4:1 audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
4:2 donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
4:3 nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
4:4 et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives
4:5 posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei
4:6 ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
4:7 principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam
4:8 arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
4:9 dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
4:10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
4:11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
4:12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum
4:13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua
4:14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
4:15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
4:16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint
4:17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
4:18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem
4:19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
4:20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
4:21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
4:22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
4:23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
4:24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
4:25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
4:26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
4:27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH