home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
2JO.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
1KB
|
30 lines
1:1 senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in
veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt
veritatem
1:2 propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in
aeternum
1:3 sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a
Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
1:4 gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes
in veritate sicut mandatum accepimus a Patre
1:5 et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens
tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
1:6 et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc
mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
1:7 quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non
confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor
et antichristus
1:8 videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut
mercedem plenam accipiatis
1:9 omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum
non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem
habet
1:10 si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite
recipere eum in domum nec have ei dixeritis
1:11 qui enim dicit illi have communicat operibus illius
malignis
1:12 plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum
spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium
vestrum plenum sit
1:13 salutant te filii sororis tuae electae