home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
2KI.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
108KB
|
2,032 lines
1:1 praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est
Ahab
1:2 ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat
in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite
consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de
infirmitate mea hac
1:3 angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge
ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos
numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum
Beelzebub deum Accaron
1:4 quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem
ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias
1:5 reversique sunt nuntii ad Ohoziam qui dixit eis quare
reversi estis
1:6 at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos
ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit
Dominus numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut
consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem
ascendisti non descendes sed morte morieris
1:7 qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit
vobis et locutus est verba haec
1:8 at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis
renibus qui ait Helias Thesbites est
1:9 misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta
qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice
montis ait homo Dei rex praecepit ut descendas
1:10 respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum
descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos
descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta
qui erant cum eo
1:11 rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et
quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit
rex festina descende
1:12 respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e
caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis
Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius
1:13 iterum misit principem quinquagenarium tertium et
quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua
contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli
despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt
1:14 ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes
quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed
nunc obsecro ut miserearis animae meae
1:15 locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende
cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
1:16 et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios
ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in
Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super
quem ascendisti non descendes sed morte morieris
1:17 mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est
Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram
filii Iosaphat regis Iudae non enim habebat filium
1:18 reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
2:1 factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per
turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis
2:2 dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me
usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua
quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel
2:3 egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum
et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum
tuum a te qui respondit et ego novi silete
2:4 dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit
me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua
quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum
2:5 accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad
Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet
dominum tuum a te et ait et ego novi silete
2:6 dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad
Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non
derelinquam te ierunt igitur ambo pariter
2:7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui
et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super
Iordanem
2:8 tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit
aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo
per siccum
2:9 cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis
ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro
ut fiat duplex spiritus tuus in me
2:10 qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris
me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris
non erit
2:11 cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus
igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per
turbinem in caelum
2:12 Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus
Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque
vestimenta sua et scidit illa in duas partes
2:13 et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque
stetit super ripam Iordanis
2:14 et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit
ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae
sunt huc atque illuc et transiit Heliseus
2:15 videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de
contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et
venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram
2:16 dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta
viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte
tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in
una vallium qui ait nolite mittere
2:17 coegeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et
miserunt quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus diebus
non invenerunt
2:18 et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho
dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire
2:19 dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio
civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed
aquae pessimae sunt et terra sterilis
2:20 at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal
qui cum adtulissent
2:21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait haec
dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors
neque sterilitas
2:22 sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum
Helisei quod locutus est
2:23 ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri
parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes
ascende calve ascende calve
2:24 qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine
Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis
quadraginta duos pueros
2:25 abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est
Samariam
3:1 Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria
anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim
annis
3:2 et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et
mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius
3:3 verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare
fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis
3:4 porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi
Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum
velleribus suis
3:5 cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod
habebat cum rege Israhel
3:6 egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et
recensuit universum Israhel
3:7 misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a
me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam
qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi
tui
3:8 dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per
desertum Idumeae
3:9 perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et
circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et
iumentis quae sequebantur eos
3:10 dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus
tres reges ut traderet in manu Moab
3:11 et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur
Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est
hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus
Heliae
3:12 et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad
eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom
3:13 dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est
vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex
Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet
eos in manu Moab
3:14 dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius
conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae
erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem
3:15 nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes
facta est super eum manus Domini et ait
3:16 haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas et
fossas
3:17 haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam
et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae
vestrae et iumenta vestra
3:18 parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam
Moab in manu vestra
3:19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem
electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque
fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis
lapidibus
3:20 factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et
ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis
3:21 universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges
ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti
erant balteo desuper et steterunt in terminis
3:22 primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum
viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem
3:23 dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se
et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab
3:24 perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel
percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui
vicerant et percusserunt Moab
3:25 et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes
singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum
obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri
tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a
fundibalariis et magna ex parte percussa
3:26 quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes
tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet
ad regem Edom et non potuerunt
3:27 arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat
pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio
magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in
terram suam
4:1 mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad
Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti
quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut
tollat duos filios meos ad serviendum sibi
4:2 cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid
habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua
quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear
4:3 cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua
non pauca
4:4 et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et
filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint
tolles
4:5 ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios
suos illi offerebant vasa et illa infundebat
4:6 cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi
adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum
4:7 venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit
vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite
de reliquo
4:8 facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per
Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet
panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut
comederet panem
4:9 quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus
est iste qui transit per nos frequenter
4:10 faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum
et mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat
ibi
4:11 facta est igitur dies quaedam et veniens devertit in
cenaculum et requievit ibi
4:12 dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui cum
vocasset eam et illa stetisset coram eo
4:13 dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus
ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes
negotium et vis ut loquar regi sive principi militiae quae
respondit in medio populi mei habito
4:14 et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne
quaeras filium enim non habet et vir eius senex est
4:15 praecepit itaque ut vocaret eam quae cum vocata fuisset et
stetisset ad ostium
4:16 dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita
comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli
quaeso domine mi vir Dei noli mentiri ancillae tuae
4:17 et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora
eadem quam dixerat Heliseus
4:18 crevit autem puer et cum esset quaedam dies et egressus
isset ad patrem suum ad messores
4:19 ait patri suo caput meum caput meum at ille dixit puero
tolle et duc eum ad matrem suam
4:20 qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit
eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est
4:21 ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei
et clusit ostium et egressa
4:22 vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de
pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar
4:23 qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie non sunt
kalendae neque sabbatum quae respondit vale
4:24 stravitque asinam et praecepit puero mina et propera ne
mihi moram facias in eundo et hoc age quod praecipio tibi
4:25 profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli
cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum
ecce Sunamitis illa
4:26 vade ergo in occursum eius et dic ei rectene agitur circa
te et circa virum tuum et circa filium tuum quae respondit
recte
4:27 cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes
eius et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte
illam anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me
et non indicavit mihi
4:28 quae dixit illi numquid petivi filium a domino meo numquid
non dixi tibi ne inludas me
4:29 et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum
meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes
eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones
baculum meum super faciem pueri
4:30 porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non
dimittam te surrexit ergo et secutus est eam
4:31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super
faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in
occursum eius et nuntiavit ei dicens non surrexit puer
4:32 ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus
iacebat in lectulo eius
4:33 ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad
Dominum
4:34 et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum
super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas
super manus eius et incurvavit se super eum et calefacta est
caro pueri
4:35 at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et
ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies
aperuitque oculos
4:36 et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quae
vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum
4:37 venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super
terram tulitque filium suum et egressa est
4:38 et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in
terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de
pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis
prophetarum
4:39 et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes
invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea
colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit
in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset
4:40 infuderunt ergo sociis ut comederent cumque gustassent de
coctione exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et non
potuerunt comedere
4:41 at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait
infunde turbae et comedat et non fuit amplius quicquam
amaritudinis in olla
4:42 vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes
primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in
pera sua at ille dixit da populo ut comedat
4:43 responditque ei minister eius quantum est hoc ut adponam
coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec
enim dicit Dominus comedent et supererit
4:44 posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit iuxta
verbum Domini
5:1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud
dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem
Syriae erat autem vir fortis et dives sed leprosus
5:2 porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam
duxerant de terra Israhel puellam parvulam quae erat in
obsequio uxoris Naaman
5:3 quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad
prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam
habet
5:4 ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei
dicens sic et sic locuta est puella de terra Israhel
5:5 dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem
Israhel qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta
argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum
5:6 detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum
acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum
meum ut cures eum a lepra sua
5:7 cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua
et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia
iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et
videte quod occasiones quaerat adversum me
5:8 quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem
Israhel vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti
vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israhel
5:9 venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium
domus Helisei
5:10 misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare
septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque
mundaberis
5:11 iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad
me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua
locum leprae et curaret me
5:12 numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci
omnibus aquis Israhel ut laver in eis et munder cum ergo
vertisset se et abiret indignans
5:13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem
grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto
magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis
5:14 descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri
Dei et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et
mundatus est
5:15 reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et
stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa
terra nisi tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias
benedictionem a servo tuo
5:16 at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non
accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit
5:17 dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo
ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra
servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino
5:18 hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo
quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo
innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon
adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo
pro hac re
5:19 qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae
tempore
5:20 dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman
Syro isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus
quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid
5:21 et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset
ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait
rectene sunt omnia
5:22 et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo
venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis
prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias
duplices
5:23 dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et
coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et
duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et
portaverunt coram eo
5:24 cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit
in domo dimisitque viros et abierunt
5:25 ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit
Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus
quoquam
5:26 at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando
reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur
accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et
vineta et oves et boves et servos et ancillas
5:27 sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in
sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix
6:1 dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in
quo habitamus coram te angustus est nobis
6:2 eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias
singulas ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit
ite
6:3 et ait unus ex illis veni ergo et tu cum servis tuis
respondit ego veniam
6:4 et abiit cum eis cumque venissent ad Iordanem caedebant
ligna
6:5 accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet
ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu
eheu domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam
6:6 dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum
praecidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum
6:7 et ait tolle qui extendit manum et tulit illud
6:8 rex autem Syriae pugnabat contra Israhel consiliumque iniit
cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias
6:9 misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens cave ne
transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt
6:10 misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir Dei et
praeoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis
6:11 conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et
convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis
proditor mei sit apud regem Israhel
6:12 dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex sed
Heliseus propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia
verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo
6:13 dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum
adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan
6:14 misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum
venissent nocte circumdederunt civitatem
6:15 consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est
viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus
nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus
6:16 at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt
quam cum illis
6:17 cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut
videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons
plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei
6:18 hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit
Dominum dicens percute obsecro gentem hanc caecitate
percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Helisei
6:19 dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est
civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis
duxit ergo eos in Samariam
6:20 cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine
aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum
et viderunt esse se in medio Samariae
6:21 dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos numquid
percutiam eos pater mi
6:22 at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et
arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant
et bibant et vadant ad dominum suum
6:23 adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt
et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra
non venerunt latrones Syriae in terram Israhel
6:24 factum est autem post haec congregavit Benadad rex Syriae
universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam
6:25 factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est
donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta
pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis
6:26 cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad
eum dicens salva me domine mi rex
6:27 qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de
area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae
respondit
6:28 mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum
hodie et filium meum comedemus cras
6:29 coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera
da filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum
6:30 quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat
super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat
ad carnem intrinsecus
6:31 et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit
caput Helisei filii Saphat super eum hodie
6:32 Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo
praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit
ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut
praecidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite
ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum
domini eius post eum est
6:33 et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad
eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius
expectabo a Domino
7:1 dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus
in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo
modii hordei statere uno in porta Samariae
7:2 respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat
homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo
numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis
et inde non comedes
7:3 quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui
dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur
7:4 sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive
manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et
transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si
autem occidere voluerint nihilominus moriemur
7:5 surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae
cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem
reppererunt
7:6 siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae
curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem
ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum
et Aegyptiorum et venerunt super nos
7:7 surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt
tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas
tantum suas salvare cupientes
7:8 igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum
ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt
tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et
absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et
inde similiter auferentes absconderunt
7:9 dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni
nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane
sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis
7:10 cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis
dicentes ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus
hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria
7:11 ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis
intrinsecus
7:12 qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid
fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco
egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum
egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc
civitatem ingredi poterimus
7:13 respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos
qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa
multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes
explorare poterimus
7:14 adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum
dicens ite videte
7:15 qui abierunt post eos usque ad Iordanem ecce autem omnis
via plena erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum
turbarentur reversique nuntii indicaverunt regi
7:16 et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est
modius similae statere uno et duo modii hordei statere uno
iuxta verbum Domini
7:17 porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit
ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est
iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum
7:18 factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi
quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae
statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae
7:19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si
Dominus fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod
loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes
7:20 evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum
populus in porta et mortuus est
8:1 Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat
filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare
ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super
terram septem annis
8:2 quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens
cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis
8:3 cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra
Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua
et agris suis
8:4 rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra
mihi omnia magnalia quae fecit Heliseus
8:5 cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset
apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro
domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec
est mulier et hic filius eius quem suscitavit Heliseus
8:6 et interrogavit rex mulierem quae narravit ei deditque ei
rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et
universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad
praesens
8:7 venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriae
aegrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc
8:8 et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in occursum
viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de
infirmitate mea hac
8:9 ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et
omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset
coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te
dicens si sanari potero de infirmitate mea hac
8:10 dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit
mihi Dominus quia morte morietur
8:11 stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem
vultus flevitque vir Dei
8:12 cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit
quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum
munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et
parvulos eorum elides et praegnantes divides
8:13 dixitque Azahel quid enim sum servus tuus canis ut faciam
rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem
Syriae fore
8:14 qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui
ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi
recipiet sanitatem
8:15 cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua
et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo
8:16 anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat
regis Iuda regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda
8:17 triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo
annis regnavit in Hierusalem
8:18 ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus
Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est
coram Domino
8:19 noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum
suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius
cunctis diebus
8:20 in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et
constituit sibi regem
8:21 venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit
nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes
curruum populus autem fugit in tabernacula sua
8:22 recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc
tunc recessit et Lobna in tempore illo
8:23 reliqua autem sermonum Ioram et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
8:24 et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis
in civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo
8:25 anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit
Ahazias filius Ioram regis Iudae
8:26 viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset
et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia
filia Amri regis Israhel
8:27 et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est
coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit
8:28 abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra
Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri
Ioram
8:29 qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel quia
vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem
Syriae porro Ahazias filius Ioram rex Iuda descendit invisere
Ioram filium Ahab in Hiezrahel quia aegrotabat
9:1 Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum
et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc
in manu tua et vade in Ramoth Galaad
9:2 cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii
Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et
introduces interius cubiculum
9:3 tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices
haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque
ostium et fugies et non ibi subsistes
9:4 abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad
9:5 et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et
ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus
nobis at ille dixit ad te o princeps
9:6 et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum
super caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te
regem super populum Domini Israhel
9:7 et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem
servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini
de manu Hiezabel
9:8 perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem
ad parietem et clausum et novissimum in Israhel
9:9 et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et
sicut domum Baasa filii Ahia
9:10 Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit
qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit
9:11 Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt
ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis
nostis hominem et quid locutus sit
9:12 at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui
ait eis haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus
unxi te regem super Israhel
9:13 festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum
posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et
cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu
9:14 coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra
Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel
contra Azahel regem Syriae
9:15 et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter
vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel
regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur
profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel
9:16 et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim
aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum
Ioram
9:17 igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit
globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram
tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene
sunt omnia
9:18 abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait
haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et
paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens
venit nuntius ad eos et non revertitur
9:19 misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait
haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi
et sequere me
9:20 nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non
revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi
praeceps enim graditur
9:21 et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et
egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in
curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt
eum in agro Naboth Hiezrahelitis
9:22 cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille
respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et
veneficia eius multa vigent
9:23 convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam
insidiae Ahazia
9:24 porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter
scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit
in curru suo
9:25 dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro
Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in
curru sequebamur Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc
levaverit super eum dicens
9:26 si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius
quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit
Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum
Domini
9:27 Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus
horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in
curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in
Mageddo et mortuus est ibi
9:28 et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt
Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in
civitate David
9:29 anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam
9:30 venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito
depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit
per fenestram
9:31 ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest
Zamri qui interfecit dominum suum
9:32 levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est
ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi
9:33 at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et
praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum
ungulae qui conculcaverunt eam
9:34 cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite
videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est
9:35 cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi
calvariam et pedes et summas manus
9:36 reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est
quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in
agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel
9:37 et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae
in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa
Hiezabel
10:1 erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo
Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad
maiores natu et ad nutricios Ahab dicens
10:2 statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios
domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma
10:3 eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis
domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate
pro domo domini vestri
10:4 timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non
potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere
10:5 miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et
maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus
quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque
tibi placet fac
10:6 rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis
et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et
venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis
septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur
10:7 cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et
occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in
cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel
10:8 venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt
capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos
iuxta introitum portae usque mane
10:9 cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem
populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et
interfeci eum quis percussit omnes hos
10:10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini
in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus
fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae
10:11 percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab
in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes
donec non remanerent ex eo reliquiae
10:12 et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad
Camaram pastorum in via
10:13 invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos quinam
estis vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et
descendimus ad salutandos filios regis et filios reginae
10:14 qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent
vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta
duos viros et non reliquit ex eis quemquam
10:15 cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in
occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor
tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si
est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit
eum ad se in curru
10:16 dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino
et inpositum currui suo
10:17 duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant
de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod
locutus est per Heliam
10:18 congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab
coluit Baal parum ego autem colam eum amplius
10:19 nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius
et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non
veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit
non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet
cultores Baal
10:20 dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque
10:21 et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti
servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et
ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo
usque ad summum
10:22 dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta
universis servis Baal et protulerunt eis vestes
10:23 ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et
ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum
sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal
10:24 ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta
Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat
eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in
manus vestras anima eius erit pro anima illius
10:25 factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit
Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos
nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt
milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal
10:26 et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt
10:27 et comminuerunt eam destruxerunt quoque aedem Baal et
fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc
10:28 delevit itaque Hieu Baal de Israhel
10:29 verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare
fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui
erant in Bethel et in Dan
10:30 dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod
rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in
corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam
generationem sedebunt super thronum Israhel
10:31 porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei
Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis
Hieroboam qui peccare fecerat Israhel
10:32 in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel
percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel
10:33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et
Gad et Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon
et Galaad et Basan
10:34 reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et
fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum
regum Israhel
10:35 et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in
Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo
10:36 dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et
octo anni sunt in Samaria
11:1 Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum
surrexit et interfecit omne semen regium
11:2 tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas
filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui
interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum
a facie Athaliae ut non interficeretur
11:3 eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia
regnavit super terram
11:4 anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et
milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis
foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
11:5 et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetis
11:6 tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum
domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars
ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis
excubitum domus Messa
11:7 duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato
custodiant excubias domus Domini circum regem
11:8 et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis
autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque
cum rege introeunte et egrediente
11:9 et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis
Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui
ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato
venerunt ad Ioiada sacerdotem
11:10 qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in
domo Domini
11:11 et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte
templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum
regem
11:12 produxitque filium regis et posuit super eum diadema et
testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes
manu dixerunt vivat rex
11:13 audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad
turbas in templum Domini
11:14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores
et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et
canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio
coniuratio
11:15 praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super
exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et
quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim
sacerdos non occidatur in templo Domini
11:16 inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam
introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi
11:17 pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem
et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et
populum
11:18 ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et
destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan
quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit
sacerdos custodias in domo Domini
11:19 tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et
omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et
venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super
thronum regum
11:20 laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit
Athalia autem occisa est gladio in domo regis
11:21 septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset
12:1 anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit
in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee
12:2 fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus
docuit eum Ioiada sacerdos
12:3 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et
adolebat in excelsis incensum
12:4 dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae
inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur
pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui
inferunt in templum Domini
12:5 accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent
sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione
12:6 igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non
instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi
12:7 vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens
eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo
amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad
instaurationem templi reddite eam
12:8 prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a
populo et instaurare sarta tecta domus
12:9 et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque
foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram
ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui
custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum
Domini
12:10 cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio
ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et
numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini
12:11 et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum
qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in
fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo
Domini
12:12 et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et
ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur
instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa
ad muniendam domum
12:13 verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi
Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et
argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini
12:14 his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur
templum Domini
12:15 et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam
ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam
12:16 pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non
inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat
12:17 tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth
cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem
12:18 quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae
consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges
Iuda et quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri
potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque
Azaheli regi Syriae et recessit ab Hierusalem
12:19 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
12:20 surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se
percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela
12:21 Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer
servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum
cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius
eius pro eo
13:1 anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae
regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et
septem annis
13:2 et fecit malum coram Domino secutusque est peccata
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit
ab eis
13:3 iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos
in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel
cunctis diebus
13:4 deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum
Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex
Syriae
13:5 et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de
manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis
sicut heri et nudius tertius
13:6 verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui
peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus
permansit in Samaria
13:7 et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta
equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat
enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura
areae
13:8 reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed
et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum
dierum regum Israhel
13:9 dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in
Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eo
13:10 anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas
filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis
13:11 et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit
ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit
Israhel in ipsis ambulavit
13:12 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et
fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda
nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum Israhel
13:13 et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit
super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum
regibus Israhel
13:14 Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est
descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo
dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius
13:15 et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque
adtulisset ad eum arcum et sagittas
13:16 dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et cum
posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas
manibus regis
13:17 et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit
Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis
Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in
Afec donec consumas eam
13:18 et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei
percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et
stetisset
13:19 iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses
quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad
consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam
13:20 mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi
quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno
13:21 quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et
proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et
tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos
13:22 igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus
Ioachaz
13:23 et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos
propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et
noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens
tempus
13:24 mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad
filius eius pro eo
13:25 porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad
filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure
proelii tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates
Israheli
14:1 anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit
Amasias filius Ioas regis Iuda
14:2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti
autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Ioaden de Hierusalem
14:3 et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater
eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit
14:4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim
populus immolabat et adolebat in excelsis
14:5 cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui
interfecerant regem patrem suum
14:6 filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod
scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens
non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro
patribus sed unusquisque in peccato suo morietur
14:7 ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et
adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel
usque in praesentem diem
14:8 tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii
Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos
14:9 remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens
carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da
filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae
sunt in Libano et conculcaverunt carduum
14:10 percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum
contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum
ut cadas tu et Iuda tecum
14:11 et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et
viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae
14:12 percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt
unusquisque in tabernacula sua
14:13 Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit
Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et
interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam
Anguli quadringentis cubitis
14:14 tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae
inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et
reversus est Samariam
14:15 reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius
qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt
in libro sermonum dierum regum Israhel
14:16 dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in
Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius
pro eo
14:17 vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus
est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis
14:18 reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in
libro sermonum dierum regum Iuda
14:19 factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille
fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt
eum ibi
14:20 et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem
cum patribus suis in civitate David
14:21 tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum
sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia
14:22 ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam
dormivit rex cum patribus suis
14:23 anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit
Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et
uno anno
14:24 et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab
omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit
Israhel
14:25 ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad
mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus
est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de
Geth quae est in Opher
14:26 vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et
quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et
non esset qui auxiliaretur Israhel
14:27 nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo
sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas
14:28 reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et
fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum
et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Israhel
14:29 dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et
regnavit Zaccharias filius eius pro eo
15:1 anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit
Azarias filius Amasiae regis Iudae
15:2 sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta
duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia
de Hierusalem
15:3 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae
fecit Amasias pater eius
15:4 verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus
sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
15:5 percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in
diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham
vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum
terrae
15:6 reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
15:7 et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum
cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius
eius pro eo
15:8 anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit
Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex
mensibus
15:9 et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres
eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare
fecit Israhel
15:10 coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes
percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo
15:11 reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt
in libro sermonum dierum regum Israhel
15:12 ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens
filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super
thronum Israhel factumque est ita
15:13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae
regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria
15:14 et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque
Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et
interfecit eum regnavitque pro eo
15:15 reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam
tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum
dierum regum Israhel
15:16 tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et
terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit
omnes praegnantes eius et scidit eas
15:17 anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem
filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria
15:18 fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
cunctis diebus eius
15:19 veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem
Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret
regnum eius
15:20 indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis
potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta
siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et
non est moratus in terra
15:21 reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
15:22 et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia
filius eius pro eo
15:23 anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia
filius Manahem super Israhel in Samaria biennio
15:24 et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
15:25 coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux
eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta
Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis
Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo
15:26 reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
15:27 anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit
Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis
15:28 et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
15:29 in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex
Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et
Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et
transtulit eos in Assyrios
15:30 coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela
contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit
regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae
15:31 reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
15:32 anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit
Ioatham filius Oziae regis Iuda
15:33 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et
sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa
filia Sadoc
15:34 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae
fecerat Ozias pater suus operatus est
15:35 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et
adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus
Domini sublimissimam
15:36 reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
15:37 in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin
regem Syriae et Phacee filium Romeliae
15:38 et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum
eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius
pro eo
16:1 anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz
filius Ioatham regis Iuda
16:2 viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim
annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in
conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius
16:3 sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum
consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae
dissipavit Dominus coram filiis Israhel
16:4 immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis
et in collibus et sub omni ligno frondoso
16:5 tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae
rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz
non valuerunt superare eum
16:6 in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et
eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et
habitaverunt ibi usque in diem hanc
16:7 misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem
Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et
salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui
consurrexerunt adversum me
16:8 et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit
in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum
munera
16:9 qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex
Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit
habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit
16:10 perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis
Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex
Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta
omne opus eius
16:11 extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae
praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec
veniret rex Ahaz de Damasco
16:12 cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus
est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium
suum
16:13 et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae
obtulerat super altare
16:14 porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de
facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini
posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem
16:15 praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super
altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium
vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et
holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et
libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum
sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit
paratum ad voluntatem meam
16:16 fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat
rex Ahaz
16:17 tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat
desuper et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud
et posuit super pavimentum stratum lapide
16:18 Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et
ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter
regem Assyriorum
16:19 reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta
sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
16:20 dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis
in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo
17:1 anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in
Samaria super Israhel novem annis
17:2 fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui
ante eum fuerant
17:3 contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus
est ei Osee servus reddebatque illi tributa
17:4 cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare
nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret
tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat
obsedit eum et vinctum misit in carcerem
17:5 pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam
obsedit eam tribus annis
17:6 anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et
transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor
iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum
17:7 factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo
qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis
Aegypti coluerunt deos alienos
17:8 et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat
Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia
similiter fecerant
17:9 et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum
suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a
turre custodum usque ad civitatem munitam
17:10 feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et
subter omne lignum nemorosum
17:11 et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas
transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima
inritantes Dominum
17:12 et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis
ne facerent verbum hoc
17:13 et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per
manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis
vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias
iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi
ad vos in manu servorum meorum prophetarum
17:14 qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta
cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo
17:15 et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum
patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos
secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes
quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus
eis ut non facerent sicut et illae faciebant
17:16 et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui
feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et
adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal
17:17 et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et
divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut
facerent malum coram Domino et inritarent eum
17:18 iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos
de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo
17:19 sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum
ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat
17:20 proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et
tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua
17:21 ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et
constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim
Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum
17:22 et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis
Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis
17:23 usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut
locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum
translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in
diem hanc
17:24 adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et
de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in
civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt
Samariam et habitaverunt in urbibus eius
17:25 cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et
inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos
17:26 nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas
transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae
ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones
et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae
17:27 praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de
sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet
cum eis et doceat eos legitima Dei terrae
17:28 igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi
ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos
quomodo colerent Dominum
17:29 et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque
eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in
urbibus suis in quibus habitabant
17:30 viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem
chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima
17:31 porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant
de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et
Anamelech diis Sepharvaim
17:32 et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de
novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis
sublimibus
17:33 et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta
consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam
17:34 usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non
timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et
legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem
cognominavit Israhel
17:35 et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens
nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et
non immoletis eis
17:36 sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti
in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum
adorate et ipsi immolate
17:37 caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod
scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non
timeatis deos alienos
17:38 et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec
colatis deos alienos
17:39 sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu
omnium inimicorum vestrorum
17:40 illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam
pristinam perpetrabant
17:41 fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed
nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et
nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in
praesentem diem
18:1 anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias
filius Ahaz regis Iuda
18:2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et
viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Abi filia Zacchariae
18:3 fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae
fecerat David pater suus
18:4 ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit
lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem
usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum
vocavitque eum Naasthan
18:5 in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit
similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante
eum fuerunt
18:6 et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque
mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi
18:7 unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae
procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem
Assyriorum et non servivit ei
18:8 ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos
eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam
18:9 anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee
filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum
Samariam et obpugnavit eam
18:10 et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est
nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria
18:11 et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios
conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in
civitatibus Medorum
18:12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi
sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non
audierunt neque fecerunt
18:13 anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex
Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas
18:14 tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum
Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi
feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae
trecenta talenta argenti et triginta talenta auri
18:15 deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in
domo Domini et in thesauris regis
18:16 in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et
lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum
18:17 misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et
Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem
qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta
aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis
18:18 vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim
filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe
filius Asaph a commentariis
18:19 dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex
magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris
18:20 forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in
quo confidis ut audeas rebellare
18:21 an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto
super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius
et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui
confidunt in se
18:22 quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus
fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et
altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc
adorabitis in Hierusalem
18:23 nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et
dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis
ascensores eorum
18:24 et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis
domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus
et equites
18:25 numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut
demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et
demolire eam
18:26 dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe
Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem
intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice
audiente populo qui est super murum
18:27 responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te
misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros
qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant
urinam suam vobiscum
18:28 stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et
ait audite verba regis magni regis Assyriorum
18:29 haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit
eruere vos de manu mea
18:30 neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens
liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu
regis Assyriorum
18:31 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum
facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et
comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis
aquas de cisternis vestris
18:32 donec veniam et transferam vos in terram quae similis
terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini
terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et
vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit
dicens Dominus liberabit nos
18:33 numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis
Assyriorum
18:34 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et
Ava numquid liberaverunt Samariam de manu mea
18:35 quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt
regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem
de manu mea
18:36 tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam
siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei
18:37 venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et
Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam
scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis
19:1 quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et
opertus est sacco ingressusque est domum Domini
19:2 et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et
senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium
Amos
19:3 qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et
increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad
partum et vires non habet parturiens
19:4 si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis
quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum
viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et
fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt
19:5 venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam
19:6 dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit
Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus
blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me
19:7 ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et
revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua
19:8 reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum
expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis
19:9 cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce
egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit
nuntios ad Ezechiam dicens
19:10 haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus
in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in
manu regis Assyriorum
19:11 tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum
universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris
liberari
19:12 numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt
patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui
erant in Thelassar
19:13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim
Ana et Ava
19:14 itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum
et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram
Domino
19:15 et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui
sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu
fecisti caelum et terram
19:16 inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et
vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret
nobis Deum viventem
19:17 vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et
terras omnium
19:18 et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed
opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos
19:19 nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius
ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus
19:20 misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec
dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super
Sennacherib rege Assyriorum audivi
19:21 iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te
et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit
filia Hierusalem
19:22 cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti
vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum
Israhel
19:23 per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in
multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate
Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et
ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius
19:24 ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis
pedum meorum omnes aquas clausas
19:25 numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus
antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam
collium pugnantium civitates munitae
19:26 et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi
sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae
arefacta est antequam veniret ad maturitatem
19:27 habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego
praescivi et furorem tuum contra me
19:28 insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas
ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis
et reducam te in viam per quam venisti
19:29 tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod
reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in
anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite
fructum earum
19:30 et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem
deorsum et faciet fructum sursum
19:31 de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod
salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc
19:32 quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non
ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit
eam clypeus nec circumdabit eam munitio
19:33 per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non
ingredietur dicit Dominus
19:34 protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et
propter David servum meum
19:35 factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et
percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia
cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et
recedens abiit
19:36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in
Nineve
19:37 cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et
Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in
terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo
20:1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et
venit ad eum Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec
dicit Dominus Deus praecipe domui tuae morieris enim et non
vives
20:2 qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum
dicens
20:3 obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in
veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te
fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno
20:4 et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus
est sermo Domini ad eum dicens
20:5 revertere et dic Ezechiae duci populi mei haec dicit
Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi
lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum
Domini
20:6 et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis
Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem
istam propter me et propter David servum meum
20:7 dixitque Esaias adferte massam ficorum quam cum adtulissent
et posuissent super ulcus eius curatus est
20:8 dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia
Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum
Domini
20:9 cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit
Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem
lineis an ut revertatur totidem gradibus
20:10 et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis
nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus
20:11 invocavit itaque Esaias propheta Dominum et reduxit umbram
per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum
decem gradibus
20:12 in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex
Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod
aegrotasset Ezechias
20:13 laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit
eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia
unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quae habere
potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis
Ezechias in domo sua et in omni potestate sua
20:14 venit autem Esaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei
quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait
Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone
20:15 at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias
omnia quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non
monstraverim eis in thesauris meis
20:16 dixit itaque Esaias Ezechiae audi sermonem Domini
20:17 ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo
tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in
Babylone non remanebit quicquam ait Dominus
20:18 sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis
tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
20:19 dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus
est sit pax et veritas in diebus meis
20:20 reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius et
quomodo fecerit piscinam et aquaeductum et introduxerit aquas
in civitatem nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum
regum Iuda
20:21 dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit
Manasses filius eius pro eo
21:1 duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et
quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris
eius Aphsiba
21:2 fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas
delevit Dominus a facie filiorum Israhel
21:3 conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat
Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut
fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et
coluit eam
21:4 extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in
Hierusalem ponam nomen meum
21:5 et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus
atriis templi Domini
21:6 et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et
observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit
ut faceret malum coram Domino et inritaret eum
21:7 posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini
super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium
eius in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis
tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum
21:8 et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam
dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae
praecepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus
Moses
21:9 illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut
facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie
filiorum Israhel
21:10 locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum
dicens
21:11 quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas
super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit
etiam Iudam in inmunditiis suis
21:12 propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam
mala super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant
ambae aures eius
21:13 et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus
domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae
delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius
21:14 dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in
manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis
adversariis suis
21:15 eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint
inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto
usque ad diem hanc
21:16 insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis
donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis
quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino
21:17 reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et
peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro
sermonum dierum regum Iuda
21:18 dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in
horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro
eo
21:19 viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset
duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Mesallemeth filia Arus de Iethba
21:20 fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses
pater eius
21:21 et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius
servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit
eas
21:22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit
in via Domini
21:23 tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt
regem in domo sua
21:24 percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant
contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium
eius pro eo
21:25 reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta
sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
21:26 sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et
regnavit Iosias filius eius pro eo
22:1 octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta
uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia
Phadaia de Besecath
22:2 fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per
omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad
sinistram
22:3 anno autem octavodecimo regis Iosiae misit rex Saphan
filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei
22:4 vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quae
inlata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a
populo
22:5 deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et
distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad
instauranda sarta tecta templi
22:6 tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta
conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad
instaurandum templum
22:7 verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed
in potestate habeant et in fide
22:8 dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis
repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et
legit illud
22:9 venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod
praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae
repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur
fabris a praefectis operum templi Domini
22:10 narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi
Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege
22:11 et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta
sua
22:12 et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicham filio Saphan et
Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis
dicens
22:13 ite et consulite Dominum super me et super populo et super
omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna
enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt
patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum
est nobis
22:14 ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et
Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue
filii Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in
secunda locutique sunt ad eam
22:15 et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel
dicite viro qui misit vos ad me
22:16 haec dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc
et super habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda
22:17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis
inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur
indignatio mea in loco hoc et non extinguetur
22:18 regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic
dicetis haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod audisti
verba voluminis
22:19 et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino
auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo
videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti
vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus
22:20 idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad
sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala
quae inducturus sum super locum istum
23:1 et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati
sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem
23:2 ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda
universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et
prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque
cunctis audientibus omnia verba libri foederis qui inventus est
in domo Domini
23:3 stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino
ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et
testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et
suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro
illo adquievitque populus pacto
23:4 et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi
ordinis et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia
vasa quae facta fuerant Baal et in luco et universae militiae
caeli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et
tulit pulverem eorum in Bethel
23:5 et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad
sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu
Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunae
et duodecim signis et omni militiae caeli
23:6 et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in
convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et
proiecit super sepulchrum vulgi
23:7 destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo
Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci
23:8 congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et
contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa
usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii
Iosue principis civitatis quod erat ad sinistram portae
civitatis
23:9 verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare
Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio
fratrum suorum
23:10 contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii
Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem
Moloch
23:11 abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli in
introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui
erat in Farurim currus autem solis conbusit igni
23:12 altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae
fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus
atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et
dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron
23:13 excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem
montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel
Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom
abominationi filiorum Ammon polluit rex
23:14 et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca
eorum ossibus mortuorum
23:15 insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod
fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et
altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit
in pulverem succenditque etiam lucum
23:16 et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in
monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super
altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est
vir Dei qui praedixerat verba haec
23:17 et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei
cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda
et praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel
23:18 et ait dimittite eum nemo commoveat ossa eius et intacta
manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de
Samaria
23:19 insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus
Samariae quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum
abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat
in Bethel
23:20 et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi
super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est
Hierusalem
23:21 et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo
vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius
23:22 nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui
iudicaverunt Israhel et omnium dierum regum Israhel et regum
Iuda
23:23 sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase
istud Domino in Hierusalem
23:24 sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et
inmunditias abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in
Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis quae
scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo
Domini
23:25 similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad
Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa
virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit
similis illi
23:26 verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui
magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter
inritationes quibus provocaverat eum Manasses
23:27 dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut
abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi
Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi
23:28 reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
23:29 in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra
regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in
occursum eius et occisus est in Mageddo cum vidisset eum
23:30 et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et
pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo
tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et
constituerunt eum regem pro patre suo
23:31 viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et
tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Amithal filia Hieremiae de Lobna
23:32 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant
patres eius
23:33 vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quae est in terra
Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae
centum talentis argenti et talento auri
23:34 regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae
pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro Ioahaz
tulit et duxit in Aegyptum
23:35 argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum
indixisset terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum
Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam
argentum quam aurum de populo terrae ut daret Pharaoni Necho
23:36 viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare
coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris
eius Zebida filia Phadaia de Ruma
23:37 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant
patres eius
24:1 in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et
factus est ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit
contra eum
24:2 inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos
Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et
inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini
quod locutus erat per servos suos prophetas
24:3 factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut
auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae
fecit
24:4 et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit
Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus
propitiari
24:5 reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda et
dormivit Ioiachim cum patribus suis
24:6 regnavitque Ioiachin filius eius pro eo
24:7 et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra
sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium
Eufraten omnia quae fuerant regis Aegypti
24:8 decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset
et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Naestha filia Helnathan de Hierusalem
24:9 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat pater
eius
24:10 in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis
Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus
24:11 venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum
servi eius obpugnarent eam
24:12 egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse
et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius
et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui
24:13 et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros
domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat
Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini
24:14 et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et
omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem
artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus
populi terrae
24:15 transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et
uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in
captivitatem de Hierusalem in Babylonem
24:16 et omnes viros robustos septem milia et artifices et
clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos
rex Babylonis captivos in Babylonem
24:17 et constituit Matthaniam patruum eius pro eo inposuitque
nomen ei Sedeciam
24:18 vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum
regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen
matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna
24:19 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat
Ioiachim
24:20 irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam
donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege
Babylonis
25:1 factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima
die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis
exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et
extruxerunt in circuitu eius munitiones
25:2 et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum
annum regis Sedeciae
25:3 nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat
panis populo terrae
25:4 et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte
fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad
hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem
fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis
25:5 et persecutus est exercitus Chaldeorum regem
conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores
qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum
25:6 adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in
Reblatha qui locutus est cum eo iudicium
25:7 filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius
effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem
25:8 mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus
regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus
regis Babylonis Hierusalem
25:9 et succendit domum Domini et domum regis et domos
Hierusalem omnemque domum conbusit igni
25:10 et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus
Chaldeorum qui erat cum principe militum
25:11 reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et
perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum
vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae
25:12 et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas
25:13 columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases
et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et
transtulerunt aes omnium in Babylonem
25:14 ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et
omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt
25:15 necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae
argentea argentea tulit princeps militiae
25:16 id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat
Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum
25:17 decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et
capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et
reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea
similem et columna secunda habebat ornatum
25:18 tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum
et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
25:19 et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super
viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram
rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus
qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui
inventi fuerant in civitate
25:20 quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem
Babylonis in Reblatha
25:21 percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha
in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua
25:22 populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem
dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam
filium Ahicham filii Saphan
25:23 quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui
erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis
Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius
Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia filius Thenaameth
Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum
25:24 iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite
timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi
Babylonis et bene erit vobis
25:25 factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius
Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo
percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et
Chaldeos qui erant cum eo in Maspha
25:26 consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et
principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos
25:27 factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis
Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die
mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare
coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere
25:28 et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super
thronum regum qui erant cum eo in Babylone
25:29 et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et
comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae
suae
25:30 annonam quoque constituit ei absque intermissione quae et
dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae