:41 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam
simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
7:42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli
sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut
hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus
Israhel
7:43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri
Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos
trans Babylonem
7:44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto
sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum
formam quam viderat
7:45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in
possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum
usque in diebus David
7:46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret
tabernaculum Deo Iacob
7:47 Salomon autem aedificavit illi domum
7:48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
7:49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum
quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus
requietionis meae est
7:50 nonne manus mea fecit haec omnia
7:51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper
Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
7:52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et
occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos
nunc proditores et homicidae fuistis
7:53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non
custodistis
7:54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et
stridebant dentibus in eum
7:55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum
vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce
video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
7:56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et
impetum fecerunt unianimiter in eum
7:57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes
deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui
vocabatur Saulus
7:58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu
suscipe spiritum meum
7:59 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas
illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem
erat consentiens neci eius
8:1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia
quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones
Iudaeae et Samariae praeter apostolos
8:2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt
planctum magnum super illum
8:3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et
trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
8:4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes
verbum
8:5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat
illis Christum
8:6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur
unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
8:7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes
voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati
sunt
8:8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
8:9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate
magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
8:10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes
hic est virtus Dei quae vocatur Magna
8:11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis
suis dementasset eos
8:12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei
et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
8:13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset
adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri
stupens admirabatur
8:14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia
recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
8:15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent
Spiritum Sanctum
8:16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati
tantum erant in nomine Domini Iesu
8:17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum
Sanctum
8:18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus
apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
8:19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero
manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
8:20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei
existimasti pecunia possideri
8:21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum
non est rectum coram Deo
8:22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si
forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
8:23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video
te esse
8:24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad
Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
8:25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini
rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum
evangelizabant
8:26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge
et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem
in Gazam haec est deserta
8:27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens
Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius
venerat adorare in Hierusalem
8:28 et revertebatur sedens super currum suum legensque
prophetam Esaiam
8:29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad
currum istum
8:30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam
prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
8:31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi
rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
8:32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis
ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine
voce sic non aperuit os suum
8:33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem
illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
8:34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo
propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
8:35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura
ista evangelizavit illi Iesum
8:36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait
eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
8:37 []
8:38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam
Philippus et eunuchus et baptizavit eum
8:39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit
Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam
suam gaudens
8:40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens
evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
9:1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos
Domini accessit ad principem sacerdotum
9:2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si
quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret
in Hierusalem
9:3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et
subito circumfulsit eum lux de caelo
9:4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule
quid me persequeris
9:5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu
persequeris
9:6 []
9:7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te
oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant
stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes
9:8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil
videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
9:9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque
bibit
9:10 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et
dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego
Domine
9:11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur
Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce
enim orat
9:12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem
sibi manus ut visum recipiat
9:13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc
quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
9:14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi
omnes qui invocant nomen tuum
9:15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est
mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et
filiis Israhel
9:16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo
pati
9:17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus
dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in
via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
9:18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et
visum recepit et surgens baptizatus est
9:19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum
discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
9:20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est
Filius Dei
9:21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic
est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud
et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes
sacerdotum
9:22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui
habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
9:23 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei
ut eum interficerent
9:24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant
autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
9:25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt
eum submittentes in sporta
9:26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se
discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset
discipulus
9:27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et
narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus
est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
9:28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et
fiducialiter agens in nomine Domini
9:29 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem
quaerebant occidere eum
9:30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et
dimiserunt Tarsum
9:31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam
habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et
consolatione Sancti Spiritus replebatur
9:32 factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire
et ad sanctos qui habitabant Lyddae
9:33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis
octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
9:34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et
sterne tibi et continuo surrexit
9:35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae
qui conversi sunt ad Dominum
9:36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae
interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et
elemosynis quas faciebat
9:37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur
quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
9:38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes
quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne
pigriteris venire usque ad nos
9:39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset
duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes
viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat
illis Dorcas
9:40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et
conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos
suos et viso Petro resedit
9:41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et
viduas adsignavit eam vivam
9:42 notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt
multi in Domino
9:43 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud
quendam Simonem coriarium
10:1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio
cohortis quae dicitur Italica
10:2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens
elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
10:3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei
introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
10:4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine
dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt
in memoriam in conspectu Dei
10:5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam
qui cognominatur Petrus
10:6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est
domus iuxta mare
10:7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit
duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui
illi parebant
10:8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
10:9 postera autem die iter illis facientibus et
adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut
oraret circa horam sextam
10:10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis
cecidit super eum mentis excessus
10:11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut
linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
10:12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et
volatilia caeli
10:13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
10:14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne
commune et inmundum
10:15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu
commune dixeris
10:16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in
caelum
10:17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam
vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum
Simonis adstiterunt ad ianuam
10:18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur
Petrus illic haberet hospitium
10:19 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce
viri tres quaerunt te
10:20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans
quia ego misi illos
10:21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem
quaeritis quae causa est propter quam venistis
10:22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum
et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum
accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire
verba abs te
10:23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die
surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe
comitati sunt eum
10:24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero
expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
10:25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et
procidens ad pedes adoravit
10:26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
10:27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui
convenerant
10:28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro
iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit
Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
10:29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo
ergo quam ob causam accersistis me
10:30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam
orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in
veste candida et ait
10:31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae
commemoratae sunt in conspectu Dei
10:32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur
Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
10:33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo
nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia
quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
10:34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam
non est personarum acceptor Deus
10:35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam
acceptus est illi
10:36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum
Christum hic est omnium Dominus
10:37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam
incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit
Iohannes
10:38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et
virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes
oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
10:39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum
et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
10:40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum
fieri
10:41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui
manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
10:42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia
ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
10:43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem
peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
10:44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus
super omnes qui audiebant verbum
10:45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum
Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
10:46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes
Deum
10:47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest
ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et
nos
10:48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc
rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
11:1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea
quoniam et gentes receperunt verbum Dei
11:2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant
adversus illum qui erant ex circumcisione
11:3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et
manducasti cum illis
11:4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
11:5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis
visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor
initiis submitti de caelo et venit usque ad me
11:6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et
bestias et reptilia et volatilia caeli
11:7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et
manduca
11:8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum
numquam introivit in os meum
11:9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu
ne commune dixeris
11:10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia
in caelum
11:11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua
eram missi a Caesarea ad me
11:12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil
haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi
sumus in domum viri
11:13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua
stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui
cognominatur Petrus
11:14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et
universa domus tua
11:15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super
eos sicut et in nos in initio
11:16 recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes
quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
11:17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui
credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem
prohibere Deum
11:18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes
ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
11:19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae
facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et
Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
11:20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum
introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes
Dominum Iesum
11:21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium
conversus est ad Dominum
11:22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat
Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
11:23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et
hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
11:24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et
adposita est turba multa Domino
11:25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum
invenisset perduxit Antiochiam
11:26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt
turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae
discipuli Christiani
11:27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis
prophetae Antiochiam
11:28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per
Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae
facta est sub Claudio
11:29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli
eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
11:30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae
et Sauli
12:1 eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret
quosdam de ecclesia
12:2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
12:3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et
Petrum erant autem dies azymorum
12:4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor
quaternionibus militum custodire eum volens post pascha
producere eum populo
12:5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat
sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
12:6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat
Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et
custodes ante ostium custodiebant carcerem
12:7 et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in
habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge
velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
12:8 dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te
gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi
vestimentum tuum et sequere me
12:9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod
fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
12:10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad
portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est
eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit
angelus ab eo
12:11 et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit
Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni
expectatione plebis Iudaeorum
12:12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui
cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
12:13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad
audiendum nomine Rhode
12:14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam
sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
12:15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic
se habere illi autem dicebant angelus eius est
12:16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent
viderunt eum et obstipuerunt
12:17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo
Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et
fratribus haec et egressus abiit in alium locum
12:18 facta autem die erat non parva turbatio inter milites
quidnam de Petro factum esset
12:19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset
inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque
a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
12:20 erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes
venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum
regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab
illo
12:21 statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro
tribunali et contionabatur ad eos
12:22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis
12:23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non
dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
12:24 verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
12:25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis
expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus
13:1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et
doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et
Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae
conlactaneus et Saulus
13:2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit
Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod
adsumpsi eos
13:3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus
dimiserunt illos
13:4 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam
et inde navigaverunt Cyprum
13:5 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in
synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
13:6 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum
invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui
nomen erat Bariesu
13:7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic
accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
13:8 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur
nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
13:9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens
in eum
13:10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli
inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini
rectas
13:11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non
videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo
et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret
13:12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super
doctrinam Domini
13:13 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt
Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est
Hierosolymam
13:14 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam
Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
13:15 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt
principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in
vobis sermo exhortationis ad plebem dicite
13:16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri
israhelitae et qui timetis Deum audite
13:17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem
exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio
excelso eduxit eos ex ea
13:18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in
deserto
13:19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte
distribuit eis terram eorum
13:20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post
haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
13:21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul
filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
13:22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et
testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum
secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
13:23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel
salvatorem Iesum
13:24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum
paenitentiae omni populo Israhel
13:25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me
arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non
sum dignus calciamenta pedum solvere
13:26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent
Deum vobis verbum salutis huius missum est
13:27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc
ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur
iudicantes impleverunt
13:28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a
Pilato ut interficerent eum
13:29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant
deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
13:30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies
multos his
13:31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui
usque nunc sunt testes eius ad plebem
13:32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros
repromissio facta est
13:33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans
Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu
ego hodie genui te
13:34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non
reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta
David fidelia
13:35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre
corruptionem
13:36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati
Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit
corruptionem
13:37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
13:38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis
remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis
in lege Mosi iustificari
13:39 in hoc omnis qui credit iustificatur
13:40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
13:41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia
opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si
quis enarraverit vobis
13:42 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato
loquerentur sibi verba haec
13:43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum
et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes
suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
13:44 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit
audire verbum Domini
13:45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et
contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
13:46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis
oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud
et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad
gentes
13:47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen
gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
13:48 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant
verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad
vitam aeternam
13:49 disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
13:50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas
et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et
Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
13:51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
13:52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
14:1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam
Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum
copiosa multitudo
14:2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad
iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
14:3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in
Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et
prodigia fieri per manus eorum
14:4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant
cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
14:5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum
principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
14:6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et
Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes
erant
14:7 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus
ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
14:8 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns
quia haberet fidem ut salvus fieret
14:9 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit
et ambulabat
14:10 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt
vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus
descenderunt ad nos
14:11 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam
ipse erat dux verbi
14:12 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et
coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
14:13 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis
tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
14:14 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus
similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti
ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae
in eis sunt
14:15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes
ingredi in vias suas
14:16 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit
benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens
cibo et laetitia corda vestra
14:17 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
14:18 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei
et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra
civitatem aestimantes eum mortuum esse
14:19 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit
civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
14:20 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos
reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
14:21 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut
permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet
nos intrare in regnum Dei
14:22 et cum constituissent illis per singulas ecclesias
presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos
Domino in quem crediderunt
14:23 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
14:24 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in
Attaliam
14:25 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae
Dei in opus quod conpleverunt
14:26 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt
quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium
fidei
14:27 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis
15:1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi
circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
15:2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum
illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam
alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super
hac quaestione
15:3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et
Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium
magnum omnibus fratribus
15:4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia
et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset
cum illis
15:5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui
crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere
quoque servare legem Mosi
15:6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
15:7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad
eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis
elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et
credere
15:8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis
Spiritum Sanctum sicut et nobis
15:9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda
eorum
15:10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super
cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos
portare potuimus
15:11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum
et illi
15:12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et
Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in
gentibus per eos
15:13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri
fratres audite me
15:14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere
ex gentibus populum nomini suo
15:15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
15:16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod
decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
15:17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super
quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
15:18 notum a saeculo est Domino opus suum
15:19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus
convertuntur ad Deum
15:20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus
simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
15:21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis
civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne
sabbatum legitur
15:22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia
eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba
Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in
fratribus
15:23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres
his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex
gentibus salutem
15:24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes
turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non
mandavimus
15:25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere
ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
15:26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini
nostri Iesu Christi
15:27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis
referent eadem
15:28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra
inponere vobis oneris quam haec necessario
15:29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine
suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis
valete
15:30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata
multitudine tradiderunt epistulam
15:31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
15:32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo
plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
15:33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus
ad eos qui miserant illos
15:34 []
15:35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes
et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
15:36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus
revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus
praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
15:37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui
cognominatur Marcus
15:38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a
Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
15:39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et
Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
15:40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae
Domini a fratribus
15:41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias
16:1 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus
quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae
fidelis patre gentili
16:2 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii
fratres
16:3 hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit
eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim
omnes quod pater eius gentilis esset
16:4 cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire
dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui
essent Hierosolymis
16:5 et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant
numero cotidie
16:6 transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt
a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
16:7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et
non permisit eos Spiritus Iesu
16:8 cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
16:9 et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam
erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam
adiuva nos
16:10 ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in
Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
16:11 navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam
et sequenti die Neapolim
16:12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas
colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
16:13 die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta
flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur
mulieribus quae convenerant
16:14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis
Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor
intendere his quae dicebantur a Paulo
16:15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est
dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum
meam et manete et coegit nos
16:16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam
quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum
magnum praestabat dominis suis divinando
16:17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines
servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
16:18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et
conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi
exire ab ea et exiit eadem hora
16:19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum
adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad
principes
16:20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines
conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
16:21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque
facere cum simus Romani
16:22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis
tunicis eorum iusserunt virgis caedi
16:23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in
carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
16:24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem
carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
16:25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum
et audiebant eos qui in custodia erant
16:26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut
moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia
omnia et universorum vincula soluta sunt
16:27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas
ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere
aestimans fugisse vinctos
16:28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi
mali universi enim hic sumus
16:29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit
Paulo et Silae
16:30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere
ut salvus fiam
16:31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et
domus tua
16:32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in
domo eius
16:33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et
baptizatus est ipse et omnes eius continuo
16:34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam
et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
16:35 et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores
dicentes dimitte homines illos
16:36 nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia
miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in
pace
16:37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos
homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos
eiciunt non ita sed veniant
16:38 et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus
lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
16:39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut
egrederentur urbem
16:40 exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis
fratribus consolati sunt eos et profecti sunt
17:1 cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt
Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
17:2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per
sabbata tria disserebat eis de scripturis
17:3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et
resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego
adnuntio vobis
17:4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et
Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et
mulieres nobiles non paucae
17:5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam
malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes
domui Iasonis quaerebant eos producere in populum
17:6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam
fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem
concitant et huc venerunt
17:7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris
faciunt regem alium dicentes esse Iesum
17:8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes
haec
17:9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos
17:10 fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et
Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum
introierunt
17:11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae
qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes
scripturas si haec ita se haberent
17:12 et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum
honestarum et viri non pauci
17:13 cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et
Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc
commoventes et turbantes multitudinem
17:14 statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad
mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
17:15 qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et
accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter
venirent ad illum profecti sunt
17:16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur
spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem
17:17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et
in foro per omnes dies ad eos qui aderant
17:18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum
eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii
vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et
resurrectionem adnuntiabat eis
17:19 et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus
scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
17:20 nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo
scire quidnam velint haec esse
17:21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud
vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
17:22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses
per omnia quasi superstitiosiores vos video
17:23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram
in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis
hoc ego adnuntio vobis
17:24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli
et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
17:25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det
omnibus vitam et inspirationem et omnia
17:26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super
universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos
habitationis eorum
17:27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant
quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
17:28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam
vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
17:29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut
argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis
divinum esse simile
17:30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc
adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
17:31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in
aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus
suscitans eum a mortuis
17:32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem
inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum
17:33 sic Paulus exivit de medio eorum
17:34 quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et
Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis
18:1 post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
18:2 et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere
qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod
praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit
ad eos
18:3 et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur
erat autem scenofactoriae artis
18:4 []
18:5 cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus
instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
18:6 contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens
vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum
mundus ego ex hoc ad gentes vadam
18:7 et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi
Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
18:8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo
sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
18:9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere
sed loquere et ne taceas
18:10 propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut
noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
18:11 sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei
18:12 Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo
Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
18:13 dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere
Deum
18:14 incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos
si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri
iudaei recte vos sustinerem
18:15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis
vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
18:16 et minavit eos a tribunali
18:17 adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae
percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
18:18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus
valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui
sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum
18:19 devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero
ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
18:20 rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non
consensit
18:21 sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo
volente profectus est ab Epheso
18:22 et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et
descendit Antiochiam
18:23 et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans
ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes
discipulos
18:24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione
vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
18:25 hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur
et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma
Iohannis
18:26 hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum
audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius
exposuerunt ei viam Dei
18:27 cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt
discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum
his qui crediderant
18:28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per
scripturas esse Christum Iesum
19:1 factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus
peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret
quosdam discipulos
19:2 dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at
illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
19:3 ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in
Iohannis baptismate
19:4 dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma
paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post
ipsum ut crederent hoc est in Iesum
19:5 his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
19:6 et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus
Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
19:7 erant autem omnes viri fere duodecim
19:8 introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per
tres menses disputans et suadens de regno Dei
19:9 cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes
viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos
cotidie disputans in scola Tyranni
19:10 hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui
habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
19:11 virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
19:12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius
sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et
spiritus nequam egrediebantur
19:13 temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis
exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen
Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
19:14 erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum
septem filii qui hoc faciebant
19:15 respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et
Paulum scio vos autem qui estis
19:16 et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et
dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati
effugerent de domo illa
19:17 hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque
gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes
illos et magnificabatur nomen Domini Iesu
19:18 multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes
actus suos
19:19 multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt
libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis
illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
19:20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
19:21 his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita
Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam
fuero ibi oportet me et Romam videre
19:22 mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi
Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
19:23 facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via
19:24 Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes
argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum
19:25 quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit
viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
19:26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene
totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens
quoniam non sunt dii qui manibus fiunt
19:27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in
redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in
nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam
tota Asia et orbis colit
19:28 his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes
magna Diana Ephesiorum
19:29 et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno
animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus
comitibus Pauli
19:30 Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt
discipuli
19:31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius
miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
19:32 alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et
plures nesciebant qua ex causa convenissent
19:33 de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum
Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem
reddere populo
19:34 quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium
quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
19:35 et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim
est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse
magnae Dianae Iovisque prolis
19:36 cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos
esse et nihil temere agere
19:37 adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque
blasphemantes deam vestram
19:38 quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent
adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro
consulibus sunt accusent invicem
19:39 si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia
poterit absolvi
19:40 nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus
obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus
istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiam
20:1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis
et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in
Macedoniam
20:2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos
fuisset multo sermone venit ad Graeciam
20:3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a
Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut
reverteretur per Macedoniam
20:4 comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis
Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus
et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
20:5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
20:6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et
venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus
diebus septem
20:7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem
Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque
sermonem usque in mediam noctem
20:8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus
congregati
20:9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super
fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo
eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus
est mortuus
20:10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et
conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
20:11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque
adlocutus usque in lucem sic profectus est
20:12 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non
minime
20:13 nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde
suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter
facturus
20:14 cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus
Mytilenen
20:15 et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et
alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
20:16 proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora
illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut
diem pentecosten faceret Hierosolymis
20:17 a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu
ecclesiae
20:18 qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos
scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum
per omne tempus fuerim
20:19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et
temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
20:20 quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem
vobis et docerem vos publice et per domos
20:21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam
et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
20:22 et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae
in ea eventura sint mihi ignorans
20:23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur
mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
20:24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam
me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a
Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
20:25 et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem
meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
20:26 quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a
sanguine omnium
20:27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium
Dei vobis
20:28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus
Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit
sanguine suo
20:29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi
graves in vos non parcentes gregi
20:30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut
abducant discipulos post se
20:31 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per
triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens
unumquemque vestrum
20:32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui
potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis
omnibus
20:33 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
20:34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui
mecum sunt ministraverunt manus istae
20:35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet
suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse
dixit beatius est magis dare quam accipere
20:36 et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus
illis oravit
20:37 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes
super collum Pauli osculabantur eum
20:38 dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius
faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem
21:1 cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis
recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
21:2 et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen
ascendentes navigavimus
21:3 cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad
sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis
erat expositura onus
21:4 inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui
Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
21:5 et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos
omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis
genibus in litore oravimus
21:6 et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi
autem redierunt in sua
21:7 nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus
Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
21:8 alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in
domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud
eum
21:9 huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
21:10 et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a
Iudaea propheta nomine Agabus
21:11 is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi
pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius
est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in
manus gentium
21:12 quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant
ne ascenderet Hierosolymam
21:13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et
adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in
Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu
21:14 et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini
voluntas fiat
21:15 post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
21:16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum
adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium
antiquum discipulum
21:17 et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos
fratres
21:18 sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum
omnesque collecti sunt seniores
21:19 quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset
Deus in gentibus per ministerium ipsius
21:20 at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei
vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et
omnes aemulatores sunt legis
21:21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose
eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere
circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem
ingredi
21:22 quid ergo est utique oportet convenire multitudinem
audient enim te supervenisse
21:23 hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor
votum habentes super se
21:24 his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis
ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt
falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem
21:25 de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus
iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et
suffocato et fornicatione
21:26 tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum
illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum
purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio
21:27 dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant
Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum
et iniecerunt ei manus clamantes
21:28 viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus
populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et
gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
21:29 viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem
aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
21:30 commotaque est civitas tota et facta est concursio populi
et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim
clausae sunt ianuae
21:31 quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno
cohortis quia tota confunditur Hierusalem
21:32 qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit
ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt
percutere Paulum
21:33 tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari
catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
21:34 alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset
certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
21:35 et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a
militibus propter vim populi
21:36 sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
21:37 et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si
licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
21:38 nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum
concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum
sicariorum
21:39 et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso
Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte
mihi loqui ad populum
21:40 et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit
manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea
lingua dicens
22:1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo
rationem
22:2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos
magis praestiterunt silentium
22:3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus
autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta
veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes
estis hodie
22:4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et
tradens in custodias viros ac mulieres
22:5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes
maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres
Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti
punirentur
22:6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media
die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
22:7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule
Saule quid me persequeris
22:8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum
Iesus Nazarenus quem tu persequeris
22:9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non
audierunt eius qui loquebatur mecum
22:10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me
surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te
oporteat facere
22:11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum
deductus a comitibus veni Damascum
22:12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens
ab omnibus habitantibus Iudaeis
22:13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice
et ego eadem hora respexi in eum
22:14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut
cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem
ex ore eius
22:15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae
vidisti et audisti
22:16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata
tua invocato nomine ipsius
22:17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti
in templo fieri me in stupore mentis
22:18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex
Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
22:19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in
carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
22:20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam
et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
22:21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam
te
22:22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt
vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est
eum vivere
22:23 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua
et pulverem iactantibus in aerem
22:24 iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et
torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
22:25 et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi
centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis
flagellare
22:26 quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit
dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
22:27 accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es
at ille dixit etiam
22:28 et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc
consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
22:29 protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant
tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus
esset et quia alligasset eum
22:30 postera autem die volens scire diligentius qua ex causa
accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire
et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos
23:1 intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni
conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum
diem
23:2 princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus
sibi percutere os eius
23:3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate
et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me
percuti
23:4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
23:5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est
sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
23:6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et
altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego
Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione
mortuorum ego iudicor
23:7 et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos
et Sadducaeos et soluta est multitudo
23:8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum
neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
23:9 factus est autem clamor magnus et surgentes quidam
Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine
isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
23:10 et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne
discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et
rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
23:11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans
esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet
et Romae testificari
23:12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et
devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec
occiderent Paulum
23:13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem
fecerant
23:14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et
dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec
occidamus Paulum
23:15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut
producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo
nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
23:16 quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et
intravit in castra nuntiavitque Paulo
23:17 vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait
adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid
indicare illi
23:18 et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait
vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad
te habentem aliquid loqui tibi
23:19 adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo
seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
23:20 ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina
die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius
inquisituri sint de illo
23:21 tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis
viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque
bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes
promissum tuum
23:22 tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui
loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
23:23 et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites
ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et
lancearios ducentos a tertia hora noctis
23:24 et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum
perducerent ad Felicem praesidem
23:25 []
23:26 scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo
praesidi Felici salutem
23:27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici
ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus
est
23:28 volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in
concilium eorum
23:29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil
vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
23:30 et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei
misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
23:31 milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum
duxerunt per noctem in Antipatridem
23:32 et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi
sunt ad castra
23:33 qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam
praesidi statuerunt ante illum et Paulum
23:34 cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset
et cognoscens quia de Cilicia
23:35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque
in praetorio Herodis custodiri eum
24:1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum
Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui
adierunt praesidem adversus Paulum
24:2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in
multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam
providentiam
24:3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum
actione
24:4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro
tua clementia
24:5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones
omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae
Nazarenorum
24:6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
24:7 []
24:8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de
quibus nos accusamus eum
24:9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
24:10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex
multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro
me satisfaciam
24:11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam
duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
24:12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem
aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in
civitate
24:13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
24:14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt
heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in
lege et prophetis scripta sunt
24:15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant
resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
24:16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere
ad Deum et ad homines semper
24:17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam
veni et oblationes et vota
24:18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum
turba neque cum tumultu
24:19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto
esse et accusare si quid haberent adversum me
24:20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis
cum stem in concilio
24:21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans
quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
24:22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens
cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
24:23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec
quemquam prohibere de suis ministrare ei
24:24 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore
sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae
est in Iesum Christum
24:25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de
iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet
vade tempore autem oportuno accersiam te
24:26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod
et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
24:27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium
Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit
Paulum vinctum
25:1 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum
ascendit Hierosolymam a Caesarea
25:2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum
adversus Paulum et rogabant eum
25:3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum
Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
25:4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem
maturius profecturum
25:5 qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si
quod est in viro crimen accusent eum
25:6 demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut
decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et
iussit Paulum adduci
25:7 qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab
Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas
obicientes quas non poterant probare
25:8 Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem
Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
25:9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens
Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari
apud me
25:10 dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet
iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
25:11 si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso
mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest
me illis donare Caesarem appello
25:12 tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem
appellasti ad Caesarem ibis
25:13 et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et
Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
25:14 et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit
de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
25:15 de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes
sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum
damnationem
25:16 ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare
aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat
accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
25:17 cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die
sedens pro tribunali iussi adduci virum
25:18 de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant
de quibus ego suspicabar malum
25:19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant
adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus
vivere
25:20 haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si
vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
25:21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti
cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
25:22 Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire
cras inquit audies eum
25:23 altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa
ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris
principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
25:24 et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis
nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum
interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non
oportere eum vivere amplius
25:25 ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso
autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
25:26 de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod
produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut
interrogatione facta habeam quid scribam
25:27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas
eius non significare
26:1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet
ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
26:2 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me
beatum apud te cum sim defensurus me hodie
26:3 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt
consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me
audias
26:4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in
gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
26:5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere
quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi
Pharisaeus
26:6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta
est a Deo sto iudicio subiectus
26:7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes
sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
26:8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos
suscitat
26:9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni
debere multa contraria agere
26:10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in
carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta
et cum occiderentur detuli sententiam
26:11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam
blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in
exteras civitates
26:12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu
principum sacerdotum
26:13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis
circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
26:14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem
loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris
durum est tibi contra stimulum calcitrare
26:15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum
Iesus quem tu persequeris
26:16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui
tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et
eorum quibus apparebo tibi
26:17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto
te
26:18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem
et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem
peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
26:19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
26:20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in
omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam
agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera
facientes
26:21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum
temptabant interficere
26:22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto
testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae
prophetae sunt locuti futura esse et Moses
26:23 si passibilis Christus si primus ex resurrectione
mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
26:24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce
dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
26:25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et
sobrietatis verba eloquor
26:26 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere
enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam
horum gestum est
26:27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
26:28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum
fieri
26:29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non
tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis
et ego sum exceptis vinculis his
26:30 et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant
eis
26:31 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia
nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
26:32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non
appellasset Caesarem
27:1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi
Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis
Augustae
27:2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare
circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho
Macedone Thessalonicense
27:3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans
Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
27:4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea
quod essent venti contrarii
27:5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus
Lystram quae est Lyciae
27:6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in
Italiam transposuit nos in eam
27:7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus
contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae
secundum Salmonem
27:8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui
vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
27:9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta
navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur
Paulus
27:10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno
non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit
esse navigatio
27:11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat
quam his quae a Paulo dicebantur
27:12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi
statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent
devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad
africum et ad chorum
27:13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere
cum sustulissent de Asson legebant Cretam
27:14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus
typhonicus qui vocatur euroaquilo
27:15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum
data nave flatibus ferebamur
27:16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam
potuimus vix obtinere scapham
27:17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem
timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
27:18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum
fecerunt
27:19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
27:20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures
dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes
omnis salutis nostrae
27:21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio
eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a
Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
27:22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius
animae erit ex vobis praeterquam navis
27:23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et
cui deservio
27:24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et
ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
27:25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia
sic erit quemadmodum dictum est mihi
27:26 in insulam autem quandam oportet nos devenire
27:27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus
nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae
apparere sibi aliquam regionem
27:28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum
inde separati invenerunt passus quindecim
27:29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi
mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
27:30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent
scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras
extendere
27:31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi
manserint vos salvi fieri non potestis
27:32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam
excidere
27:33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere
cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni
permanetis nihil accipientes
27:34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra
quia nullius vestrum capillus de capite peribit
27:35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in
conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
27:36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
27:37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta
sex
27:38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in
mare
27:39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum
vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si
possent eicere navem
27:40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul
laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum
flatum aurae tendebant ad litus
27:41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem
et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a
vi maris
27:42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne
quis cum enatasset effugeret
27:43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri
iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere
et ad terram exire
27:44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae
de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad
terram
28:1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula
vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
28:2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui
inminebat et frigus
28:3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam
multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum
processisset invasit manum eius
28:4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad
invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit
de mari Ultio non sinit vivere
28:5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus
est
28:6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito
casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil
mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
28:7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine
Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
28:8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum
iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei
manus salvavit eum
28:9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates
accedebant et curabantur
28:10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et
navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
28:11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina
quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
28:12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
28:13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem
flante austro secunda die venimus Puteolos
28:14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies
septem et sic venimus Romam
28:15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad
Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias
agens Deo accepit fiduciam
28:16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere
sibimet cum custodiente se milite
28:17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque
convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem
faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum
in manus Romanorum
28:18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me
dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
28:19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare
Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
28:20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui
propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
28:21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te
a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus
est quid de te malum
28:22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac
notum est nobis quia ubique ei contradicitur
28:23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in
hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei
suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque
ad vesperam
28:24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non
credebant
28:25 cumque invicem non essent consentientes discedebant
dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus
est per Esaiam prophetam ad patres nostros
28:26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non
intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
28:27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter
audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis
et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et
sanem illos
28:28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc
salutare Dei ipsi et audient
28:29 []
28:30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat
omnes qui ingrediebantur ad eum
28:31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu
Christo cum omni fiducia sine prohibitione