home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
EZR.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
35KB
|
684 lines
1:1 in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum
Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis
Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per
scripturam dicens
1:2 haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi
Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei
domum in Hierusalem quae est in Iudaea
1:3 quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius
cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet
domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem
1:4 et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant
adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et
pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est
in Hierusalem
1:5 et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et
sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut
ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in
Hierusalem
1:6 universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in
vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in
supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt
1:7 rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat
Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui
1:8 protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis
filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae
1:9 et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae
argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta
1:10 scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille
1:11 omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta
universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de
transmigratione Babylonis in Hierusalem
2:1 hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de
captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in
Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in
civitatem suam
2:2 qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia
Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum
populi Israhel
2:3 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
2:4 filii Sephetia trecenti septuaginta duo
2:5 filii Area septingenti septuaginta quinque
2:6 filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti
duodecim
2:7 filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor
2:8 filii Zeththua nongenti quadraginta quinque
2:9 filii Zacchai septingenti sexaginta
2:10 filii Bani sescenti quadraginta duo
2:11 filii Bebai sescenti viginti tres
2:12 filii Azgad mille ducenti viginti duo
2:13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex
2:14 filii Beguai duo milia quinquaginta sex
2:15 filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor
2:16 filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo
2:17 filii Besai trecenti viginti tres
2:18 filii Iora centum duodecim
2:19 filii Asom ducenti viginti tres
2:20 filii Gebbar nonaginta quinque
2:21 filii Bethleem centum viginti tres
2:22 viri Netupha quinquaginta sex
2:23 viri Anathoth centum viginti octo
2:24 filii Azmaveth quadraginta duo
2:25 filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti
quadraginta tres
2:26 filii Arama et Gaba sescenti viginti unus
2:27 viri Machmas centum viginti duo
2:28 viri Bethel et Gai ducenti viginti tres
2:29 filii Nebo quinquaginta duo
2:30 filii Megbis centum quinquaginta sex
2:31 filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
2:32 filii Arim trecenti viginti
2:33 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque
2:34 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
2:35 filii Sennaa tria milia sescenti triginta
2:36 sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta
tres
2:37 filii Emmer mille quinquaginta duo
2:38 filii Phessur mille ducenti quadraginta septem
2:39 filii Arim mille decem et septem
2:40 Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia
septuaginta quattuor
2:41 cantores filii Asaph centum viginti octo
2:42 filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii
Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem
2:43 Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth
2:44 filii Ceros filii Siaa filii Phadon
2:45 filii Levana filii Agaba filii Accub
2:46 filii Agab filii Selmai filii Anan
2:47 filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia
2:48 filii Rasin filii Nechoda filii Gazem
2:49 filii Aza filii Phasea filii Besee
2:50 filii Asenaa filii Munim filii Nephusim
2:51 filii Becbuc filii Acupha filii Arur
2:52 filii Besluth filii Maida filii Arsa
2:53 filii Bercos filii Sisara filii Thema
2:54 filii Nasia filii Atupha
2:55 filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii
Pharuda
2:56 filii Iala filii Dercon filii Gedel
2:57 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de
Asebaim filii Ammi
2:58 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti
nonaginta duo
2:59 et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don
et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen
suum utrum ex Israhel essent
2:60 filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta
duo
2:61 et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii
Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et
vocatus est nomine eorum
2:62 hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non
invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
2:63 et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto
sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus
2:64 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti
sexaginta
2:65 exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia
trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices
ducentae
2:66 equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti
quadraginta quinque
2:67 cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex
milia septingenti viginti
2:68 et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini
quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad
extruendam eam in loco suo
2:69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri
solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et
vestes sacerdotales centum
2:70 habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et
cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque
Israhel in civitatibus suis
3:1 iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in
civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in
Hierusalem
3:2 et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes
et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et
aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo
holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei
3:3 conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus
eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud
holocaustum Domino mane et vespere
3:4 feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est
et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum
opus diei in die suo
3:5 et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in
universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in
omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo
3:6 a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum
Domino porro templum Dei fundatum necdum erat
3:7 dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque
et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina
de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex
Persarum eis
3:8 anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in
Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel
et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum
sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in
Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut
urguerent opus Domini
3:9 stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii
eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui
faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et
fratres eorum Levitae
3:10 fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt
sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in
cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israhe