Text=Iuno, Minerva, Venus deae inter se certaverunt, quae esset pulcherrima. Paris Troianus arbiter nominatus iudicavit Venerem esse pulcherrimam; haec enim dea ei Helenam, pulcherrimam feminam, promiserat. Paris Spartam navigavit, ut Helenam, Menelai regis uxorem, abduceret. Helena, cum pulchro Paridi diu resistere non posset, una cum eo Troiam petivit. Quae iniuria causa fuit belli, quod Graeci cum Troianis per decem annos gesserunt.