home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
PS_G.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
217KB
|
4,728 lines
1:1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via
peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
1:2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur
die ac nocte
1:3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus
aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius
non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
1:4 non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit
ventus %a facie terrae;
1:5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in
consilio iustorum
1:6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
2:1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati
sunt inania
2:2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
2:3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum
ipsorum
2:4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit
eos
2:5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit
eos
2:6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem
sanctum eius praedicans praeceptum eius
2:7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
2:8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et
possessionem tuam terminos terrae
2:9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
2:10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
2:11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore
2:12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et
pereatis de via iusta
2:13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt
in eo
3:1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
3:2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi
insurgunt adversum me
3:3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo %eius;
diapsalma
3:4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans
caput meum
3:5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto
suo diapsalma
3:6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus
suscipiet me
3:7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine
salvum me fac Deus meus
3:8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa
dentes peccatorum contrivisti
3:9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
4:1 in finem in carminibus psalmus David
4:2 cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in
tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem
meam
4:3 filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis
vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma
4:4 et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus
exaudiet me cum clamavero ad eum
4:5 irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus
vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma
4:6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi
dicunt quis ostendet nobis bona
4:7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti
laetitiam in corde meo
4:8 a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
4:9 in pace in id ipsum dormiam et requiescam
4:10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me
5:1 in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David
5:2 verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum
5:3 intende voci orationis meae rex meus et Deus meus
5:4 quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam
5:5 mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens
iniquitatem tu es
5:6 neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti
ante oculos tuos
5:7 odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui
loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur
Dominus
5:8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in
domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo
5:9 Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige
in conspectu meo viam tuam
5:10 quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est
5:11 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose
agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam
inritaverunt te Domine
5:12 et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt
et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt
nomen tuum
5:13 quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis
coronasti nos
6:1 in finem in carminibus pro octava psalmus David
6:2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias
me
6:3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine
quoniam conturbata sunt ossa mea
6:4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
6:5 convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter
misericordiam tuam
6:6 quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem
quis confitebitur tibi
6:7 laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum
meum in lacrimis meis stratum meum rigabo
6:8 turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes
inimicos meos
6:9 discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam
exaudivit Dominus vocem fletus mei
6:10 exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam
suscepit
6:11 erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei
convertantur et erubescant valde velociter
7:1 psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii
Iemini
7:2 Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus
persequentibus me et libera me
7:3 nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat
neque qui salvum faciat
7:4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus
meis
7:5 si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab
inimicis meis inanis
7:6 persequatur inimicus animam meam et conprehendat et
conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem
deducat diapsalma
7:7 exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum
meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
7:8 et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in
altum regredere
7:9 Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam
meam et secundum innocentiam meam super me
7:10 consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et
scrutans corda et renes Deus
7:11 iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde
7:12 Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur
per singulos dies
7:13 nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum
tetendit et paravit illum
7:14 et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus
effecit
7:15 ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit
iniquitatem
7:16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam
fecit
7:17 convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius
iniquitas eius descendet
7:18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini
Domini altissimi
8:1 in finem pro torcularibus psalmus David
8:2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in
universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super
caelos
8:3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter
inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
8:4 quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam
et stellas quae tu fundasti
8:5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam
visitas eum
8:6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore
coronasti eum
8:7 et constituisti eum super opera manuum tuarum
8:8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas
insuper et pecora campi
8:9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
8:10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in
universa terra
9:1 in finem pro occultis filii psalmus David
9:2 confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia
mirabilia tua
9:3 laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
9:4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et
peribunt a facie tua
9:5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super
thronum qui iudicas iustitiam
9:6 increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in
aeternum et in saeculum %saeculi;
9:7 inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti
periit memoria eorum cum sonitu
9:8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum
suum
9:9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit
populos in iustitia
9:10 et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in
oportunitatibus in tribulatione
9:11 et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non
dereliquisti quaerentes te Domine
9:12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes
studia eius
9:13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est
oblitus clamorem pauperum
9:14 miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
9:15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes
laudationes tuas in portis filiae Sion
9:16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu
quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est
pes eorum
9:17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum
suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis
9:18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae
obliviscuntur Deum
9:19 quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia
pauperum non peribit in finem
9:20 exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in
conspectu tuo
9:21 constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes
quoniam homines sunt diapsalma
9:22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus
in tribulatione
9:23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in
consiliis quibus cogitant
9:24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et
iniquus benedicitur
9:25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae
suae non quaeret
9:26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius
in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium
inimicorum suorum dominabitur
9:27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in
generationem sine malo
9:28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub
lingua eius labor et dolor
9:29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat
innocentem
9:30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito
quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere
pauperem dum adtrahit eum
9:31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum
dominatus fuerit pauperum
9:32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem
suam ne videat in finem
9:33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris
pauperum
9:34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo
non requiret
9:35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas
eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras
adiutor
9:36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum
illius et non invenietur
9:37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi;
peribitis gentes de terra illius
9:38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis
eorum audivit auris tua
9:39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare
se homo super terram
10:1 in finem psalmus David
10:2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in
montes sicut passer
10:3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt
sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
10:4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid
fecit
10:5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius
oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant
filios hominum
10:6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit
iniquitatem odit animam suam
10:7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus
procellarum pars calicis eorum
10:8 quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem
vidit vultus eius
11:1 in finem pro octava psalmus David
11:2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam
deminutae sunt veritates a filiis hominum
11:3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa
in corde et corde locuti sunt
11:4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
11:5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a
nobis sunt quis noster dominus est
11:6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam
dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo
11:7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum
probatum terrae purgatum septuplum
11:8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac
et in aeternum
11:9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam
multiplicasti filios hominum
12:1 in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in
finem usquequo avertis faciem tuam a me
12:2 quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo
per diem
12:3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
12:4 respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne
umquam obdormiam in mortem
12:5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui
tribulant me exultabunt si motus fuero
12:6 ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in
salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam
nomini Domini altissimi
13:1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est
Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis;
non est qui faciat bonum %non est usque ad unum;
13:2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat
si est intellegens %aut; requirens Deum
13:3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui
faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est
guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum
sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum
est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio
et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt %
non est timor Dei ante oculos eorum;
13:4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui
devorant plebem meam sicut escam panis
13:5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi
non erat timor;
13:6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis
confudistis quoniam Dominus spes eius est
13:7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus
captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
14:1 psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut
quis requiescet in monte sancto tuo
14:2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
14:3 qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in
lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non
accepit adversus proximos suos
14:4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes
autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
14:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super
innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
15:1 tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in
te speravi
15:2 dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non
eges
15:3 sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes
voluntates meas in eis
15:4 multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt
non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero
nominum eorum per labia mea
15:5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui
restitues hereditatem meam mihi
15:6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea
praeclara est mihi
15:7 benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et
usque ad noctem increpaverunt me renes mei
15:8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a
dextris est mihi ne commovear
15:9 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea
insuper et caro mea requiescet in spe
15:10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis
sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae
adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua
usque in finem
16:1 oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende
deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis
dolosis
16:2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant
aequitates
16:3 probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non
est inventa in me iniquitas
16:4 ut non loquatur os meum opera hominum propter verba
labiorum tuorum ego custodivi vias duras
16:5 perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur
vestigia mea
16:6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam
mihi et exaudi verba mea
16:7 mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in
te
16:8 a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi
sub umbra alarum tuarum proteges me
16:9 a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam
circumdederunt *super me;
16:10 adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia
16:11 proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos
statuerunt declinare in terram
16:12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut
catulus leonis habitans in abditis
16:13 exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam
meam ab impio frameam tuam
16:14 ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos
in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum
saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis
16:15 ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum
apparuerit gloria tua
17:1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba
cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium
inimicorum eius et de manu Saul et dixit
17:2 diligam te Domine fortitudo mea
17:3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus
Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et
cornu salutis meae et susceptor meus
17:4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
17:5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis
conturbaverunt me
17:6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me
laquei mortis
17:7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi
exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in
conspectu eius introibit in aures eius
17:8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium
conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
17:9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit
carbones succensi sunt ab eo
17:10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
17:11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas
ventorum
17:12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius
tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
17:13 prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt
grando et carbones ignis
17:14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem
suam *grando et carbones ignis;
17:15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora
multiplicavit et conturbavit eos
17:16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta
orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione
spiritus irae tuae
17:17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
17:18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui
oderunt me quoniam confirmati sunt super me
17:19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est
Dominus protector meus
17:20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam
voluit me
17:21 %et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et;
secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
17:22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
17:23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et
iustitias eius non reppuli a me
17:24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
17:25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et
secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius
17:26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens
eris
17:27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
17:28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos
superborum humiliabis
17:29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus
inluminas tenebras meas
17:30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo
transgrediar murum
17:31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata
protector est omnium sperantium in eum
17:32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter
Deum nostrum
17:33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam
meam
17:34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa
statuens me
17:35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum
brachia mea
17:36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua
suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et
disciplina tua ipsa me docebit
17:37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata
vestigia mea
17:38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non
convertar donec deficiant
17:39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes
meos
17:40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti
insurgentes in me subtus me
17:41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me
disperdisti
17:42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec
exaudivit eos
17:43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum
platearum delebo eos
17:44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in
caput gentium
17:45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris
oboedivit mihi
17:46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati
sunt et claudicaverunt a semitis suis
17:47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus
salutis meae
17:48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me
liberator meus de gentibus iracundis
17:49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo
eripies me
17:50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum
dicam nomini tuo
17:51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam
christo suo David et semini eius usque in saeculum
18:1 in finem psalmus David
18:2 caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat
firmamentum
18:3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
18:4 non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur
voces eorum
18:5 in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae
verba eorum
18:6 in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus
procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam
%suam;
18:7 a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad
summum eius nec est qui se abscondat a calore eius
18:8 lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini
fidele sapientiam praestans parvulis
18:9 iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum
Domini lucidum inluminans oculos
18:10 timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia
Domini vera iustificata in semet ipsa
18:11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et
dulciora super mel et favum
18:12 etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis
retributio multa
18:13 delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
18:14 et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati
tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo
18:15 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio
cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et
redemptor meus
19:1 in finem psalmus David
19:2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen
Dei Iacob
19:3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
19:4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue
fiat diapsalma
19:5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum
confirmet
19:6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri
magnificabimur
19:7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam
salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo
sancto suo in potentatibus salus dexterae eius
19:8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini
Dei nostri invocabimus
19:9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et
erecti sumus
19:10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua
invocaverimus te
20:1 in finem psalmus David
20:2 Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum
exultabit vehementer
20:3 desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum
eius non fraudasti eum diapsalma
20:4 quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis
posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso
20:5 vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in
saeculum et in saeculum saeculi
20:6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem
inpones super eum
20:7 quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi
laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo
20:8 quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi
non commovebitur
20:9 inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua
inveniat %omnes; qui te oderunt
20:10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus
in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis
20:11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis
hominum
20:12 quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia
quae non potuerunt %stabilire;
20:13 quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis
vultum eorum
20:14 exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus
virtutes tuas
21:1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David
21:2 Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a
salute mea verba delictorum meorum
21:3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non
ad insipientiam mihi
21:4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel
21:5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti
eos
21:6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et
non sunt confusi
21:7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et
abiectio plebis
21:8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt
caput
21:9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam
vult eum
21:10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab
uberibus matris meae
21:11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus
meus es tu
21:12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam
non est qui adiuvet
21:13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
21:14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
21:15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea
factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris
mei
21:16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit
faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
21:17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium
malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
21:18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et
inspexerunt me
21:19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam
miserunt sortem
21:20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad
defensionem meam conspice
21:21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
21:22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium
humilitatem meam
21:23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia
laudabo te
21:24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob
magnificate eum
21:25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque
dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et
cum clamarem ad eum exaudivit %me;
21:26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in
conspectu timentium eum
21:27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui
requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
21:28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines
terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae
gentium
21:29 quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium
21:30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in
conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
21:31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
21:32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt
iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;
22:1 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
22:2 in loco pascuae %ibi; me conlocavit super aquam refectionis
educavit me
22:3 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae
propter nomen suum
22:4 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala
quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata
sunt
22:5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant
me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam
praeclarus est
22:6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae
meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum
23:1 psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo
eius orbis terrarum et %universi; qui habitant in eo
23:2 *quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina
praeparavit eum
23:3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco
sancto eius
23:4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano
animam suam nec iuravit in dolo proximo suo
23:5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo
salvatore suo
23:6 haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei
Iacob diapsalma
23:7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae
aeternales et introibit rex gloriae
23:8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus
potens in proelio
23:9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae
aeternales et introibit rex gloriae
23:10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex
gloriae diapsalma
24:1 psalmus David ad te Domine levavi animam meam
24:2 Deus meus in te confido non erubescam
24:3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui
sustinent te non confundentur
24:4 confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas
Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me
24:5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus
salvator meus et te sustinui tota die
24:6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum
tuarum quia a saeculo sunt
24:7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris
secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem
tuam Domine
24:8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit
delinquentibus in via
24:9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
24:10 universae viae Domini misericordia et veritas
requirentibus testamentum eius et testimonia eius
24:11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo
multum est enim
24:12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via
quam elegit
24:13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius
hereditabit terram
24:14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum
ipsius ut manifestetur illis
24:15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo
pedes meos
24:16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum
ego
24:17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de
necessitatibus meis erue me
24:18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa
delicta mea
24:19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio
iniquo oderunt me
24:20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam
speravi in te
24:21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
24:22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
25:1 psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia
mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor
25:2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
25:3 quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui
in veritate tua
25:4 non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus
non introibo
25:5 odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo
25:6 lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare
tuum Domine
25:7 ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua
25:8 Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis
gloriae tuae
25:9 ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum
vitam meam
25:10 in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta
est muneribus
25:11 ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et
miserere mei
25:12 pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam %te;
Domine
26:1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus
mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
26:2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui
tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
26:3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si
exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
26:4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo
Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et
visitem templum eius
26:5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit
me in abscondito tabernaculi sui
26:6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super
inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam
vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
26:7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi
me
26:8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam
Domine requiram
26:9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo
adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus
salvator meus
26:10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus
autem adsumpsit me
26:11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita
recta propter inimicos meos
26:12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam
insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
26:13 credo videre bona Domini in terra viventium
26:14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et
sustine Dominum
27:1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me
nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
27:2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo
manus meas ad templum sanctum tuum
27:3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus
iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo
suo mala autem sunt in cordibus eorum
27:4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam
adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis
redde retributionem eorum ipsis
27:5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum
eius destrues illos et non aedificabis eos
27:6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis
meae
27:7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor
meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea
confitebor ei
27:8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum
christi sui est
27:9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege
eos et extolle eos usque in aeternum
28:1 psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino
filii Dei adferte Domino filios arietum
28:2 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam
nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius
28:3 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus
super aquas multas
28:4 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
28:5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus
cedros Libani
28:6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus
quemadmodum filius unicornium
28:7 vox Domini intercidentis flammam ignis
28:8 vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus
desertum Cades
28:9 vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in
templo eius omnis dicet gloriam
28:10 Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex
in aeternum
28:11 Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo
suo in pace
29:1 psalmus cantici in dedicatione domus David
29:2 exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti
inimicos meos super me
29:3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
29:4 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a
descendentibus in lacum
29:5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae
sanctitatis eius
29:6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius
ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
29:7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
29:8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem
avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
29:9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
29:10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem
numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
29:11 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est
adiutor meus
29:12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti
saccum meum et circumdedisti me laetitia
29:13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus
meus in aeternum confitebor tibi
30:1 in finem psalmus David
30:2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia
tua libera me
30:3 inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in
Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias
30:4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter
nomen tuum deduces me et enutries me
30:5 educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu
es protector meus
30:6 in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine
Deus veritatis
30:7 odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino
speravi
30:8 exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti
humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam
30:9 nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco
spatioso pedes meos
30:10 miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in
ira oculus meus anima mea et venter meus
30:11 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in
gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea
conturbata sunt
30:12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis
meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a
me
30:13 oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum
tamquam vas perditum
30:14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in
circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere
animam meam consiliati sunt
30:15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
30:16 in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum
meorum et a persequentibus me
30:17 inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in
misericordia tua
30:18 Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii
et deducantur in infernum
30:19 muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum
iniquitatem in superbia et in abusione
30:20 quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam
abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in
conspectu filiorum hominum
30:21 abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione
hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum
30:22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam
mihi in civitate munita
30:23 ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a
facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum
clamarem ad te
30:24 diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates
requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam
30:25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui
speratis in Domino
31:1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt
iniquitates et quorum tecta sunt peccata
31:2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in
spiritu eius dolus
31:3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
31:4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua
conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina
diapsalma
31:5 delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non
abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et
tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
31:6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno
verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
31:7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me
exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
31:8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua
gradieris firmabo super te oculos meos
31:9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est
intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non
adproximant ad te
31:10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino
misericordia circumdabit
31:11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes
recti corde
32:1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet
laudatio
32:2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum
psallite illi
32:3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
32:4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
32:5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena
est terra
32:6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis
virtus eorum
32:7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris
abyssos
32:8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes
inhabitantes orbem
32:9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata
sunt
32:10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem
cogitationes populorum %et reprobat consilia principum;
32:11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes
cordis eius in generatione et generationem
32:12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit
in hereditatem sibi
32:13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
32:14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui
habitant terram
32:15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia
opera illorum
32:16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non
salvabitur in multitudine virtutis suae
32:17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae
non salvabitur
32:18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super
misericordia eius
32:19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
32:20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector
noster est
32:21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius
speravimus
32:22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum
speravimus in te
33:1 David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit
eum et abiit
33:2 benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore
meo
33:3 in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et
laetentur
33:4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id
ipsum
33:5 exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus
tribulationibus meis eripuit me
33:6 accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non
confundentur
33:7 iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de
omnibus tribulationibus eius salvavit eum
33:8 vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et
eripiet eos
33:9 gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui
sperat in eo
33:10 timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia
timentibus eum
33:11 divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum
non minuentur omni bono diapsalma
33:12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos
33:13 quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos
33:14 prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur
dolum
33:15 deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere
eam
33:16 oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum
33:17 facies Domini super facientes mala ut perdat de terra
memoriam eorum
33:18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus
tribulationibus eorum liberavit eos
33:19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles
spiritu salvabit
33:20 multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit
eos
33:21 Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non
conteretur
33:22 mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent
33:23 redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent
omnes qui sperant in eum
34:1 huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
34:2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
34:3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur
me dic animae meae salus tua ego sum
34:4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam
avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
34:5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini
coartans eos
34:6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini
persequens eos
34:7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui
supervacue exprobraverunt animam meam
34:8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit
conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso
34:9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super
salutari suo
34:10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens
inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a
diripientibus eum
34:11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
34:12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
34:13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio
humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum
convertetur
34:14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi
lugens et contristatus sic humiliabar
34:15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt
super me flagella et ignoravi
34:16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me
subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus
suis
34:17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate
eorum a leonibus unicam meam
34:18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo
te
34:19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui
oderunt me gratis et annuunt oculis
34:20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia *
terrae loquentes; dolos cogitabant
34:21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge
viderunt oculi nostri
34:22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
34:23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus
in causam meam
34:24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non
supergaudeant mihi
34:25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec
dicant devoravimus eum
34:26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis
induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
34:27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant
semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
34:28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem
tuam
35:1 in finem servo Domini David
35:2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei
ante oculos eius
35:3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur
iniquitas eius ad odium
35:4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut
bene ageret
35:5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae
non bonae malitiam autem non odivit
35:6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad
nubes
35:7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa
homines et iumenta salvabis Domine
35:8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii
autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
35:9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis
tuae potabis eos
35:10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
35:11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam
tuam his qui recto sunt corde
35:12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non
moveat me
35:13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec
potuerunt stare
36:1 ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris
facientes iniquitatem
36:2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum
holera herbarum cito decident
36:3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et
pasceris in divitiis eius
36:4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
36:5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
36:6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum
tamquam meridiem
36:7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui
prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
36:8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut
maligneris
36:9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem
Dominum ipsi hereditabunt terram
36:10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum
eius et non invenies
36:11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in
multitudine pacis
36:12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus
suis
36:13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet
dies eius
36:14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut
decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
36:15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum
confringatur
36:16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
36:17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem
iustos Dominus
36:18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in
aeternum erit
36:19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis
saturabuntur
36:20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox
honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus
defecerunt
36:21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur
et tribuet
36:22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes
autem ei disperibunt
36:23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
36:24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum
suam
36:25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec
semen eius quaerens panes
36:26 tota die miseretur et commodat et semen illius in
benedictione erit
36:27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum
saeculi
36:28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos
in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum
peribit
36:29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in
saeculum %saeculi; super eam
36:30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur
iudicium
36:31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur
gressus eius
36:32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
36:33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec
damnabit eum cum iudicabitur illi
36:34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut
hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
36:35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
36:36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est
inventus locus eius
36:37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt
reliquiae homini pacifico
36:38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum
peribunt
36:39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in
tempore tribulationis
36:40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a
peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
37:1 psalmus David in rememorationem de sabbato
37:2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua
corripias me
37:3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti
super me manum tuam
37:4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax
ossibus meis a facie peccatorum meorum
37:5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut
onus grave gravatae sunt super me
37:6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie
insipientiae meae
37:7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die
contristatus ingrediebar
37:8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est
sanitas in carne mea
37:9 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu
cordis mei
37:10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te
non est absconditus
37:11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen
oculorum meorum et ipsum non est mecum
37:12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et
steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
37:13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui
inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die
meditabantur
37:14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non
aperiens os suum
37:15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore
suo redargutiones
37:16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
37:17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum
commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
37:18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu
meo semper
37:19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro
peccato meo
37:20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et
multiplicati sunt qui oderunt me inique
37:21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam
sequebar bonitatem
37:22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
37:23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae
38:1 in finem Idithun canticum David
38:2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea
posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
38:3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus
renovatus est
38:4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea
exardescet ignis
38:5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum
et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
38:6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea
tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo
vivens diapsalma
38:7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra
conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
38:8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia
mea apud te est
38:9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti
dedisti me
38:10 obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti
38:11 amove a me plagas tuas
38:12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus
propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti
sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis
homo diapsalma
38:13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus
percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et
peregrinus sicut omnes patres mei
38:14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non
ero
39:1 in finem David psalmus
39:2 expectans expectavi Dominum et intendit mihi
39:3 et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et
de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit
gressus meos
39:4 et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro
videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
39:5 beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non
respexit in vanitates et insanias falsas
39:6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et
cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et
locutus sum multiplicati sunt super numerum
39:7 sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti
mihi holocaustum et pro peccato non postulasti
39:8 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me
39:9 ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in
medio cordis mei
39:10 adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non
prohibebo Domine tu scisti
39:11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et
salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem
tuam a concilio multo
39:12 tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me
misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me
39:13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus
conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem
multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum
dereliquit me
39:14 conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me
respice
39:15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam
ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui
volunt mihi mala
39:16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge
euge
39:17 exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et
dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
39:18 ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est
mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne
tardaveris
40:1 in finem psalmus David
40:2 beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala
liberabit eum Dominus
40:3 Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum
in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius
40:4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum
stratum eius versasti in infirmitate eius
40:5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam
peccavi tibi
40:6 inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit
nomen eius
40:7 et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius
congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur
40:8 in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei
adversus me cogitabant mala mihi
40:9 verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit
non adiciet ut resurgat
40:10 etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes
meos magnificavit super me subplantationem
40:11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam
eis
40:12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit
inimicus meus super me
40:13 me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me
in conspectu tuo in aeternum
40:14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum
fiat fiat
41:1 in finem in intellectum filiis Core
41:2 quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita
desiderat anima mea ad te Deus
41:3 sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et
parebo ante faciem Dei
41:4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur
mihi cotidie ubi est Deus tuus
41:5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam
transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in
voce exultationis et confessionis sonus epulantis
41:6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in
Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
41:7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea
memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
41:8 abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum
omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
41:9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte
canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
41:10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare
contristatus incedo dum adfligit me inimicus
41:11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui
tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus
tuus
41:12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in
Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et;
Deus meus
42:1 psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de
gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me
42:2 quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare
tristis incedo dum adfligit me inimicus
42:3 emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et
adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua
42:4 et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem
meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
42:5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in
Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et;
Deus meus
43:1 in finem filiis Core ad intellectum
43:2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt
nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
43:3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti
populos et expulisti eos
43:4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum
non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et
inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
43:5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
43:6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo
spernemus insurgentes in nobis
43:7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit
me
43:8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos
confudisti
43:9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in
saeculum diapsalma
43:10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris
in virtutibus nostris
43:11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui
oderunt nos diripiebant sibi
43:12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus
dispersisti nos
43:13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo
in commutationibus nostris
43:14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et
derisum his qui in circuitu nostro
43:15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis
in populis
43:16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei
meae cooperuit me
43:17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et
persequentis
43:18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et
inique non egimus in testamento tuo
43:19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti
semitas nostras a via tua
43:20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit
nos umbra mortis
43:21 si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus
nostras ad deum alienum
43:22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis
quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut
oves occisionis
43:23 exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in
finem
43:24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et
tribulationis nostrae
43:25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra
conglutinatus est in terra venter noster
43:26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum
44:1 in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad
intellectum canticum pro dilecto
44:2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi
lingua mea calamus scribae velociter scribentis
44:3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in
labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum
44:4 accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
44:5 specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede
et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et
deducet te mirabiliter dextera tua
44:6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde
inimicorum regis
44:7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga
regni tui
44:8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit
te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
44:9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus
eburneis ex quibus delectaverunt te
44:10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis
in vestitu deaurato circumdata varietate
44:11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere
populum tuum et domum patris tui
44:12 et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus
tuus et adorabunt eum
44:13 *et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur
divites plebis
44:14 omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
44:15 circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post
eam proximae eius adferentur tibi
44:16 adferentur in laetitia et exultatione adducentur in
templum regis
44:17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos
principes super omnem terram
44:18 memor ero nominis tui in omni generatione et generatione
propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum
saeculi
45:1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
45:2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus
quae invenerunt nos nimis
45:3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et
transferentur montes in cor maris
45:4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt
montes in fortitudine eius diapsalma
45:5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit
tabernaculum suum Altissimus
45:6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane
diluculo
45:7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem
suam mota est terra
45:8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
diapsalma
45:9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super
terram
45:10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et
confringet arma et scuta conburet in igne
45:11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in
gentibus exaltabor in terra
45:12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
46:1 in finem pro filiis Core psalmus
46:2 omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce
exultationis
46:3 quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem
terram
46:4 subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris
46:5 elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit
diapsalma
46:6 ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae
46:7 psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite
46:8 quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter
46:9 regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam
suam
46:10 principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham
quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt
47:1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
47:2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri
in monte sancto eius
47:3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera
aquilonis civitas regis magni
47:4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
47:5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
47:6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti
sunt
47:7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
47:8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
47:9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in
civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
47:10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
47:11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae
iustitia plena est dextera tua
47:12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia
tua %Domine;
47:13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus
eius
47:14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus
eius ut enarretis in progeniem alteram
47:15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in
saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
48:1 in finem filiis Core psalmus
48:2 audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui
habitatis orbem
48:3 quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper
48:4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei
prudentiam
48:5 inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio
propositionem meam
48:6 cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit
me
48:7 qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum
suarum gloriantur
48:8 frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem
suam
48:9 et pretium redemptionis animae suae et laboravit in
aeternum
48:10 et vivet * adhuc; in finem
48:11 non videbit interitum cum viderit sapientes morientes
simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis
divitias suas
48:12 %et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula
eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris
suis
48:13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est
iumentis insipientibus et similis factus est illis
48:14 haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo
conplacebunt diapsalma
48:15 sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et
dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum
veterescet in inferno a gloria eorum
48:16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum
acceperit me diapsalma
48:17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum
multiplicata fuerit gloria domus eius
48:18 quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum
eo *pone; gloria eius
48:19 quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur
tibi cum benefeceris ei
48:20 introibit usque in progenies patrum suorum usque in
aeternum non videbit lumen
48:21 homo in honore cum esset non intellexit conparatus est
iumentis %insipientibus; et similis factus est illis
49:1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit
terram a solis ortu usque ad occasum
49:2 ex Sion species decoris eius
49:3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in
conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
49:4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
49:5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius
super sacrificia
49:6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est
diapsalma
49:7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor
tibi Deus Deus tuus ego sum
49:8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in
conspectu meo sunt semper
49:9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis
hircos
49:10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus
et boves
49:11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum
est
49:12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et
plenitudo eius
49:13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum
potabo
49:14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
49:15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et
honorificabis me diapsalma
49:16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas
et adsumis testamentum meum per os tuum
49:17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos
retrorsum
49:18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris
portionem tuam ponebas
49:19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
49:20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium
matris tuae ponebas scandalum
49:21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui
similis arguam te et statuam contra faciem tuam
49:22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando
rapiat et non sit qui eripiat
49:23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod
ostendam illi salutare Dei
50:1 in finem psalmus David
50:2 cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad
Bethsabee
50:3 miserere mei Deus secundum %magnam; misericordiam tuam %et;
secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam
50:4 amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
50:5 quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum
contra me est semper
50:6 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in
sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
50:7 ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis
concepit me mater mea
50:8 ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae
tuae manifestasti mihi
50:9 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem
dealbabor
50:10 auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa
humiliata
50:11 averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates
meas dele
50:12 cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in
visceribus meis
50:13 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne
auferas a me
50:14 redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali
confirma me
50:15 docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur
50:16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit
lingua mea iustitiam tuam
50:17 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem
tuam
50:18 quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique
holocaustis non delectaberis
50:19 sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et
humiliatum Deus non spernet
50:20 benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et
aedificentur muri Hierusalem
50:21 tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et
holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
51:1 in finem intellectus David
51:2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit
David in domo Achimelech
51:3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
51:4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula
acuta fecisti dolum
51:5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis
quam loqui aequitatem diapsalma
51:6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
51:7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit
te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
51:8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
51:9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit
in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
51:10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in
misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi
51:11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo
nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
52:1 in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in
corde suo non est Deus
52:2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus
non est qui faciat bonum
52:3 Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est
intellegens %aut; requirens Deum
52:4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui
faciat bonum non est usque ad unum
52:5 nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant
plebem meam ut cibum panis
52:6 Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit
timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent
confusi sunt quoniam Deus sprevit eos
52:7 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus
captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
53:1 in finem in carminibus intellectus David
53:2 cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David
absconditus est apud nos
53:3 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica
me
53:4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
53:5 quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes
quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum
suum diapsalma
53:6 ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae
53:7 avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos
53:8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine
quoniam bonum
53:9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos
meos despexit oculus meus
54:1 in finem in carminibus intellectus David
54:2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem
meam
54:3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione
mea et conturbatus sum
54:4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam
declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
54:5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit
super me
54:6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
54:7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et
requiescam
54:8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
54:9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate
spiritus et a tempestate
54:10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi
iniquitatem et contradictionem in civitate
54:11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas
et labor in medio eius
54:12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et
dolus
54:13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique
et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset
abscondissem me forsitan ab eo
54:14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
54:15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei
ambulavimus cum consensu
54:16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes
quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
54:17 ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
54:18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et
exaudiet vocem meam
54:19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi
quoniam inter multos erant mecum
54:20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula
diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
54:21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt
testamentum eius
54:22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor
illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt
iacula
54:23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non
dabit in aeternum fluctuationem iusto
54:24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri
sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo
in te Domine
55:1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in
tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
55:2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die
inpugnans tribulavit me
55:3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi
bellantes adversum me
55:4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
55:5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid
faciat mihi caro
55:6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia
eorum in malum
55:7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt
sicut sustinuerunt animam meam
55:8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes
Deus
55:9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in
conspectu tuo sicut et in promissione tua
55:10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die
invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
55:11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo
speravi non timebo quid faciat mihi homo
55:12 in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi
55:13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de
lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium
56:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum
fugeret a facie Saul in spelunca
56:2 miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima
mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas
56:3 clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi
56:4 misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium
conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et
veritatem suam
56:5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi
conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et
lingua eorum gladius acutus
56:6 exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua
56:7 laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam
meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam
diapsalma
56:8 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum
dicam
56:9 exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam
diluculo
56:10 confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in
gentibus
56:11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua
et usque ad nubes veritas tua
56:12 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria
tua
57:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
57:2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii
hominum
57:3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam
manus vestrae concinnant
57:4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti
sunt falsa
57:5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis
surdae et obturantis aures suas
57:6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici
incantantis sapienter
57:7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum
confringet Dominus
57:8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum
suum donec infirmentur
57:9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non
viderunt solem
57:10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut
viventes sicut in ira absorbet vos
57:11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit
in sanguine peccatoris
57:12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus
iudicans eos in terra
58:1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando
misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum
58:2 eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me
libera me
58:3 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum
salva me
58:4 quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
58:5 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine
iniquitate cucurri et direxi
58:6 exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum
Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis
omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma
58:7 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et
circuibunt civitatem
58:8 ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum
quoniam quis audivit
58:9 et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
58:10 fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
58:11 Deus meus voluntas eius praeveniet me
58:12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos
nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua
et depone eos protector meus Domine
58:13 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et
conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio
adnuntiabuntur
58:14 in consummatione in ira consummationis et non erunt et
scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma
58:15 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et
circuibunt civitatem
58:16 ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint
saturati et murmurabunt
58:17 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane
misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium
meum in die tribulationis meae
58:18 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus
meus misericordia mea
59:1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David
in doctrina
59:2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et
convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
59:3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et
misertus es nobis
59:4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius
quia commota est
59:5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
59:6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie
arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
59:7 salvum fac dextera tua et exaudi me
59:8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima
et convallem tabernaculorum metibor
59:9 meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo
capitis mei Iuda rex meus
59:10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum
mihi alienigenae subditi sunt
59:11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque
in Idumeam
59:12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in
virtutibus nostris
59:13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
59:14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet
tribulantes nos
60:1 in finem in hymnis David
60:2 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
60:3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in
petra exaltasti me deduxisti me
60:4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
60:5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in
velamento alarum tuarum diapsalma
60:6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti
hereditatem timentibus nomen tuum
60:7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem
generationis et generationis
60:8 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et
veritatem quis requiret eius
60:9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam
vota mea de die in diem
61:1 in finem pro Idithun psalmus David
61:2 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare
meum
61:3 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non
movebor amplius
61:4 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos
tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae
61:5 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in
siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
61:6 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso
patientia mea
61:7 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non
emigrabo
61:8 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes
mea in Deo est
61:9 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo
corda vestra Deus adiutor noster in aeternum
61:10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in
stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
61:11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite
concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere
61:12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
61:13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta
opera sua
62:1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
62:2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea
quam multipliciter tibi caro mea
62:3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui
tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
62:4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea
laudabunt te
62:5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus
meas
62:6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia
exultationis laudabit os meum
62:7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar
in te
62:8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum
exultabo
62:9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
62:10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in
inferiora terrae
62:11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
62:12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in
eo quia obstructum est os loquentium iniqua
63:1 in finem psalmus David
63:2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici
eripe animam meam
63:3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine
operantium iniquitatem
63:4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum
rem amaram
63:5 ut sagittent in occultis inmaculatum
63:6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi
sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt
quis videbit eos
63:7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio
accedet homo et cor altum
63:8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae
eorum
63:9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt
omnes qui videbant eos
63:10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta
eius intellexerunt
63:11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et
laudabuntur omnes recti corde
64:1 in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de
verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci
64:2 te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in
Hierusalem
64:3 exaudi orationem ad te omnis caro veniet
64:4 verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus
nostris tu propitiaberis
64:5 beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis
tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum
64:6 mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes
omnium finium terrae et in mari longe
64:7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
64:8 qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius
turbabuntur gentes
64:9 et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus
matutini et vespere delectabis
64:10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti
locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum
illorum quoniam ita est praeparatio eius
64:11 rivos eius inebria multiplica genimina eius in
stillicidiis eius laetabitur germinans
64:12 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui
replebuntur ubertate
64:13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles
accingentur
64:14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento
clamabunt etenim hymnum dicent
65:1 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis
terra
65:2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
65:3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in
multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
65:4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant
nomini tuo diapsalma
65:5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super
filios hominum
65:6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede
ibi laetabimur in ipso
65:7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super
gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis
diapsalma
65:8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem
laudis eius
65:9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem
pedes meos
65:10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut
examinatur argentum
65:11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso
nostro
65:12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per
ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
65:13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
65:14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in
tribulatione mea
65:15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum
offeram tibi boves cum hircis diapsalma
65:16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta
fecit animae meae
65:17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
65:18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
65:19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
65:20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et
misericordiam suam a me
66:1 in finem in hymnis psalmus cantici
66:2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum
suum super nos et misereatur nostri diapsalma
66:3 ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus
salutare tuum
66:4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi
omnes
66:5 laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in
aequitate et gentes in terra diriges diapsalma
66:6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi
omnes
66:7 terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster
66:8 benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae
67:1 in finem David psalmus cantici
67:2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui
oderunt eum a facie eius
67:3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie
ignis sic pereant peccatores a facie Dei
67:4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in
laetitia
67:5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui
ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in
conspectu eius turbabuntur a facie eius
67:6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto
suo
67:7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit
vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui
habitant in sepulchris
67:8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum
pertransieris in deserto diapsalma
67:9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei
Sinai a facie Dei Israhel
67:10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et
infirmata est tu vero perfecisti eam
67:11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua
pauperi Deus
67:12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
67:13 rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere
spolia
67:14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae
deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
67:15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur
in Selmon
67:16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
67:17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo
beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in
finem
67:18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium
Dominus in eis in Sina in sancto
67:19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in
hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
67:20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis
Deus salutarium nostrorum diapsalma
67:21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus
mortis
67:22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum
verticem capilli perambulantium in delictis suis
67:23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis
maris
67:24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex
inimicis ab ipso
67:25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei
qui est in sancto
67:26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio
iuvencularum tympanistriarum
67:27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
67:28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes
Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
67:29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus
es nobis
67:30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
67:31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis
populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa
gentes quae bella volunt
67:32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius
Deo
67:33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma
%psallite Deo;
67:34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit
voci suae vocem virtutis
67:35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et
virtus eius in nubibus
67:36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit
virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus
68:1 in finem pro his qui commutabuntur David
68:2 salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad
animam meam
68:3 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in
altitudines maris et tempestas demersit me
68:4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt
oculi mei dum spero in Deum meum
68:5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me
gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei
iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
68:6 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt
abscondita
68:7 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine
virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
68:8 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio
faciem meam
68:9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis
matris meae
68:10 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria
exprobrantium tibi ceciderunt super me
68:11 et operui in ieiunio animam meam et factum est in
obprobrium mihi
68:12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in
parabolam
68:13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me
psallebant qui bibebant vinum
68:14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti
Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate
salutis tuae
68:15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt
me et de profundis aquarum
68:16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me
profundum neque urgeat super me puteus os suum
68:17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua
secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
68:18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor
velociter exaudi me
68:19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos
eripe me
68:20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam
meam
68:21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium
expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul
contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
68:22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me
aceto
68:23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in
retributiones et in scandalum
68:24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper
incurva
68:25 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae
conprehendat eos
68:26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non
sit qui inhabitet
68:27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super
dolorem vulnerum meorum addiderunt
68:28 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent
in iustitia tua
68:29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
68:30 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
68:31 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
68:32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem
et ungulas
68:33 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima
vestra
68:34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non
despexit
68:35 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
68:36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur
civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent
eam
68:37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt
nomen eius habitabunt in ea
69:1 in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit
Dominus
69:2 Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me
festina;
69:3 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
69:4 avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala
avertantur statim erubescentes qui dicunt %mihi; euge euge
69:5 exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant
semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
69:6 ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et
liberator meus es tu Domine ne moreris
70:1 David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te
Domine speravi non confundar in aeternum
70:2 in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem
tuam et salva me
70:3 esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum
me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
70:4 Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem
agentis et iniqui
70:5 quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a
iuventute mea
70:6 in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es
protector meus in te cantatio mea semper
70:7 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis
70:8 repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die
magnitudinem tuam
70:9 non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus
mea ne derelinquas me
70:10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam
meam consilium fecerunt in unum
70:11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite
eum quia non est qui eripiat
70:12 Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum
respice
70:13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae
operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi
70:14 ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem
tuam
70:15 os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam
quoniam non cognovi litteraturam
70:16 introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae
tuae solius
70:17 Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc
pronuntiabo mirabilia tua
70:18 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me
donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est
potentiam tuam
70:19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti
magnalia Deus quis similis tibi
70:20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et
conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti
me
70:21 multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus
es me
70:22 nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam
Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel
70:23 exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam
redemisti
70:24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum
confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi
71:1 in Salomonem
71:2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis
iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
71:3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
71:4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum
et humiliabit calumniatorem
71:5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes
generationum
71:6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia
stillantia super terram
71:7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec
auferatur luna
71:8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad
terminos orbis terrarum
71:9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram
lingent
71:10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et
Saba dona adducent
71:11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
71:12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat
adiutor
71:13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
71:14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile
nomen eorum coram illo
71:15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso
semper tota die benedicent ei
71:16 erit firmamentum in terra in summis montium
superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de
civitate sicut faenum terrae
71:17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet
nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes
gentes beatificabunt eum
71:18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia
solus
71:19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et
replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
71:20 defecerunt laudes David filii Iesse
72:1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt
corde
72:2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus
mei
72:3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
72:4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga
eorum
72:5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non
flagellabuntur
72:6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et
impietate sua
72:7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in
affectum cordis
72:8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in
excelso locuti sunt
72:9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in
terra
72:10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni
invenientur in eis
72:11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in
Excelso
72:12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt
divitias
72:13 %et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi
inter innocentes manus meas
72:14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
72:15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum
reprobavi
72:16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
72:17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis
eorum
72:18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum
adlevarentur
72:19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt
perierunt propter iniquitatem suam
72:20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem
ipsorum ad nihilum rediges
72:21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
72:22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
72:23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
72:24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti
me et cum gloria suscepisti me
72:25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super
terram
72:26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea
Deus in aeternum
72:27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem
qui fornicatur abs te
72:28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo
spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis
filiae Sion;
73:1 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus
est furor tuus super oves pascuae tuae
73:2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio
redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in
eo
73:3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta
malignatus est inimicus in sancto
73:4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae
posuerunt signa sua signa
73:5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in
silva lignorum securibus
73:6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia
deiecerunt %eam;
73:7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt
tabernaculum nominis tui
73:8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere
faciamus omnes dies festos Dei a terra
73:9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non
cognoscet amplius
73:10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius
nomen tuum in finem
73:11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu
tuo in finem
73:12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes
in medio terrae
73:13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita
draconum in aquis
73:14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis
Aethiopum
73:15 tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios
Aetham;
73:16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et
solem
73:17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu
plasmasti ea
73:18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus
insipiens incitavit nomen tuum
73:19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum
tuorum ne obliviscaris in finem
73:20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui
obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
73:21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops
laudabunt nomen tuum
73:22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum
tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
73:23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui
te oderunt ascendit semper
74:1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
74:2 confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen
tuum narrabimus mirabilia tua
74:3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
74:4 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego
confirmavi columnas eius diapsalma
74:5 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite
exaltare cornu
74:6 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui
adversus Deum iniquitatem
74:7 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis
montibus
74:8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
74:9 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et
inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita
bibent omnes peccatores terrae
74:10 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
74:11 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur
cornua iusti
75:1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
75:2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
75:3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
75:4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum
diapsalma
75:5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
75:6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum
et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
75:7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui
ascenderunt equos
75:8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
75:9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
75:10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes
mansuetos terrae diapsalma
75:11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae
cogitationis diem festum agent tibi
75:12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu
eius adferent munera terribili
75:13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges
terrae
76:1 in finem pro Idithun psalmus Asaph
76:2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me
76:3 in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte
contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea
76:4 memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit
spiritus meus diapsalma
76:5 anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum
locutus
76:6 cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui
76:7 et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et
scobebam spiritum meum
76:8 numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut
conplacitior sit adhuc
76:9 aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in
generationem
76:10 aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua
misericordias suas diapsalma
76:11 et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi
76:12 memor fui operum Domini quia memor ero ab initio
mirabilium tuorum
76:13 et meditabor in omnibus operibus tuis et in
adinventionibus tuis exercebor
76:14 Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster
76:15 tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis
virtutem tuam
76:16 redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et
Ioseph diapsalma
76:17 viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et
turbatae sunt abyssi
76:18 multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim
sagittae tuae transeunt
76:19 vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae
orbi terrae commota est et contremuit terra
76:20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et
vestigia tua non cognoscentur
76:21 deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron
77:1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam
inclinate aurem vestram in verba oris mei
77:2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
77:3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri
narraverunt nobis
77:4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram
narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae
fecit
77:5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in
Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis
suis
77:6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et
exsurgent et narrabunt filiis suis
77:7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei
et mandata eius exquirant
77:8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans
generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo
spiritus eius
77:9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt
in die belli
77:10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt
ambulare
77:11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae
ostendit eis
77:12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti
in campo Taneos
77:13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
77:14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione
ignis
77:15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in
abysso multa
77:16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
77:17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt
Excelsum in inaquoso
77:18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas
animabus suis
77:19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus
parare mensam in deserto
77:20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes
inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam
populo suo
77:21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in
Iacob et ira ascendit in Israhel
77:22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare
eius
77:23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
77:24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit
eis
77:25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in
abundantiam
77:26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua
africum
77:27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam
maris volatilia pinnata
77:28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula
eorum
77:29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium
eorum adtulit eis
77:30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant
in ore ipsorum
77:31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et
electos Israhel inpedivit
77:32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt
mirabilibus eius
77:33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum
festinatione
77:34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et
diluculo veniebant ad Deum
77:35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus
excelsus redemptor eorum est
77:36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
77:37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles
habiti sunt in testamento eius
77:38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum
et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non
accendet omnem iram suam
77:39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non
rediens
77:40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira
concitaverunt eum in inaquoso
77:41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel
exacerbaverunt
77:42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu
tribulantis
77:43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo
Taneos
77:44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne
biberent
77:45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit
eos
77:46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
77:47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in
pruina
77:48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum
igni
77:49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram
et tribulationem inmissionem per angelos malos
77:50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum
eorum et iumenta eorum in morte conclusit
77:51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias
laborum eorum in tabernaculis Cham
77:52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos
tamquam gregem in deserto
77:53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum
operuit mare
77:54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem
adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte
divisit eis terram in funiculo distributionis
77:55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
77:56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et
testimonia eius non custodierunt
77:57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum
patres eorum conversi sunt in arcum pravum
77:58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in
sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
77:59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde
Israhel
77:60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi
habitavit in hominibus
77:61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et
pulchritudinem eorum in manus inimici
77:62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam
sprevit
77:63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt
lamentatae
77:64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non
plorabuntur
77:65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens
crapulatus a vino
77:66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium
sempiternum dedit illis
77:67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non
elegit
77:68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
77:69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra
quam fundavit in saecula
77:70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus
ovium de post fetantes accepit eum
77:71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
77:72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus
manuum suarum deduxit eos
78:1 psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam
polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum
custodiam
78:2 posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
78:3 effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu
Hierusalem et non erat qui sepeliret
78:4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et
inlusio his qui circum nos sunt
78:5 usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis
zelus tuus
78:6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in
regna quae nomen tuum non invocaverunt
78:7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
78:8 ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito
anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus
nimis
78:9 adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis
tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris
propter nomen tuum
78:10 ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et
innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis
servorum tuorum qui effusus est
78:11 introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum
magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
78:12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum
inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
78:13 nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur
tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus
laudem tuam
79:1 in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph
psalmus
79:2 qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph
qui sedes super cherubin manifestare
79:3 coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam
et veni ut salvos facias nos
79:4 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
79:5 Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem
servi tui
79:6 cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in
lacrimis in mensura
79:7 posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici
nostri subsannaverunt nos
79:8 Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi
erimus
79:9 vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti
eam
79:10 dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices
eius et implevit terram
79:11 operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei
79:12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen
propagines eius
79:13 ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes
qui praetergrediuntur viam
79:14 exterminavit eam aper de silva et singularis ferus
depastus est eam
79:15 Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et
visita vineam istam
79:16 et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium
quem confirmasti tibi
79:17 incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui
peribunt
79:18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium
hominis quem confirmasti tibi
79:19 et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum
invocabimus
79:20 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam
et salvi erimus
80:1 in finem pro torcularibus Asaph
80:2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
80:3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum
cithara
80:4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis
nostrae
80:5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
80:6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra
Aegypti linguam quam non noverat audivit
80:7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino
servierunt
80:8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in
abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis
diapsalma
80:9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
80:10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
80:11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra
Aegypti dilata os tuum et implebo illud
80:12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non
intendit mihi
80:13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in
adinventionibus suis
80:14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis
ambulasset
80:15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super
tribulantes eos misissem manum meam
80:16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in
saeculo
80:17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle
saturavit illos
81:1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem
Deus deiudicat
81:2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis
diapsalma
81:3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
81:4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
81:5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant
movebuntur omnia fundamenta terrae
81:6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
81:7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de
principibus cadetis
81:8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus
gentibus
82:1 canticum psalmi Asaph
82:2 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris
Deus
82:3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te
extulerunt caput
82:4 super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt
adversus sanctos tuos
82:5 dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non
memoretur nomen Israhel ultra
82:6 quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te
testamentum disposuerunt
82:7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
82:8 Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus
Tyrum
82:9 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium
filiis Loth diapsalma
82:10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente
Cison
82:11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
82:12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana
omnes principes eorum
82:13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
82:14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem
venti
82:15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens
montes
82:16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua
turbabis eos
82:17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum
Domine
82:18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et
confundantur et pereant
82:19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus
in omni terra
83:1 in finem pro torcularibus filiis Core psalmus
83:2 quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
83:3 concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum
et caro mea exultavit in Deum vivum
83:4 etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi
ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus
meus
83:5 beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum
laudabunt te diapsalma
83:6 beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo
disposuit
83:7 in valle lacrimarum in loco quem posuit
83:8 etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in
virtutem videbitur Deus deorum in Sion
83:9 Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe
Deus Iacob diapsalma
83:10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi
tui
83:11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi
abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in
tabernaculis peccatorum
83:12 quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et
gloriam dabit Dominus
83:13 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine
virtutum beatus vir qui sperat in te
84:1 in finem filiis Core psalmus
84:2 benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
84:3 remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata
eorum diapsalma
84:4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis
tuae
84:5 converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a
nobis
84:6 numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam
a generatione in generationem
84:7 Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur
in te
84:8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da
nobis
84:9 audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur
pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui
convertuntur ad cor
84:10 verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet
gloria in terra nostra
84:11 misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et
pax osculatae sunt
84:12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
84:13 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit
fructum suum
84:14 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos
85:1 oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me
quoniam inops et pauper sum ego
85:2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum
tuum Deus meus sperantem in te
85:3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
85:4 laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam
levavi
85:5 quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae
omnibus invocantibus te
85:6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci
orationis meae
85:7 in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
85:8 non est similis tui in diis Domine et non est secundum
opera tua
85:9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram
te Domine et glorificabunt nomen tuum
85:10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
85:11 deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua
laetetur cor meum ut timeat nomen tuum
85:12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et
glorificabo nomen tuum in aeternum
85:13 quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam
meam ex inferno inferiori
85:14 Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium
quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo
85:15 et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et
multae misericordiae et verax
85:16 respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo
et salvum fac filium ancillae tuae
85:17 fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et
confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me
86:1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus
sanctis
86:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
86:3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
86:4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae
et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
86:5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse
fundavit eam Altissimus
86:6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum
qui fuerunt in ea diapsalma
86:7 sicut laetantium omnium habitatio in te
87:1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad
respondendum intellectus Eman Ezraitae
87:2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
87:3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad
precem meam
87:4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno
adpropinquavit
87:5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut
homo sine adiutorio
87:6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in
sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua
repulsi sunt
87:7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra
mortis
87:8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos
induxisti super me diapsalma
87:9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem
sibi traditus sum et non egrediebar
87:10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota
die expandi ad te manus meas
87:11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et
confitebuntur tibi diapsalma
87:12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam
et veritatem tuam in perditione
87:13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia
tua in terra oblivionis
87:14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet
te
87:15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam
a me
87:16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus
autem humiliatus sum et conturbatus
87:17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt
me
87:18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
87:19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
88:1 intellectus Aethan Ezraitae
88:2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et
generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
88:3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in
caelis praeparabitur veritas tua *in eis;
88:4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
88:5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in
generationem et generationem sedem tuam diapsalma
88:6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem
tuam in ecclesia sanctorum
88:7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit
Domino in filiis Dei
88:8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et
horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
88:9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et
veritas tua in circuitu tuo
88:10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu
mitigas
88:11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio
virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
88:12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et
plenitudinem eius tu fundasti
88:13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine
tuo exultabunt
88:14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur
dextera tua
88:15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia
et veritas praecedent faciem tuam
88:16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine
vultus tui ambulabunt
88:17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua
exaltabuntur
88:18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo
exaltabitur cornu nostrum
88:19 quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis
nostri
88:20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui
adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
88:21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
88:22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum
confirmabit eum
88:23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non
adponet nocere eum
88:24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum
in fugam convertam
88:25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine
meo exaltabitur cornu eius
88:26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
88:27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor
salutis meae
88:28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus
terrae
88:29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum
meum fidele ipsi
88:30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius
sicut dies caeli
88:31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis
non ambulaverint
88:32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non
custodierint
88:33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus
peccata eorum
88:34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo
in veritate mea
88:35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de
labiis meis non faciam irrita
88:36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar
88:37 semen eius in aeternum manebit
88:38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna
perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
88:39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
88:40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram
sanctuarium eius
88:41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius
formidinem
88:42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est
obprobrium vicinis suis
88:43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes
inimicos eius
88:44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei
in bello
88:45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram
conlisisti
88:46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione
diapsalma
88:47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis
ira tua
88:48 memorare quae mea substantia numquid enim vane
constituisti omnes filios hominum
88:49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam
suam de manu inferi diapsalma
88:50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti
David in veritate tua
88:51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui
in sinu meo multarum gentium
88:52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt
commutationem christi tui
88:53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
89:1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis
in generatione et generatione
89:2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a
saeculo usque in saeculum tu es Deus
89:3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini
filii hominum
89:4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna
quae praeteriit et custodia in nocte
89:5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
89:6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere
decidat induret et arescat
89:7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
89:8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum
nostrum in inluminatione vultus tui
89:9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus
anni nostri sicut aranea meditabantur
89:10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem
in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor
quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
89:11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram
tuam
89:12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde
in sapientia
89:13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super
servos tuos
89:14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et
delectati sumus in omnibus diebus nostris
89:15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis
quibus vidimus mala
89:16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios
eorum
89:17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera
manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum
dirige;
90:1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in
protectione Dei caeli commorabitur
90:2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus
meus sperabo in eum
90:3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo
aspero
90:4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
90:5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore
nocturno
90:6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris
ab incursu et daemonio meridiano
90:7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad
te autem non adpropinquabit
90:8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem
peccatorum videbis
90:9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium
tuum
90:10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit
tabernaculo tuo
90:11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in
omnibus viis tuis
90:12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem
tuum
90:13 super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis
leonem et draconem
90:14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia
cognovit nomen meum
90:15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in
tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
90:16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare
meum
91:1 psalmus cantici in die sabbati
91:2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
91:3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam
per noctem
91:4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara
91:5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus
manuum tuarum exultabo
91:6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae
factae sunt cogitationes tuae
91:7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
91:8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint
omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum
%saeculi;
91:9 tu autem Altissimus in aeternum Domine
91:10 *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui
peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
91:11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea
in misericordia uberi
91:12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in
me malignantibus audiet auris mea
91:13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
91:14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
91:15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes
erunt
91:16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non
est iniquitas in eo
92:1 laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata
est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est
Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem
terrae qui non commovebitur
92:2 parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es
92:3 elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam
*elevabunt flumina fluctus suos;
92:4 a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris
mirabilis in altis Dominus
92:5 testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet
sanctitudo Domine in longitudine dierum
93:1 psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus
ultionum libere egit
93:2 exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
93:3 usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
93:4 effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui
operantur iniustitiam
93:5 populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam
vexaverunt
93:6 viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt
93:7 et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob
93:8 intellegite qui insipientes estis in populo et stulti
aliquando sapite
93:9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non
considerat
93:10 qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
93:11 Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
93:12 beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua
docueris eum
93:13 ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori
fovea
93:14 quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam
non derelinquet
93:15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta
illam omnes qui recto sunt corde diapsalma
93:16 quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit
mecum adversus operantes iniquitatem
93:17 nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in
inferno anima mea
93:18 si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine
adiuvabat me
93:19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo
consolationes tuae laetificaverunt animam meam
93:20 numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem
in praecepto
93:21 captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem
condemnabunt
93:22 et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in
adiutorem spei meae
93:23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum
disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster
94:1 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo
salutari nostro
94:2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis
iubilemus ei
94:3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
94:4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium
ipsius sunt
94:5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus
eius formaverunt
94:6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui
fecit nos
94:7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et
oves manus eius
94:8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
94:9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto
ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt
opera mea
94:10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi
semper errant corde
94:11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si
intrabunt in requiem meam
95:1 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic
David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
95:2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de
die salutare eius
95:3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis
mirabilia eius
95:4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est
super omnes deos
95:5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos
fecit
95:6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et
magnificentia in sanctificatione eius
95:7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et
honorem
95:8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et
introite in atria eius
95:9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie
eius universa terra
95:10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit
orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
95:11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et
plenitudo eius
95:12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt
omnia ligna silvarum
95:13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram
iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
96:1 huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit
exultet terra laetentur insulae multae
96:2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium
correctio sedis eius
96:3 ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu
inimicos eius
96:4 adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est
terra
96:5 montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini
omnis terrae
96:6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes
populi gloriam eius
96:7 confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in
simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
96:8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae
propter iudicia tua Domine
96:9 quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis
superexaltatus es super omnes deos
96:10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas
sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos
96:11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
96:12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae
sanctificationis eius
97:1 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam
mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum
eius
97:2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium
revelavit iustitiam suam
97:3 recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui
Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
97:4 iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
97:5 psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
97:6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in
conspectu regis Domini
97:7 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui
habitant in eo
97:8 flumina plaudent manu simul montes exultabunt
97:9 a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit
orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate
98:1 psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet
super cherubin moveatur terra
98:2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
98:3 confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum
est
98:4 et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones
iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
98:5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum
eius quoniam sanctum est
98:6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos
qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat
illos
98:7 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia
eius et praeceptum quod dedit illis
98:8 Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius
fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum
98:9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto
eius quoniam sanctus Dominus Deus noster
99:1 psalmus in confessione
99:2 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia
introite in conspectu eius in exultatione
99:3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non
ipsi nos populus eius et oves pascuae eius
99:4 introite portas eius in confessione atria eius in hymnis
confitemini illi laudate nomen eius
99:5 quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et
usque in generationem et generationem veritas eius
100:1 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi
Domine psallam
100:2 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me
perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
100:3 non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes
praevaricationes odivi non adhesit mihi
100:4 cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
100:5 detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo
oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam
100:6 oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in
via inmaculata hic mihi ministrabat
100:7 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui
loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum
100:8 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut
disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem
101:1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino
effuderit precem suam
101:2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
101:3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor
inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te
velociter exaudi me
101:4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut
gremium aruerunt
101:5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum
comedere panem meum
101:6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
101:7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut
nycticorax in domicilio
101:8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
101:9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me
adversus me iurabant
101:10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum
fletu miscebam
101:11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti
me
101:12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum
arui
101:13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in
generationem et generationem
101:14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius
quia venit tempus
101:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae
eius miserebuntur
101:16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae
gloriam tuam
101:17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
101:18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem
eorum
101:19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui
creabitur laudabit Dominum
101:20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in
terram aspexit
101:21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios
interemptorum
101:22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in
Hierusalem
101:23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant
Domino
101:24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum
meorum nuntia mihi
101:25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et
generationem anni tui
101:26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum
sunt caeli
101:27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut
vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et
mutabuntur
101:28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
101:29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in
saeculum dirigetur
102:1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me
sunt nomini sancto eius
102:2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes
retributiones eius
102:3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes
infirmitates tuas
102:4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in
misericordia et miserationibus
102:5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae
iuventus tua
102:6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam
patientibus
102:7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
102:8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum
misericors
102:9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
102:10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum
iniustitias nostras retribuit nobis
102:11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit
misericordiam suam super timentes se
102:12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis
iniquitates nostras
102:13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus
timentibus se
102:14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est
quoniam pulvis sumus
102:15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic
efflorebit
102:16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et
non cognoscet amplius locum suum
102:17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum
super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
102:18 his qui servant testamentum eius et memores sunt
mandatorum ipsius ad faciendum ea
102:19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius
omnibus dominabitur
102:20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes
verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
102:21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui
facitis voluntatem eius
102:22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco
dominationis ipsius benedic anima mea Domino
103:1 ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus
magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti
103:2 amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut
pellem
103:3 qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum
tuum qui ambulas super pinnas ventorum
103:4 qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem
urentem
103:5 qui fundasti terram super stabilitatem suam non
inclinabitur in saeculum saeculi
103:6 abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes
stabunt aquae
103:7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui
formidabunt
103:8 ascendunt montes et descendunt campi in locum quem
fundasti eis
103:9 terminum posuisti quem non transgredientur neque
convertentur operire terram
103:10 qui emittis fontes in convallibus inter medium montium
pertransibunt aquae
103:11 potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti
sua
103:12 super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum
dabunt vocem
103:13 rigans montes de superioribus suis de fructu operum
tuorum satiabitur terra
103:14 producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut
educas panem de terra
103:15 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in
oleo et panis cor hominis confirmat
103:16 saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
103:17 illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
103:18 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
103:19 fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
103:20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt
omnes bestiae silvae
103:21 catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo
escam sibi
103:22 ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis
conlocabuntur
103:23 exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad
vesperum
103:24 quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia
fecisti impleta est terra possessione tua
103:25 hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia
quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis
103:26 illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad
inludendum ei
103:27 omnia a te expectant ut des illis escam in tempore
103:28 dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia
implebuntur bonitate
103:29 avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum
eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
103:30 emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem
terrae
103:31 sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in
operibus suis
103:32 qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit
montes et fumigant
103:33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum
103:34 iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in
Domino
103:35 deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint
benedic anima mea Domino
104:1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius
adnuntiate inter gentes opera eius
104:2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
104:3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium
Dominum
104:4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius
semper
104:5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et
iudicia oris eius
104:6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
104:7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
104:8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit
in mille generationes
104:9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
104:10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in
testamentum aeternum
104:11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis
vestrae
104:12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
104:13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad
populum alterum
104:14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis
reges
104:15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite
malignari
104:16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis
contrivit
104:17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
104:18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit
anima eius
104:19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
104:20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
104:21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis
possessionis suae
104:22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes
eius prudentiam doceret
104:23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in
terra Cham
104:24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super
inimicos eius
104:25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum
facerent in servos eius
104:26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
104:27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in
terra Cham
104:28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones
suos
104:29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces
eorum
104:30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
104:31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus
eorum
104:32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra
ipsorum
104:33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit
lignum finium eorum
104:34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
104:35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem
fructum terrae eorum
104:36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias
omnis laboris eorum
104:37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus
eorum infirmus
104:38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit
timor eorum super eos
104:39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret
eis per noctem
104:40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
104:41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco
flumina
104:42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad
Abraham puerum suum
104:43 et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos
in laetitia
104:44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum
possederunt
104:45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius
requirant
105:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in
saeculum misericordia eius
105:2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes
eius
105:3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni
tempore
105:4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos
in salutari tuo
105:5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in
laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
105:6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem
fecimus
105:7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua
non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et
inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum
105:8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret
potentiam suam
105:9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos
in abyssis sicut in deserto
105:10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu
inimici
105:11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
105:12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
105:13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt
consilium eius
105:14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et
temptaverunt Deum in inaquoso
105:15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in
anima eorum
105:16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
105:17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super
congregationem Abiron
105:18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit
peccatores
105:19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
105:20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli
comedentis faenum
105:21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in
Aegypto
105:22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
105:23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius
stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram
eius ne disperderet eos
105:24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non
crediderunt verbo eius
105:25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem
Domini
105:26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in
deserto
105:27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret
eos in regionibus
105:28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia
mortuorum
105:29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et
multiplicata est in eis ruina
105:30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
105:31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et
generationem usque in sempiternum
105:32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est
Moses propter eos
105:33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis
suis
105:34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
105:35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
105:36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in
scandalum
105:37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
105:38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum
suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus
Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
105:39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in
adinventionibus suis
105:40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus
est hereditatem suam
105:41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum
qui oderant eos
105:42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub
manibus eorum
105:43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in
consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
105:44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
105:45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum
multitudinem misericordiae suae
105:46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui
ceperant eos
105:47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de
nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in
laude tua
105:48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in
saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
106:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in
saeculum misericordia eius
106:2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu
inimici de regionibus congregavit eos
106:3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
106:4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis
habitaculi non invenerunt
106:5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
106:6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de
necessitatibus eorum eripuit eos
106:7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem
habitationis
106:8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius
filiis hominum
106:9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit
bonis
106:10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in
mendicitate et ferro
106:11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi
inritaverunt
106:12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt
nec fuit qui adiuvaret
106:13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de
necessitatibus eorum liberavit eos
106:14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula
eorum disrupit
106:15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius
filiis hominum
106:16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
106:17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias
enim suas humiliati sunt
106:18 omnem escam abominata est anima eorum et
adpropinquaverunt usque ad portas mortis
106:19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de
necessitatibus eorum liberavit eos
106:20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de
interitionibus eorum
106:21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius
filiis hominum
106:22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera
eius in exultatione
106:23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in
aquis multis
106:24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
106:25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt
fluctus eius
106:26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos
anima eorum in malis tabescebat
106:27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia
eorum devorata est
106:28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de
necessitatibus eorum eduxit eos
106:29 et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus
eius
106:30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum
voluntatis eorum
106:31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius
filiis hominum
106:32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum
laudent eum
106:33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
106:34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium
in ea
106:35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in
exitus aquarum
106:36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem
habitationis
106:37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt
fructum nativitatis
106:38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta
eorum non minoravit
106:39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum
et dolore
106:40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos
in invio et non in via
106:41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves
familias
106:42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas
oppilabit os suum
106:43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent
misericordias Domini
107:1 canticum psalmi David
107:2 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam
in gloria mea
107:3 exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
107:4 confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in
nationibus
107:5 quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes
veritas tua
107:6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria
tua
107:7 ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi
me
107:8 Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima
et convallem tabernaculorum dimetiar
107:9 meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio
capitis mei Iuda rex meus
107:10 Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum
meum mihi alienigenae amici facti sunt
107:11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me
usque in Idumeam
107:12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in
virtutibus nostris
107:13 da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis
107:14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet
inimicos nostros
108:1 in finem David psalmus
108:2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os
dolosi super me apertum est
108:3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii
circuierunt me et expugnaverunt me gratis
108:4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
108:5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro
dilectione mea
108:6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris
eius
108:7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in
peccatum
108:8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
108:9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
108:10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur
de habitationibus suis
108:11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant
alieni labores eius
108:12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
108:13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur
nomen eius
108:14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu
Domini et peccatum matris eius non deleatur
108:15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria
eorum
108:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
108:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et
conpunctum corde mortificare
108:18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit
benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem
sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et
sicut oleum in ossibus eius
108:19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua
semper praecingitur
108:20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui
loquuntur mala adversus animam meam
108:21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia
suavis misericordia tua libera me
108:22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est
intra me
108:23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut
lucustae
108:24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata
est propter oleum
108:25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt
capita sua
108:26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum
misericordiam tuam
108:27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
108:28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me
confundantur servus autem tuus laetabitur
108:29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut
deploide confusione sua
108:30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum
laudabo eum
108:31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a
persequentibus animam meam
109:1 David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
109:2 virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in
medio inimicorum tuorum
109:3 tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus
sanctorum ex utero ante luciferum genui te
109:4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem Melchisedech
109:5 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges
109:6 iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit
capita in terra multorum
109:7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
110:1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi
Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione
110:2 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
110:3 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius
manet in saeculum saeculi
110:4 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator
Dominus
110:5 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum
testamenti sui
110:6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
110:7 ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas
et iudicium
110:8 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi
facta in veritate et aequitate
110:9 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum
testamentum suum sanctum et terribile nomen eius
110:10 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus
facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi;
111:1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui
timet Dominum in mandatis eius volet nimis
111:2 potens in terra erit semen eius generatio rectorum
benedicetur
111:3 gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in
saeculum saeculi
111:4 exortum est in tenebris lumen rectis misericors et
miserator et iustus
111:5 iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones
suos in iudicio
111:6 quia in aeternum non commovebitur
111:7 in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non
timebit paratum cor eius sperare in Domino
111:8 confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat
inimicos suos
111:9 dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum
saeculi cornu eius exaltabitur in gloria
111:10 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et
tabescet desiderium peccatorum peribit
112:1 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini
112:2 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in
saeculum
112:3 a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini
112:4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria
eius
112:5 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat
112:6 et humilia respicit in caelo et in terra
112:7 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem
112:8 ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui
112:9 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum
laetantem
113:1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo
barbaro
113:2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
113:3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
113:4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
113:5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia
conversus es retrorsum
113:6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
113:7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
113:8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes
aquarum
113:9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
113:10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant
gentes ubi est Deus eorum
113:11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
113:12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
113:13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
113:14 aures habent et non audient nares habent et non
odorabuntur
113:15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non
ambulabunt non clamabunt in gutture suo
113:16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt
in eis
113:17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et
protector eorum est
113:18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector
eorum est
113:19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et
protector eorum est
113:20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit
domui Israhel benedixit domui Aaron
113:21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum
maioribus
113:22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios
vestros
113:23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
113:24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
113:25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt
in infernum
113:26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et
usque in saeculum
114:1 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis
meae
114:2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
te
114:3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni
invenerunt me tribulationem et dolorem inveni
114:4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
114:5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
114:6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
114:7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus
benefecit tibi
114:8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis
pedes meos a lapsu
114:9 placebo Domino in regione vivorum
115:10 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem
humiliatus sum nimis
115:11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
115:12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
115:13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
115:14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
115:15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
115:16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius
ancillae tuae disrupisti vincula mea
115:17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini
invocabo
115:18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
115:19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
116:1 alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes
populi
116:2 quoniam confirmata est super nos misericordia eius et
veritas Domini manet in saeculum
117:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in
saeculum misericordia eius
117:2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
117:3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia
eius
117:4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum
misericordia eius
117:5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in
latitudinem Dominus
117:6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
117:7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
117:8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
117:9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
117:10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia;
ultus sum in eos
117:11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini *
quia; ultus sum in eos
117:12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in
spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos
117:13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
117:14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi
in salutem
117:15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
117:16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me
dextera Domini fecit virtutem
117:17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
117:18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
117:19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor
Domino
117:20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam
117:21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in
salutem
117:22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in
caput anguli
117:23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis
nostris
117:24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in
ea
117:25 o Domine salvum fac o Domine prosperare
117:26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus
vobis de domo Domini
117:27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem
in condensis usque ad cornua altaris
117:28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et
exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es
mihi in salutem
117:29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
118:1 alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in
lege Domini
118:2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde
exquirent eum
118:3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius
ambulaverunt
118:4 tu mandasti mandata tua custodire nimis
118:5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas
iustificationes tuas
118:6 tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
118:7 confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici
iudicia iustitiae tuae
118:8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas
usquequaque
118:9 beth in quo corriget adulescentior viam suam in
custodiendo sermones tuos
118:10 in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis
tuis
118:11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
118:12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
118:13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
118:14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in
omnibus divitiis
118:15 in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
118:16 in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar
sermones tuos
118:17 gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam
sermones tuos
118:18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
118:19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
118:20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in
omni tempore
118:21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis
tuis
118:22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua
exquisivi
118:23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur
servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
118:24 nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum
iustificationes tuae
118:25 deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum
verbum tuum
118:26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me
iustificationes tuas
118:27 viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in
mirabilibus tuis
118:28 dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis
tuis
118:29 viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
118:30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
118:31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
118:32 viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
118:33 he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et
exquiram eam semper
118:34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam
illam in toto corde meo
118:35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
118:36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
118:37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua
vivifica me
118:38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
118:39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia
tua iucunda
118:40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
118:41 vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare
tuum secundum eloquium tuum
118:42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in
sermonibus tuis
118:43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque
quia in iudiciis tuis supersperavi
118:44 et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum
saeculi
118:45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
118:46 et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non
confundebar
118:47 et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
118:48 et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar
in iustificationibus tuis
118:49 zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem
dedisti
118:50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium
tuum vivificavit me
118:51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non
declinavi
118:52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et
consolatus sum
118:53 defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus
legem tuam
118:54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco
peregrinationis meae
118:55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem
tuam
118:56 haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
118:57 heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
118:58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei
secundum eloquium tuum
118:59 cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia
tua
118:60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
118:61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non
sum oblitus
118:62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia
iustificationis tuae
118:63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium
mandata tua
118:64 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas
doce me
118:65 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum
verbum tuum
118:66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia
mandatis tuis credidi
118:67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum
custodivi
118:68 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes
tuas
118:69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem
in toto corde scrutabor mandata tua
118:70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam
meditatus sum
118:71 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes
tuas
118:72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
118:73 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi
intellectum et discam mandata tua
118:74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba
tua supersperavi
118:75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate
humiliasti me
118:76 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium
tuum servo tuo
118:77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua
meditatio mea est
118:78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in
me ego autem exercebor in mandatis tuis
118:79 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia
tua
118:80 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut
non confundar
118:81 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum
supersperavi
118:82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando
consolaberis me
118:83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas
non sum oblitus
118:84 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus
me iudicium
118:85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
118:86 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva
me
118:87 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non
dereliqui mandata tua
118:88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam
testimonia oris tui
118:89 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
118:90 in generationem et generationem veritas tua fundasti
terram et permanet
118:91 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt
tibi
118:92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem
in humilitate mea
118:93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in
ipsis vivificasti me
118:94 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas
exquisivi
118:95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia
tua intellexi
118:96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
118:97 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
118:98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia
in aeternum mihi est
118:99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua
meditatio mea est
118:100 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
118:101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba
tua
118:102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti
mihi
118:103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
118:104 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam
iniquitatis
118:105 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis
meis
118:106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
118:107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum
verbum tuum
118:108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia
tua doce me
118:109 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum
oblitus
118:110 posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis
non erravi
118:111 hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia
exultatio cordis mei sunt
118:112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in
aeternum propter retributionem
118:113 samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
118:114 adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum
supersperavi
118:115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
118:116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non
confundas me ab expectatione mea
118:117 adiuva me et salvus ero et meditabor in
iustificationibus tuis semper
118:118 sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia
iniusta cogitatio eorum
118:119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo
dilexi testimonia tua
118:120 confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis
timui
118:121 ain feci iudicium et iustitiam non tradas me
calumniantibus me
118:122 suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
118:123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium
iustitiae tuae
118:124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et
iustificationes tuas doce me
118:125 servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam
testimonia tua
118:126 tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
118:127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
118:128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam
iniquam odio habui
118:129 fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima
mea
118:130 declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat
parvulis
118:131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua
desiderabam
118:132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium
diligentium nomen tuum
118:133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non
dominetur mei omnis iniustitia
118:134 redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
118:135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me
iustificationes tuas
118:136 exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non
custodierunt legem tuam
118:137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
118:138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam
nimis
118:139 tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua
inimici mei
118:140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit
illud
118:141 adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes
tuas non sum oblitus
118:142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
118:143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua
meditatio mea
118:144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi
et vivam
118:145 cof clamavi in toto corde exaudi me Domine
iustificationes tuas requiram
118:146 clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
118:147 praeveni in maturitate et clamavi in verba tua
supersperavi
118:148 praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia
tua
118:149 vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine
secundum iudicium tuum vivifica me
118:150 adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege
autem tua longe facti sunt
118:151 prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
118:152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum
fundasti ea
118:153 res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam
non sum oblitus
118:154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum
vivifica me
118:155 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non
exquisierunt
118:156 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua
vivifica me
118:157 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis
tuis non declinavi
118:158 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non
custodierunt
118:159 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia
tua vivifica me
118:160 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia
iudicia iustitiae tuae
118:161 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis
formidavit cor meum
118:162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia
multa
118:163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem
tuam dilexi
118:164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae
tuae
118:165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis
scandalum
118:166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
118:167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea
vehementer
118:168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae
meae in conspectu tuo
118:169 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine
iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
118:170 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium
tuum eripe me
118:171 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me
iustificationes tuas
118:172 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata
tua aequitas
118:173 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
118:174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
118:175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt
me
118:176 erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia
mandata tua non sum oblitus
119:1 canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et
exaudivit me
119:2 Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa
119:3 quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam
119:4 sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
119:5 heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum
habitationibus Cedar
119:6 multum incola fuit anima mea
119:7 cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar
illis inpugnabant me gratis
120:1 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet
auxilium mihi
120:2 auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram
120:3 non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui
custodit te
120:4 ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel
120:5 Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum
dexteram tuam
120:6 per diem sol non uret te neque luna per noctem
120:7 Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam
Dominus
120:8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc
nunc et usque in saeculum
121:1 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta
sunt mihi in domum Domini ibimus
121:2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
121:3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio
eius in id ipsum
121:4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium
Israhel ad confitendum nomini Domini
121:5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum
David
121:6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia
diligentibus te
121:7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
121:8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
121:9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
122:1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in
caelo
122:2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum
sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri
ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
122:3 miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti
sumus despectione
122:4 quia multum repleta est anima nostra obprobrium
abundantibus et despectio superbis
123:1 canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in
nobis dicat nunc Israhel
123:2 nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos
homines
123:3 forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum
in nos
123:4 forsitan aqua absorbuisset nos
123:5 torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset
anima nostra aquam intolerabilem
123:6 benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus
eorum
123:7 anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium
laqueus contritus est et nos liberati sumus
123:8 adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et
terram
124:1 canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion
non commovebitur in aeternum qui habitat
124:2 in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in
circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum
124:3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum
ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
124:4 benefac Domine bonis et rectis corde
124:5 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum
operantibus iniquitatem pax super Israhel
125:1 canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion
facti sumus sicut consolati
125:2 tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra
exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus
facere cum eis
125:3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
125:4 converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in
austro
125:5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent
125:6 euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes
autem venient in exultatione portantes manipulos suos
126:1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit
domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus
custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit
126:2 vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam
sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis
suis somnum
126:3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
126:4 sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum
126:5 beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non
confundentur cum loquentur inimicis suis in porta
127:1 canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui
ambulant in viis eius
127:2 labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene
tibi erit
127:3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae
filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
127:4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
127:5 benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem
omnibus diebus vitae tuae
127:6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel
128:1 canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea
dicat nunc Israhel
128:2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non
potuerunt mihi
128:3 supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt
iniquitatem suam
128:4 Dominus iustus concidet cervices peccatorum
128:5 confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt
Sion
128:6 fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur
exaruit
128:7 de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui
manipulos colligit
128:8 et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super
vos benediximus vobis in nomine Domini
129:1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
129:2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in
vocem deprecationis meae
129:3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
129:4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui
te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
129:5 speravit anima mea in Domino
129:6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in
Domino
129:7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum
redemptio
129:8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
130:1 canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum
neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in
mirabilibus super me
130:2 si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut
ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea
130:3 speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
131:1 canticum graduum memento Domine David et omnis
mansuetudinis eius
131:2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
131:3 si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in
lectum strati mei
131:4 si dedero somnum oculis meis et palpebris meis
dormitationem
131:5 et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino
tabernaculum Deo Iacob
131:6 ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis
silvae
131:7 introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi
steterunt pedes eius
131:8 surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis
tuae
131:9 sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
131:10 propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
131:11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de
fructu ventris tui ponam super sedem tuam
131:12 si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia
mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum
sedebunt super sedem tuam
131:13 quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem
sibi
131:14 haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam
elegi eam
131:15 viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo
panibus
131:16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius
exultatione exultabunt
131:17 illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
131:18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem
efflorebit sanctificatio mea
132:1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum
habitare fratres in unum
132:2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam
Aaron quod descendit in ora vestimenti eius
132:3 sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam
illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
133:1 canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi
Domini qui statis in domo Domini %in atriis domus Dei nostri;
133:2 in noctibus extollite manus vestras in sancta et
benedicite Domino
133:3 benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram
134:1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
134:2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
134:3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius
quoniam suave
134:4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem
sibi
134:5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster
prae omnibus diis
134:6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in
mare et in omnibus abyssis
134:7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit
qui producit ventos de thesauris suis
134:8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
134:9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem
et in omnes servos eius
134:10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
134:11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna
Chanaan
134:12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel
populo suo
134:13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in
generationem et generationem
134:14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis
deprecabitur
134:15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
134:16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
134:17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in
ore eorum
134:18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant
in eis
134:19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite
Domino
134:20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum
benedicite Domino
134:21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
135:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in
aeternum misericordia eius
135:2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia
eius
135:3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum
misericordia eius
135:4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum
misericordia eius
135:5 qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum
misericordia eius
135:6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum
misericordia eius
135:7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia
eius
135:8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia
eius
135:9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum
misericordia eius
135:10 qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in
aeternum misericordia eius
135:11 qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum
misericordia eius
135:12 in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum
misericordia eius
135:13 qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum
misericordia eius
135:14 et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum
misericordia eius
135:15 et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro
quoniam in aeternum misericordia eius
135:16 qui transduxit populum suum in deserto quoniam in
aeternum misericordia eius
135:17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum
misericordia eius
135:18 et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia
eius
135:19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia
eius
135:20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
135:21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum
misericordia eius
135:22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum
misericordia eius
135:23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in
aeternum misericordia eius
135:24 et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum
misericordia eius
135:25 qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia
eius
135:26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia
eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum
misericordia eius
136:1 David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et
flevimus cum recordaremur Sion
136:2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
136:3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos
verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de
canticis Sion
136:4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
136:5 si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera
mea
136:6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si
non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
136:7 memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt
exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea
136:8 filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi
retributionem tuam quam retribuisti nobis
136:9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
137:1 ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo
quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam
tibi
137:2 adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo
super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti
super omne nomen sanctum tuum
137:3 in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me
in anima mea virtute
137:4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt
omnia verba oris tui
137:5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
137:6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a
longe cognoscit
137:7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super
iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit
dextera tua
137:8 Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in
saeculum opera manuum tuarum ne dispicias
138:1 in finem David psalmus
138:2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti
sessionem meam et surrectionem meam
138:3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et
funiculum meum investigasti
138:4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in
lingua mea
138:5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu
formasti me et posuisti super me manum tuam
138:6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non
potero ad eam
138:7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
138:8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad
infernum ades
138:9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis
maris
138:10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera
tua
138:11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox
inluminatio in deliciis meis
138:12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies
inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
138:13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero
matris meae
138:14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es
mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
138:15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto
et substantia mea in inferioribus terrae
138:16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes
scribentur die formabuntur et nemo in eis
138:17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis
confirmati sunt principatus eorum
138:18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur
exsurrexi et adhuc sum tecum
138:19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate
a me
138:20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates
tuas
138:21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos
tabescebam
138:22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
138:23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce
semitas meas
138:24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via
aeterna
139:1 in finem psalmus David
139:2 eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
139:3 qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die
constituebant proelia
139:4 acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub
labiis eorum diapsalma
139:5 custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis
eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
139:6 absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in
laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
139:7 dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem
deprecationis meae
139:8 Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput
meum in die belli
139:9 non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt
contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
139:10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
139:11 cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis
non subsistent
139:12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala
capient in interitu
139:13 cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam
pauperum
139:14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt
recti cum vultu tuo
140:1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci
meae cum clamavero ad te
140:2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
140:3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae
labiis meis
140:4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas
excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem
et non communicabo cum electis eorum
140:5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum
%autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et
oratio mea in beneplacitis eorum
140:6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea
quoniam potuerunt
140:7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata
sunt ossa nostra secus infernum
140:8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non
auferas animam meam
140:9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis
operantium iniquitatem
140:10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego
donec transeam
141:1 intellectus David cum esset in spelunca oratio
141:2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus
sum
141:3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem
meam ante ipsum pronuntio
141:4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas
meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
141:5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui
cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam
meam
141:6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in
terra viventium
141:7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis
libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
141:8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me
expectant iusti donec retribuas mihi
142:1 psalmus David quando filius eum persequebatur Domine
exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in
veritate tua exaudi me in tua iustitia
142:2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non
iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
142:3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in
terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos
saeculi
142:4 et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est
cor meum
142:5 memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus
operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar
142:6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua
tibi diapsalma
142:7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non
avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum
142:8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te
speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi
animam meam
142:9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
142:10 doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu
spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
142:11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua
educes de tribulatione animam meam
142:12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes
omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum
143:1 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui
docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
143:2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et
liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis
populum meum sub me
143:3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis
quia reputas eum
143:4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra
praetereunt
143:5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et
fumigabunt
143:6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas
tuas et conturbabis eos
143:7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis
multis de manu filiorum alienorum
143:8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera
iniquitatis
143:9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo
psallam tibi
143:10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de
gladio maligno
143:11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum
quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera
iniquitatis
143:12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua
filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
143:13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves
eorum fetosae abundantes in egressibus suis
143:14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus
neque clamor in plateis eorum
143:15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus
cuius Dominus Deus eius
144:1 laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam
nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi
144:2 per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in
saeculum et in saeculum saeculi
144:3 magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius
non est finis
144:4 generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam
tuam pronuntiabunt
144:5 magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et
mirabilia tua narrabunt
144:6 et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam
narrabunt
144:7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et
iustitia tua exultabunt
144:8 miserator et misericors Dominus patiens et multum
misericors
144:9 suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia
opera eius
144:10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui
confiteantur tibi
144:11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
144:12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam
magnificentiae regni tui
144:13 regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in
omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis
suis et sanctus in omnibus operibus suis
144:14 adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos
144:15 oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in
tempore oportuno
144:16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione
144:17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus
operibus suis
144:18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus
invocantibus eum in veritate
144:19 voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum
exaudiet et salvos faciet eos
144:20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores
disperdet
144:21 laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis
caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi
145:1 alleluia Aggei et Zacchariae
145:2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea
psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus
145:3 in filiis hominum quibus non est salus
145:4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa
die peribunt omnes cogitationes eorum
145:5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino
Deo ipsius
145:6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
145:7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam
patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
145:8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus
diligit iustos
145:9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et
viam peccatorum disperdet
145:10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in
generationem et generationem
146:1 alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum
psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio
146:2 aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel
congregabit
146:3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
146:4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina
vocans
146:5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae
eius non est numerus
146:6 suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores
usque ad terram
146:7 praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in
cithara
146:8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui
producit in montibus faenum et herbam servituti hominum
146:9 et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum
invocantibus eum
146:10 non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis
viri beneplacitum erit ei
146:11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui
sperant super misericordia eius
147:12 alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
147:13 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit
filiis tuis in te
147:14 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
147:15 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo
eius
147:16 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
147:17 mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem
frigoris eius quis sustinebit
147:18 emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus
eius et fluent aquae
147:19 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua
Israhel
147:20 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non
manifestavit eis
148:1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
148:2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes
eius
148:3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
148:4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
148:5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse
mandavit et creata sunt
148:6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum
posuit et non praeteribit
148:7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
148:8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt
verbum eius
148:9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
148:10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
148:11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices
terrae
148:12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen
Domini
148:13 quia exaltatum est nomen eius solius
148:14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu
populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo
adpropinquanti sibi
149:1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in
ecclesia sanctorum
149:2 laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion
exultent in rege suo
149:3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio
psallant ei
149:4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit
mansuetos in salute
149:5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
149:6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in
manibus eorum
149:7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in
populis
149:8 ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum
in manicis ferreis
149:9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est
omnibus sanctis eius
150:1 alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in
firmamento virtutis eius
150:2 laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum
multitudinem magnitudinis eius
150:3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et
cithara
150:4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et
organo
150:5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in
cymbalis iubilationis
150:6 omnis spiritus laudet Dominum