home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
2TI.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
8KB
|
166 lines
1:1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum
promissionem vitae quae est in Christo Iesu
1:2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre
et Christo Iesu Domino nostro
1:3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia
pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus
meis nocte ac die
1:4 desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio
implear
1:5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta
quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice
certus sum autem quod et in te
1:6 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei
quae est in te per inpositionem manuum mearum
1:7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et
dilectionis et sobrietatis
1:8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me
vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
1:9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum
opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data
est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
1:10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris
nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit
autem vitam et incorruptionem per evangelium
1:11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister
gentium
1:12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio
enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum
servare in illum diem
1:13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et
dilectione in Christo Iesu
1:14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in
nobis
1:15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex
quibus est Phygelus et Hermogenes
1:16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me
refrigeravit et catenam meam non erubuit
1:17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
1:18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa
die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
2:1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo
Iesu
2:2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda
fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
2:3 labora sicut bonus miles Christi Iesu
2:4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei
placeat cui se probavit
2:5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime
certaverit
2:6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
2:7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus
intellectum
2:8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine
David secundum evangelium meum
2:9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum
Dei non est alligatum
2:10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem
consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
2:11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
2:12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit
nos
2:13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non
potest
2:14 haec commone testificans coram Domino noli verbis
contendere in nihil utile ad subversionem audientium
2:15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium
inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
2:16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad
impietatem
2:17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et
Philetus
2:18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam
factam et subvertunt quorundam fidem
2:19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc
cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis
qui nominat nomen Domini
2:20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea
sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam
autem in contumeliam
2:21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem
sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
2:22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem
caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
2:23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens
quia generant lites
2:24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse
ad omnes docibilem patientem
2:25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det
illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
2:26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad
ipsius voluntatem
3:1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora
periculosa
3:2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi
blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
3:3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites
sine benignitate
3:4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam
Dei
3:5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius
abnegantes et hos devita
3:6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt
mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
3:7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis
pervenientes
3:8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et
hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa
fidem
3:9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta
erit omnibus sicut et illorum fuit
3:10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem
propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
3:11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae
Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me
eripuit Dominus
3:12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu
persecutionem patientur
3:13 mali autem homines et seductores proficient in peius
errantes et in errorem mittentes
3:14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi
sciens a quo didiceris
3:15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint
instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
3:16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum
ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
3:17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
4:1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est
vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
4:2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra
increpa in omni patientia et doctrina
4:3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad
sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
4:4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem
convertentur
4:5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae
ministerium tuum imple
4:6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
4:7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
4:8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet
mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed
et his qui diligunt adventum eius
4:9 festina venire ad me cito
4:10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit
Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
4:11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim
mihi utilis in ministerium
4:12 Tychicum autem misi Ephesum
4:13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et
libros maxime autem membranas
4:14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei
Dominus secundum opera eius
4:15 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
4:16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me
dereliquerunt non illis reputetur
4:17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me
praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum
de ore leonis
4:18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in
regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
4:19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
4:20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum
Mileti
4:21 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et
Linus et Claudia et fratres omnes
4:22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen