home *** CD-ROM | disk | FTP | other *** search
- Comments: Gated by NETNEWS@AUVM.AMERICAN.EDU
- Path: sparky!uunet!paladin.american.edu!auvm!INTERCON.COM!AMANDA
- X-Mailer: InterCon TCP/Connect II 1.1b26
- Message-ID: <9212220855.AA43397@chaos.intercon.com>
- Newsgroups: bit.listserv.catholic
- Date: Tue, 22 Dec 1992 08:55:43 -0500
- Sender: Free Catholic Mailing List <CATHOLIC@AUVM.BITNET>
- From: Amanda Walker <amanda@INTERCON.COM>
- Subject: An electronic Christmas card
- Lines: 25
-
- + Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam:
-
- In illo tempore: Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus
- orbis. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino: et ibant
- omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Joseph a
- Galilaea de civitate Nazareth, in Judaeam in civitatem David, quae vocatur
- Bethlehem: eo quod esset de domo, et familia David, ut profiteretur eum Maria
- desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti
- sunt dies ut pareret. Et peperit Filium suum primogenitum, et pannis eum
- involvit, et reclinavit eum in prasesipio: quia non erat eis locus in
- diversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes
- vigilias noctis super gregem suum. Et ecce Angelus Domini stetit juxta
- illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et
- dixit illis Angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium
- magnum, quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est
- Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis
- infantem pannis involutum, et positum in praesipio. Et subito facta est cum
- Angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium: Gloria in
- altissimus Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
-
-
- May the peace and joy of Christ be with you, your families, and friends this
- Christmas and always,
-
- Amanda Walker
-