home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
LA.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
17KB
|
332 lines
1:1 ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est
quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub
tributo
1:2 BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis
eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes
amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici
1:3 GIMEL migravit Iuda propter adflictionem et multitudinem
servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes
persecutores eius adprehenderunt eam inter angustias
1:4 DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad
sollemnitatem omnes portae eius destructae sacerdotes eius
gementes virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine
1:5 HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius
locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter
multitudinem iniquitatum eius parvuli eius ducti sunt captivi
ante faciem tribulantis
1:6 VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt
principes eius velut arietes non invenientes pascuam et
abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis
1:7 ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et
praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a
diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non
esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius
1:8 HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta
est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt
ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum
1:9 TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui
deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine
adflictionem meam quoniam erectus est inimicus
1:10 IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius
quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus
praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam
1:11 CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt
pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine
considera quoniam facta sum vilis
1:12 LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et
videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut
locutus est Dominus in die irae furoris sui
1:13 MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me
expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me
desolatam tota die maerore confectam
1:14 NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius
convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea
dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere
1:15 SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei
vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular
calcavit Dominus virgini filiae Iuda
1:16 AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia
longe factus est a me consolator convertens animam meam facti
sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus
1:17 FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam
mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius
facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos
1:18 SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam
provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum
virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem
1:19 COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes
mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum
sibi ut refocilarent animam suam
1:20 RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus
est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine
plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est
1:21 SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur
me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam
tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei
1:22 THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia
eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi
enim gemitus mei et cor meum maerens
2:1 ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam
Sion proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non
recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui
2:2 BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob
destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in
terram polluit regnum et principes eius
2:3 GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit
retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob
quasi ignem flammae devorantis in gyro
2:4 DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram
suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in
tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam
2:5 HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel
praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et
replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam
2:6 VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est
tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion
festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris
sui regem et sacerdotem
2:7 ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi
suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt
in domo Domini sicut in die sollemni
2:8 HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit
funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque
antemurale et murus pariter dissipatus est
2:9 TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit
vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est
lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino
2:10 IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion
consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis
abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem
2:11 CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt
viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione
filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis
oppidi
2:12 LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum
deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent
animas suas in sinu matrum suarum
2:13 MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem
cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim
velut mare contritio tua quis medebitur tui
2:14 NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec
aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent
viderunt autem tibi adsumptiones falsas et eiectiones
2:15 SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per
viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam
Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium
universae terrae
2:16 FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui
sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en
ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus
2:17 AIN fecit Dominus quae cogitavit conplevit sermonem suum
quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et
laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium
tuorum
2:18 SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion
deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des
requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui
2:19 COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum
effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum
manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame
in capite omnium conpetorum
2:20 RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone
comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si
occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta
2:21 SEN iacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et
iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris
tui percussisti nec misertus es
2:22 THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de
circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et
relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit
eos
3:1 ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis
eius
3:2 ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem
3:3 ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die
3:4 BETH vetustam f