3:1 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
3:2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
3:3 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
3:4 et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
3:5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
3:6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
3:7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
3:8 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
3:9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
3:10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
3:11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
3:12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
3:13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
3:14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
3:15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
3:16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
3:17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
3:18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
3:19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
3:20 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
3:21 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
3:22 et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
3:23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
3:24 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
3:25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
3:26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
3:27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
3:28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
3:29 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
3:30 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
3:31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
3:32 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
3:33 egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
3:34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
3:35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH