home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
1KI.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
116KB
|
2,199 lines
1:1 et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies
cumque operiretur vestibus non calefiebat
1:2 dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi
adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum
dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem
1:3 quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus
finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt
eam ad regem
1:4 erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et
ministrabat ei rex vero non cognovit eam
1:5 Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo
fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante
eum currerent
1:6 nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc
fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post
Absalom
1:7 et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote
qui adiuvabant partes Adoniae
1:8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan
propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum
Adonia
1:9 immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis
pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel
vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda
servos regis
1:10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et
Salomonem fratrem suum non vocavit
1:11 dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num
audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster
David hoc ignorat
1:12 nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam
filiique tui Salomonis
1:13 vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine
mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius
tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo
regnavit Adonias
1:14 et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et
conplebo sermones tuos
1:15 ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex
autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei
1:16 inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid
tibi inquit vis
1:17 quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum
tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse
sedebit in solio meo
1:18 et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante
1:19 mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et
vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab
principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit
1:20 verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius
Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi
rex post te
1:21 eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis
erimus ego et filius meus Salomon peccatores
1:22 adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit
1:23 et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque
introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in
terram
1:24 dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post
me et ipse sedeat super thronum meum
1:25 quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et
arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes
exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et
bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias
1:26 me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium
Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit
1:27 numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non
indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei
regis post eum
1:28 et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae
cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum
1:29 iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de
omni angustia
1:30 quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens
Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super
solium meum pro me sic faciam hodie
1:31 submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens
vivat dominus meus rex David in aeternum
1:32 dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et
Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi
fuissent coram rege
1:33 dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et
inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum
in Gion
1:34 et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in
regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex
Salomon
1:35 et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium
meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux
super Israhel et super Iudam
1:36 et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic
loquatur Dominus Deus domini mei regis
1:37 quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum
Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei
regis David
1:38 descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias
filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem
super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion
1:39 sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et
unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus
vivat rex Salomon
1:40 et ascendit universa multitudo post eum et populus
canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra
ad clamorem eorum
1:41 audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo
iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait
quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis
1:42 adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis
venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona
nuntians
1:43 responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster
rex David regem constituit Salomonem
1:44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et
Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt
eum super mulam regis
1:45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in
Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est
vox quam audistis
1:46 sed et Salomon sedit super solio regni
1:47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi
David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum
et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex
in lectulo suo
1:48 insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel
qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis
1:49 territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant
ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam
1:50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque
cornu altaris
1:51 et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem
Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex
Salomon quod non interficiat servum suum gladio
1:52 dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus
quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit
in eo morietur
1:53 misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus
adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam
2:1 adpropinquaverant autem dies David ut moreretur praecepitque
Salomoni filio suo dicens
2:2 ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir
2:3 et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius
et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et
testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas
universa quae facis et quocumque te verteris
2:4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me
dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint
coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non
auferetur tibi vir de solio Israhel
2:5 tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae
fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et
Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in
pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa
lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius
2:6 facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem
eius pacifice ad inferos
2:7 sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque
comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a
facie Absalom fratris tui
2:8 habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de
Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad
Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem
Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam
gladio
2:9 tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies
quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum
2:10 dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in
civitate David
2:11 dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta
anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem
triginta tribus
2:12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui et
firmatum est regnum eius nimis
2:13 et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem
Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui
respondit pacificus
2:14 addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille
2:15 tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat
omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum
est fratris mei a Domino enim constitutum est ei
2:16 nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem
meam quae dixit ad eum loquere
2:17 et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare
tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem
2:18 et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi
2:19 venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei
pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et
sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis
quae sedit ad dexteram eius
2:20 dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne
confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas
est ut avertam faciem tuam
2:21 quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor
2:22 responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas
Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim
frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab
filium Sarviae
2:23 iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat
mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est
Adonias verbum hoc
2:24 et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super
solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus
est quia hodie occidetur Adonias
2:25 misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui
interfecit eum et mortuus est
2:26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad
agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam
quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et
sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus
2:27 eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini
ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in
Silo
2:28 venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post
Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in
tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris
2:29 nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in
tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon
Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum
2:30 venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit
rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit
Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec
respondit mihi
2:31 dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et
sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab
a me et a domo patris mei
2:32 et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia
interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos
gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem
militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus
Iuda
2:33 et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput
seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui
et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino
2:34 ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum
interfecit sepultusque est in domo sua in deserto
2:35 et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super
exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar
2:36 misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi
domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc
atque illuc
2:37 quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem
Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput
tuum
2:38 dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus
meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in
Hierusalem diebus multis
2:39 factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad
Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod
servi eius essent in Geth
2:40 et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad
Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth
2:41 nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de
Hierusalem et redisset
2:42 et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum
tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris
huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus
sermo audivi
2:43 quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum
quod praeceperam tibi
2:44 dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi
conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit
Dominus malitiam tuam in caput tuum
2:45 et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis
coram Domino usque in sempiternum
2:46 iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus
percussit eum et mortuus est
3:1 confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et
adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque
filiam eius et adduxit in civitatem David donec conpleret
aedificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per
circuitum
3:2 et tamen populus immolabat in excelsis non enim aedificatum
erat templum nomini Domini usque in die illo
3:3 dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David
patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat
thymiama
3:4 abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat
excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon
super altare illud in Gabaon
3:5 apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula
quod vis ut dem tibi
3:6 et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo
misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in
veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei
misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super
thronum eius sicut et hodie
3:7 et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David
patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et
introitum meum
3:8 et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi
infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine
3:9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum
tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest
iudicare populum istum populum tuum hunc multum
3:10 placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem
huiuscemodi postulasset
3:11 et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non
petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum
tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium
3:12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor
sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui
fuerit nec post te surrecturus sit
3:13 sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet
et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro
diebus
3:14 si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta
mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam
dies tuos
3:15 igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium
cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et
obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande
convivium universis famulis suis
3:16 tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem
steteruntque coram eo
3:17 quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec
habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo
3:18 tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et
eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis
duabus
3:19 mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens
quippe oppressit eum
3:20 et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum
de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu
suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo
3:21 cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit
mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse
meum quem genueram
3:22 responditque altera mulier non est ita sed filius tuus
mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris
filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in
hunc modum contendebant coram rege
3:23 tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus
mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est
et filius meus vivit
3:24 dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent
gladium coram rege
3:25 dividite inquit infantem vivum in duas partes et date
dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri
3:26 dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota
sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date
illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa
dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur
3:27 respondens rex ait date huic infantem vivum et non
occidatur haec est mater eius
3:28 audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex
et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad
faciendum iudicium
4:1 erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
4:2 et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos
4:3 Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud
a commentariis
4:4 Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et
Abiathar sacerdotes
4:5 Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud
filius Nathan sacerdos amicus regis
4:6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super
tributa
4:7 habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem
Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos
enim menses in anno singuli necessaria ministrabant
4:8 et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim
4:9 Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon
Bethanan
4:10 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher
4:11 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam
Salomonis habebat uxorem
4:12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam
Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan
usque Abelmeula e regione Iecmaan
4:13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse
in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan
sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras
aereas
4:14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim
4:15 Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam
Salomonis in coniugio
4:16 Baana filius Usi in Aser et in Balod
4:17 Iosaphat filius Pharue in Isachar
4:18 Semei filius Hela in Beniamin
4:19 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis
Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra
4:20 Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in
multitudine comedentes et bibentes atque laetantes
4:21 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut
a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti
offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae
eius
4:22 erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori
similae et sexaginta chori farinae
4:23 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum
arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et
avium altilium
4:24 ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen
quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et
habebat pacem ex omni parte in circuitu
4:25 habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo
unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee
cunctis diebus Salomonis
4:26 et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum
currulium et duodecim milia equestrium
4:27 nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et
necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant
in tempore suo
4:28 hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant
in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi
4:29 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam
nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore
maris
4:30 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium
Orientalium et Aegyptiorum
4:31 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan
Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat
nominatus in universis gentibus per circuitum
4:32 locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt
carmina eius quinque et mille
4:33 et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque
ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis
et volucribus et reptilibus et piscibus
4:34 et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam
Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant
sapientiam eius
5:1 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit
enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus
fuerat Hiram David omni tempore
5:2 misit autem et Salomon ad Hiram dicens
5:3 tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit
aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia
per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius
5:4 nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non
est Satan neque occursus malus
5:5 quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei
sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus
quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum
nomini meo
5:6 praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi
mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo
tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo
meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii
5:7 cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde
et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium
sapientissimum super populum hunc plurimum
5:8 et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque
mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis
cedrinis et abiegnis
5:9 servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea
in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et
adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi
ut detur cibus domui meae
5:10 itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna
iuxta omnem voluntatem eius
5:11 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum
tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei
haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos
5:12 dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est
ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus
ambo
5:13 legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat
indictio triginta milia virorum
5:14 mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos
vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et
Adoniram erat super huiuscemodi indictione
5:15 fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera
portabant et octoginta milia latomorum in monte
5:16 absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero
trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui
faciebant opus
5:17 praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides
pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos
5:18 quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram
porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam
domum
6:1 factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno
egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto
mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super
Israhel aedificare coepit domum Domino
6:2 domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat
sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in
latitudine et triginta cubitos in altitudine
6:3 et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis
iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos
latitudinis ante faciem templi
6:4 fecitque in templo fenestras obliquas
6:5 et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in
parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit
latera in circuitu
6:6 tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat
latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et
tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes
autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent
muris templi
6:7 domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque
perfectis aedificata est et malleus et securis et omne
ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur
6:8 ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per
cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium
6:9 et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum
laquearibus cedrinis
6:10 et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis
altitudinis et operuit domum lignis cedrinis
6:11 et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens
6:12 domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis
et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea
gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad
David patrem tuum
6:13 et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam
populum meum Israhel
6:14 igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam
6:15 et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis
cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et
usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit
pavimentum domus tabulis abiegnis
6:16 aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem
templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit
interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum
6:17 porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus
oraculi
6:18 et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens
tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes
omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere
poterat in pariete
6:19 oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut
poneret ibi arcam foederis Domini
6:20 porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et
viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et
operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare
vestivit cedro
6:21 domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et
adfixit lamminas clavis aureis
6:22 nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et
totum altare oraculi texit auro
6:23 et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem
cubitorum altitudinis
6:24 quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala
cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alae
usque ad alae alterius summitatem
6:25 decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et
opus unum erat in duobus cherubin
6:26 id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et
similiter cherub secundus
6:27 posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant
autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala
cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in
media parte templi se invicem contingebant
6:28 texit quoque cherubin auro
6:29 et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis
celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et
picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes
6:30 sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et
extrinsecus
6:31 et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum
postesque angulorum quinque
6:32 et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam
cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et
texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera
auro
6:33 fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum
quadrangulatos
6:34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque
ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur
6:35 et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes
operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam
6:36 et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum
politorum et uno ordine lignorum cedri
6:37 anno quarto fundata est domus Domini in mense zio
6:38 et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus
perfecta est domus in omni opere suo et in universis
utensilibus aedificavitque eam annis septem
7:1 domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad
perfectum usque perduxit
7:2 aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum
longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta
cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas
cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas
7:3 et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae
quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo
habebat columnas quindecim
7:4 contra se invicem positas
7:5 et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas
et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia
7:6 et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum
longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram
porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia
super columnas
7:7 porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit
lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem
7:8 et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media
porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam
uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum
7:9 omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque
mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a
fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad
atrium maius
7:10 fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis
decem sive octo cubitorum
7:11 et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant
similiterque de cedro
7:12 et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis
et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini
interiori et in porticu domus
7:13 misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro
7:14 filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio
artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et
doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad
regem Salomonem fecit omne opus eius
7:15 et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum
altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat
columnam utramque
7:16 duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita
columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum
unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum
7:17 et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro
opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat
septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula
in capitello altero
7:18 et perfecit columnas et duos ordines per circuitum
retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super
summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo
7:19 capitella autem quae erant super capita columnarum quasi
opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum
7:20 et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper
iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem
ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi
7:21 et statuit duas columnas in porticum templi cumque
statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin
similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz
7:22 et super capita columnarum opus in modum lilii posuit
perfectumque est opus columnarum
7:23 fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad
labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et
resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum
7:24 et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis
ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant
fusiles
7:25 et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant
ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres
ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora
universa intrinsecus latitabant
7:26 grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius
quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos
capiebat
7:27 et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis
bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium
cubitorum altitudinis
7:28 et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter
iuncturas
7:29 et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin
et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves
quasi lora ex aere dependentia
7:30 et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per
quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se
invicem respectantes
7:31 os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et
quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum
pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem
columnarum variae celaturae erant et media intercolumnia
quadrata non rotunda
7:32 quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant
coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et
semis
7:33 tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et
axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia
7:34 nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis
unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant
7:35 in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii
cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens
celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso
7:36 scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in
angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem
stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum
viderentur
7:37 in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura
scalpturaque consimili
7:38 fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos
capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque
luteres per singulas id est decem bases posuit
7:39 et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi
et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem
templi contra orientem ad meridiem
7:40 fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit
omne opus regis Salomonis in templo Domini
7:41 columnas duas et funiculos capitulorum super capitella
columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos
qui erant super capita columnarum
7:42 et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos
versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos
funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum
7:43 et bases decem et luteres decem super bases
7:44 et mare unum et boves duodecim subter mare
7:45 et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram
regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant
7:46 in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa
terra inter Socchoth et Sarthan
7:47 et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem
nimiam non erat pondus aeris
7:48 fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et
mensam super quam ponerentur panes propositionis auream
7:49 et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad
sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores
et lucernas desuper aureas et forcipes aureos
7:50 et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et
turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus
interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro
erant
7:51 et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini
et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et
aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini
8:1 tunc congregavit omnes maiores natu Israhel cum principibus
tribuum et duces familiarum filiorum Israhel ad regem Salomonem
in Hierusalem ut deferrent arcam foederis Domini de civitate
David id est de Sion
8:2 convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense
hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus
8:3 veneruntque cuncti senes ex Israhel et tulerunt sacerdotes
arcam
8:4 et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis et
omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo et ferebant ea
sacerdotes et Levitae
8:5 rex autem Salomon et omnis multitudo Israhel quae convenerat
ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et
boves absque aestimatione et numero
8:6 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum
in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin
8:7 siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et
protegebant arcam et vectes eius desuper
8:8 cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris
sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui
et fuerunt ibi usque in praesentem diem
8:9 in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas
posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum
filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti
8:10 factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario
nebula implevit domum Domini
8:11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter
nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini
8:12 tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula
8:13 aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum firmissimum
solium tuum in sempiternum
8:14 convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae
Israhel omnis enim ecclesia Israhel stabat
8:15 et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore
suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens
8:16 a die qua eduxi populum meum Israhel de Aegypto non elegi
civitatem de universis tribubus Israhel ut aedificaretur domus
et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum
meum Israhel
8:17 voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini
Dei Israhel
8:18 et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde
tuo aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente
tractans
8:19 verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus qui
egredietur de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo
8:20 confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique
pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus
est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel
8:21 et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod
percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra
Aegypti
8:22 stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu
ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum
8:23 et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in
caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et
misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde
suo
8:24 qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei
ore locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies probat
8:25 nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David
patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir
coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si
custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu
ambulasti in conspectu meo
8:26 et nunc Deus Israhel firmentur verba tua quae locutus es
servo tuo David patri meo
8:27 ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si
enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto
magis domus haec quam aedificavi
8:28 sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius Domine
Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram
te hodie
8:29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die
super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias
orationem qua orat te servus tuus in loco isto
8:30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel
quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco
habitaculi tui in caelo et cum exaudieris propitius eris
8:31 si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod
iuramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter
iuramentum coram altari tuo in domum tuam
8:32 tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos
condemnans impium et reddens viam suam super caput eius
iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam
8:33 si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos quia
peccaturus est tibi et agentes paenitentiam et confitentes
nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in
domo hac
8:34 exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel et
reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum
8:35 si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata
eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo
et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam
8:36 exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et
populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent
et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in
possessionem
8:37 fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut
corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et
inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas
8:38 cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini
de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et
expanderit manus suas in domo hac
8:39 tu audies in caelo in loco habitationis tuae et
repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias
suas sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium
filiorum hominum
8:40 ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem
terrae quam dedisti patribus nostris
8:41 insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel cum
venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim
nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum
8:42 extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc
8:43 tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies
omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi
populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et
probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam
aedificavi
8:44 si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos
suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam
civitatis quam elegisti et contra domum quam aedificavi nomini
tuo
8:45 et exaudies in caelo orationem eorum et preces eorum et
facies iudicium eorum
8:46 quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet
et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint
in terram inimicorum longe vel prope
8:47 et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis
et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes
peccavimus inique egimus impie gessimus
8:48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota
anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt
et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus
eorum et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi
nomini tuo
8:49 exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum
et preces et facies iudicium eorum
8:50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus
iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis
misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut
misereantur eis
8:51 populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de
terra Aegypti de medio fornacis ferreae
8:52 ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et
populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus
invocaverint te
8:53 tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis
populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando
eduxisti patres nostros de Aegypto Domine Deus
8:54 factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem
orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris
Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat
ad caelum
8:55 stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel voce magna
dicens
8:56 benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel
iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo
ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suum
8:57 sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus
nostris non derelinquens nos neque proiciens
8:58 sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis
viis eius et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia
quaecumque mandavit patribus nostris
8:59 et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram
Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat
iudicium servo suo et populo suo Israhel per singulos dies
8:60 et sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus et
non est ultra absque eo
8:61 sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut
ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et
hodie
8:62 igitur rex et omnis Israhel cum eo immolabant victimas
coram Domino
8:63 mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino
boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et
dedicaverunt templum Domini rex et filii Israhel
8:64 in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante
domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et
adipem pacificorum quia altare aereum quod erat coram Domino
minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et
adipem pacificorum
8:65 fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et
omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad
rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem
diebus id est quattuordecim diebus
8:66 et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi
profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde
super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo et
Israhel populo suo
9:1 factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus
Domini et aedificium regis et omne quod optaverat et voluerat
facere
9:2 apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon
9:3 dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et
deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi
domum hanc quam aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in
sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus
9:4 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus
in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae
praecepi tibi et legitima mea et iudicia mea servaveris
9:5 ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum sicut
locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo
vir de solio Israhel
9:6 si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non
sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas
proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et
adoraveritis eos
9:7 auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et
templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo
eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populis
9:8 et domus haec erit in exemplum omnis qui transierit per eam
stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae
huic et domui huic
9:9 et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui
eduxit patres eorum de terra Aegypti et secuti sunt deos
alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus
super eos omne malum hoc
9:10 expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon
duas domos id est domum Domini et domum regis
9:11 Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna
et aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram
viginti oppida in terra Galileae
9:12 egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae
dederat ei Salomon et non placuerunt ei
9:13 et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et
appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc
9:14 misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri
9:15 haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad
aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum
Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer
9:16 Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam
igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit
eam in dote filiae suae uxori Salomonis
9:17 aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
9:18 et Baalath et Palmyram in terra solitudinis
9:19 et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro
munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque
ei placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni
terra potestatis suae
9:20 universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et
Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis Israhel
9:21 horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non
potuerant filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios
usque ad diem hanc
9:22 de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire
quemquam sed erant viri bellatores et ministri eius et
principes et duces et praefecti curruum et equorum
9:23 erant autem principes super omnia opera Salomonis
praepositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum
populum et statutis operibus imperabant
9:24 filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum
suam quam aedificaverat ei tunc aedificavit Mello
9:25 offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos
holocausta et pacificas victimas super altare quod
aedificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino
perfectumque est templum
9:26 classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est
iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea
9:27 misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et
gnaros maris cum servis Salomonis
9:28 qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum
quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem
Salomonem
10:1 sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini
venit temptare eum in enigmatibus
10:2 et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis
portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas
pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae
habebat in corde suo
10:3 et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit
sermo qui regem posset latere et non responderet ei
10:4 videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et
domum quam aedificaverat
10:5 et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem
ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae
offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum
10:6 dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea
10:7 super sermonibus tuis et super sapientia tua et non
credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis
et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit maior est
sapientia et opera tua quam rumor quem audivi
10:8 beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te
semper et audiunt sapientiam tuam
10:9 sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te
super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in
sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et
iustitiam
10:10 dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata
multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata
tam multa quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni
10:11 sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit
ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas
10:12 fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et
domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata
huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem
10:13 rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et
petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio
quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis
10:14 erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos
singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri
10:15 excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant
et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges
Arabiae ducesque terrae
10:16 fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro
sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius
10:17 et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri
unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani
10:18 fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et
vestivit eum auro fulvo nimis
10:19 qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in
parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile
et duo leones stabant iuxta manus singulas
10:20 et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque
inde non est factum tale opus in universis regnis
10:21 sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant
aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro
purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in
diebus Salomonis
10:22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per
tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum
dentes elefantorum et simias et pavos
10:23 magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae
divitiis et sapientia
10:24 et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret
sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius
10:25 et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea
vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per
annos singulos
10:26 congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei
mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et
disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem
10:27 fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem
quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi
sycomoros quae nascuntur in campestribus
10:28 et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa
negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio
perducebant
10:29 egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis
argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti
reges Hettheorum et Syriae equos venundabant
11:1 rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam
quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et
Sidonias et Chettheas
11:2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non
ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras
certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum
his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore
11:3 fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et
concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius
11:4 cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius
ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum
Domino Deo suo sicut cor David patris eius
11:5 sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch
idolum Ammanitarum
11:6 fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non
adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius
11:7 tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte
qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon
11:8 atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis
alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis
11:9 igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens
eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo
11:10 et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et
non custodivit quae mandavit ei Dominus
11:11 dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et
non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi
disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo
11:12 verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem
tuum de manu filii tui scindam illud
11:13 nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo
propter David servum meum et Hierusalem quam elegi
11:14 suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum
de semine regio qui erat in Edom
11:15 cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab
princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et
occidisset omne masculinum in Idumea
11:16 sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel
donec interimerent omne masculinum in Idumea
11:17 fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum
eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus
11:18 cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan
tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad
Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit
et terram delegavit
11:19 et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut
daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae
11:20 genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum
Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud
Pharaonem cum filiis eius
11:21 cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum
patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit
Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam
11:22 dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras
ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut
dimittas me
11:23 suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada
qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum
11:24 et congregavit contra eum viros et factus est princeps
latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et
habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco
11:25 eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et
hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria
11:26 Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius
mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit
manum contra regem
11:27 et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon
aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David
patris sui
11:28 erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque
Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat
eum praefectum super tributa universae domus Ioseph
11:29 factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur
de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via
opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro
11:30 adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat
scidit in duodecim partes
11:31 et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim
dicit Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu
Salomonis et dabo tibi decem tribus
11:32 porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et
Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel
11:33 eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam
Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon
et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me
et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius
11:34 nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum
cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi
qui custodivit mandata mea et praecepta mea
11:35 auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem
tribus
11:36 filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna
David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem
quam elegi ut esset nomen meum ibi
11:37 te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat
anima tua erisque rex super Israhel
11:38 si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et
ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me
custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David
servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo
aedificavi David et tradam tibi Israhel
11:39 et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis
diebus
11:40 voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et
aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto
usque ad mortem Salomonis
11:41 reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et
sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum
Salomonis
11:42 dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem
Israhel quadraginta anni sunt
11:43 dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in
civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo
12:1 venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat
omnis Israhel ad constituendum eum regem
12:2 at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto
profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est
de Aegypto
12:3 miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis
multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes
12:4 pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc
inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo
gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi
12:5 qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me
cumque abisset populus
12:6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant
coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis
consilium ut respondeam populo
12:7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et
servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos
verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus
12:8 qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit
adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi
12:9 dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam
populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit
pater tuus super nos
12:10 et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic
loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus
adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos
minimus digitus meus grossior est dorso patris mei
12:11 et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem
addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego
autem caedam scorpionibus
12:12 venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia
sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia
12:13 responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum
quod ei dederant
12:14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater
meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater
meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus
12:15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat
Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu
Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath
12:16 videns itaque populus quod noluisset eos audire rex
respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas
in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam
David et abiit Israhel in tabernacula sua
12:17 super filios autem Israhel quicumque habitabant in
civitatibus Iuda regnavit Roboam
12:18 misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et
lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam
festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem
12:19 recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem
12:20 factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus
esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et
constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est
quisquam domum David praeter tribum Iuda solam
12:21 venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam
domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum
virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et
reduceret regnum Roboam filio Salomonis
12:22 factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens
12:23 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad omnem
domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens
12:24 haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra
fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a
me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et
reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus
12:25 aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et
habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel
12:26 dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad
domum David
12:27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo
Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum
suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum
12:28 et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit
eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui
eduxerunt te de terra Aegypti
12:29 posuitque unum in Bethel et alterum in Dan
12:30 et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad
adorandum vitulum usque in Dan
12:31 et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi
qui non erant de filiis Levi
12:32 constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima
die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in
Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret
vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes
excelsorum quae fecerat
12:33 et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel
quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et
fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut
adoleret incensum
13:1 et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel
Hieroboam stante super altare et tus iaciente
13:2 et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare
altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David
Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui
nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te
13:3 deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod
locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis
qui in eo est
13:4 cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat
contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens
adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra
eum nec valuit retrahere eam ad se
13:5 altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta
signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini
13:6 et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et
ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem
Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut
prius fuerat
13:7 locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut
prandeas et dabo tibi munera
13:8 responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem
domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam
in loco isto
13:9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis
non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua
venisti
13:10 abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo
venerat in Bethel
13:11 prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem
venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir
Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et
narraverunt patri suo
13:12 et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt
ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda
13:13 et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum
stravissent ascendit
13:14 et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus
terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda
respondit ille ego sum
13:15 dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem
13:16 qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam
panem nec bibam aquam in loco isto
13:17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens
non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per
viam qua ieris
13:18 qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus
locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in
domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum
13:19 et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit
aquam
13:20 cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad
prophetam qui reduxerat eum
13:21 et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec
dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non
custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus
13:22 et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco
in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam
non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum
13:23 cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae
quem reduxerat
13:24 qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat
cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta
illum et leo stabat iuxta cadaver
13:25 et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via
et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in
civitate in qua prophetes senex ille habitabat
13:26 quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via
ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum
Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini
quod locutus est ei
13:27 dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum
stravissent
13:28 et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et
asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de
cadavere nec laesit asinum
13:29 tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud
super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis
ut plangerent eum
13:30 et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum
heu frater
13:31 cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus
fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est
iuxta ossa eius ponite ossa mea
13:32 profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone
Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana
excelsorum quae sunt in urbibus Samariae
13:33 post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua
pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes
excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat
sacerdos excelsorum
13:34 et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa
est et deleta de superficie terrae
14:1 in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam
14:2 dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne
cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est
Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super
populum hunc
14:3 tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas
mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit
huic puero
14:4 fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo
et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia
caligaverant oculi eius prae senectute
14:5 dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur
ut consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec
loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae
erat
14:6 audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et
ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego
autem missus sum ad te durus nuntius
14:7 vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia
exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum
Israhel
14:8 et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non
fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et
secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in
conspectu meo
14:9 sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et
fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam
provocares me autem proiecisti post corpus tuum
14:10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et
percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et
novissimum in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam
sicut mundari solet fimus usque ad purum
14:11 qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos
canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli
quia Dominus locutus est
14:12 tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu
pedum tuorum in urbem morietur puer
14:13 et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus
infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo
sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam
14:14 constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui
percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore
14:15 et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in
aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus
eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos
ut inritarent Dominum
14:16 et tradet Dominus Israhel propter peccata Hieroboam qui
peccavit et peccare fecit Israhel
14:17 surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa
cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est
14:18 et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta
sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae
prophetae
14:19 reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et
quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum
regum Israhel
14:20 dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt
et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro
eo
14:21 porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda quadraginta
et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et
septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit
Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel
nomen autem matris eius Naama Ammanites
14:22 et fecit Iudas malum coram Domino et inritaverunt eum
super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae
peccaverant
14:23 aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos
super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam
14:24 sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes
abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem
filiorum Israhel
14:25 in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex
Aegypti in Hierusalem
14:26 et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et
universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon
14:27 pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in
manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium
domus regis
14:28 cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui
praeeundi habebant officium et postea reportabant ad
armamentarium scutariorum
14:29 reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
14:30 fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus
14:31 dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est
cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama
Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eo
15:1 igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath
regnavit Abiam super Iudam
15:2 tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Maacha filia Absalom
15:3 ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat
ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut
cor David patris eius
15:4 sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in
Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret
Hierusalem
15:5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non
declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae
suae excepto sermone Uriae Hetthei
15:6 attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni
tempore vitae eius
15:7 reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque
proelium inter Abiam et inter Hieroboam
15:8 et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo
15:9 in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa
rex Iuda
15:10 et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen
matris eius Maacha filia Absalom
15:11 et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David
pater eius
15:12 et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas
sordes idolorum quae fecerant patres eius
15:13 insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in
sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque
specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in
torrente Cedron
15:14 excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum
erat cum Deo cunctis diebus suis
15:15 et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat
in domum Domini argentum et aurum et vasa
15:16 bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis
diebus eorum
15:17 ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit
Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa
regis Iudae
15:18 tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat
in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit
illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium
Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco
dicens
15:19 foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem
tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias
et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et
recedat a me
15:20 adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui
in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum
Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim
15:21 quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et
reversus est in Thersa
15:22 rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit
excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus
aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et
Maspha
15:23 reliqua autem omnium sermonum Asa et universae
fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas
extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum
Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes
15:24 et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in
civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro
eo
15:25 Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno
secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis
15:26 et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit
in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit
Israhel
15:27 insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar
et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum
siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon
15:28 interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis
Iuda et regnavit pro eo
15:29 cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non
dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum
iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae
Silonitis
15:30 propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus
peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat
Dominum Deum Israhel
15:31 reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
15:32 fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis
diebus eorum
15:33 anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia
super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis
15:34 et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam
et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
16:1 factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra
Baasa dicens
16:2 pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super
populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et
peccare fecisti populum meum Israhel ut me inritares in
peccatis eorum
16:3 ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius
et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath
16:4 qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes
et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres
caeli
16:5 reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit et proelia
eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum
Israhel
16:6 dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in
Thersa et regnavit Hela filius eius pro eo
16:7 cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum Domini
factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne
malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus
manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam
occidit eum
16:8 anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius
Baasa super Israhel in Thersa duobus annis
16:9 et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae
partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus
in domo Arsa praefecti Thersa
16:10 inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo
septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo
16:11 cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit
omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem
et propinquos et amicos eius
16:12 delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini
quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae
16:13 propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii eius
qui peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum
Deum Israhel in vanitatibus suis
16:14 reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
16:15 anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri
septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon
urbem Philisthinorum
16:16 cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit
sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super
Israhel in die illa in castris
16:17 ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon et
obsidebant Thersa
16:18 videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus
est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est
16:19 in peccatis suis quae peccaverat faciens malum coram
Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo
fecit peccare Israhel
16:20 reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et
tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum
regum Israhel
16:21 tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars
populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum
regem et media pars Amri
16:22 praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui
sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et
regnavit Amri
16:23 anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super
Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis
16:24 emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et
aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat
nomine Somer domini montis Samariae
16:25 fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est
nequiter super omnes qui fuerant ante eum
16:26 ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in
peccatis eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret
Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis
16:27 reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
16:28 et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in
Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eo
16:29 Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno
tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri
super Israhel in Samaria viginti et duobus annis
16:30 et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super
omnes qui fuerunt ante eum
16:31 nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii
Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis
Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum
16:32 et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in
Samaria
16:33 et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans
Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante
eum
16:34 in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in
Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo
posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in
manu Iosue filii Nun
17:1 et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab
vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis
his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba
17:2 et factum est verbum Domini ad eum dicens
17:3 recede hinc et vade contra orientem et abscondere in
torrente Charith qui est contra Iordanem
17:4 et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te
ibi
17:5 abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset
sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem
17:6 corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter
panem et carnes vesperi et bibebat de torrente
17:7 post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super
terram
17:8 factus est igitur sermo Domini ad eum dicens
17:9 surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi
praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te
17:10 surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam
civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit
eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam
17:11 cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius
dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua
17:12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo
panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et
paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et
faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur
17:13 ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut
dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula
subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio
tuo facies postea
17:14 haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non
deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua
daturus est Dominus pluviam super faciem terrae
17:15 quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et
illa et domus eius et ex illa die
17:16 hydria farinae non defecit et lecythus olei non est
inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu
Heliae
17:17 factum est autem post verba haec aegrotavit filius
mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut
non remaneret in eo halitus
17:18 dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus
es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres
filium meum
17:19 et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu
illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit
super lectulum suum
17:20 et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne
viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut
interficeres filium eius
17:21 et expandit se atque mensus est super puerum tribus
vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus
revertatur oro anima pueri huius in viscera eius
17:22 exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri
intra eum et revixit
17:23 tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in
inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit
filius tuus
17:24 dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir
Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est
18:1 post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno
tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super
faciem terrae
18:2 ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames
vehemens in Samaria
18:3 vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias
autem timebat Dominum valde
18:4 nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille
centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et
pavit eos pane et aqua
18:5 dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos
fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus
herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta
intereant
18:6 diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per
viam unam et Abdias per viam alteram seorsum
18:7 cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum
cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es
domine mi Helias
18:8 cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias
18:9 et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum
in manu Ahab ut interficiat me
18:10 vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non
miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non
est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime
repperireris
18:11 et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias
18:12 cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in
locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet
te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab
infantia sua
18:13 numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum
interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de
prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in
speluncis et paverim eos pane et aqua
18:14 et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut
interficiat me
18:15 dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum
sto quia hodie apparebo ei
18:16 abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei
venitque Ahab in occursum Heliae
18:17 et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israhel
18:18 et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui
qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim
18:19 verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israhel
in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta
prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa
Hiezabel
18:20 misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit
prophetas in monte Carmeli
18:21 accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo
claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si
autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum
18:22 et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta
Domini solus prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta
viri sunt
18:23 dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in
frusta caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant
et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non
subponam
18:24 invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen
Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus
respondens omnis populus ait optima propositio
18:25 dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum
et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum
vestrorum ignemque non subponatis
18:26 qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et
invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal
exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque
altare quod fecerant
18:27 cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens
clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in
diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur
18:28 clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum
suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine
18:29 postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus
venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox
neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes
18:30 dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se
populo curavit altare Domini quod destructum fuerat
18:31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum
Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen
tuum
18:32 et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque
aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris
18:33 et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit
super ligna
18:34 et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super
holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc
facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum
facite feceruntque et tertio
18:35 et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus
repleta est
18:36 cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens
Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie
ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta
praeceptum tuum feci omnia verba haec
18:37 exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu
es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum
18:38 cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna
et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu
lambens
18:39 quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et
ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus
18:40 dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne
unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos
Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi
18:41 et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus
multae pluviae est
18:42 ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem
ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem
inter genua sua
18:43 et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare
qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam
et rursum ait illi revertere septem vicibus
18:44 in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium
hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et
descende ne occupet te pluvia
18:45 cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli
contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia
grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel
18:46 et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis
currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel
19:1 nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias et
quomodo occidisset universos prophetas gladio
19:2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi
faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam
tuam sicut animam unius ex illis
19:3 timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat
voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum
19:4 et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et
sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur
et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior
sum quam patres mei
19:5 proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce
angelus tetigit eum et dixit illi surge comede
19:6 respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas
aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit
19:7 reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum
dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via
19:8 qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in
fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta
noctibus usque ad montem Dei Horeb
19:9 cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo
Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia
19:10 at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo
exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel
altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et
derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant
eam
19:11 et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce
Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes
et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post
spiritum commotio non in commotione Dominus
19:12 et post commotionem ignis non in igne Dominus et post
ignem sibilus aurae tenuis
19:13 quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et
egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens
quid agis hic Helia
19:14 et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo
exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria
tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et
derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant
eam
19:15 et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per
desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem
super Syriam
19:16 et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum
autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro
te
19:17 et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu
et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus
19:18 et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum
genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit
eum osculans manum
19:19 profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat
arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus
erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super
illum
19:20 qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait
osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te
dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi
19:21 reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et
in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt
consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei
20:1 porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum
et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens
pugnabat contra Samariam et obsidebat eam
20:2 mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatem
20:3 ait haec dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est
et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt
20:4 responditque rex Israhel iuxta verbum tuum domine mi rex
tuus sum ego et omnia mea
20:5 revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit
nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios
tuos dabis mihi
20:6 cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et
scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod
eis placuerit ponent in manibus suis et auferent
20:7 vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait
animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad
me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non
abnui
20:8 dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum
non audias neque adquiescas illi
20:9 respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi
omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc
autem rem facere non possum
20:10 reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec
faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae
pugillis omnis populi qui sequitur me
20:11 et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur
accinctus aeque ut discinctus
20:12 factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et
reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et
circumdederunt eam
20:13 et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait
haec dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam
ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum
Dominus
20:14 et ait Ahab per quem dixitque ei haec dicit Dominus per
pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet
proeliari et ille dixit tu
20:15 recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit
numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum
omnes filios Israhel septem milia
20:16 et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus
in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium
eius venerant
20:17 egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima
fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri
egressi sunt de Samaria
20:18 at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos
sive ut proelientur vivos eos capite
20:19 egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus
exercitus sequebatur
20:20 et percussit unusquisque virum qui contra se venerat
fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque
Benadad rex Syriae in equo cum equitibus
20:21 necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus
et percussit Syriam plaga magna
20:22 accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et
confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex
Syriae ascendet contra te
20:23 servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii
eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra
eos in campestribus et obtinebimus eos
20:24 tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu
suo et pone principes pro eis
20:25 et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et
equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos
ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et
videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit
ita
20:26 igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros
et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel
20:27 porro filii Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis
profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi
greges caprarum Syri autem repleverunt terram
20:28 et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit
Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est
deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua
et scietis quia ego Dominus
20:29 dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies
septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii
Israhel de Syris centum milia peditum in die una
20:30 fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et
cecidit murus super viginti septem milia hominum qui
remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in
cubiculum quod erat intra cubiculum
20:31 dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus
Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris
et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem
Israhel forsitan salvabit animas nostras
20:32 accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in
capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus
Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit
frater meus est
20:33 quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt
verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit
eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et
levavit eum in currum suum
20:34 qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo
reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in
Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et
dimisit eum
20:35 tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum
in sermone Domini percute me at ille noluit percutere
20:36 cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a
me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo
invenit eum leo atque percussit
20:37 sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me
qui percussit eum et vulneravit
20:38 abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit
aspersione pulveris os et oculos suos
20:39 cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus
egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus
adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si
lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum
argenti adpendes
20:40 dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non
conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod
ipse decrevisti
20:41 at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit
eum rex Israhel quod esset de prophetis
20:42 qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum
dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et
populus tuus pro populo eius
20:43 reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire
contemnens et furibundus venit Samariam
21:1 post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui
erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae
21:2 locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam
ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum
meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius
putas argenti pretium quanto digna est
21:3 cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem
hereditatem patrum meorum tibi
21:4 venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super
verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens
non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in
lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem
21:5 ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei
quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non
comedis panem
21:6 qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae et dixi
ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo
tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam
21:7 dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis
es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo
esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae
21:8 scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas
anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant
in civitate eius et habitabant cum Naboth
21:9 litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et
sedere facite Naboth inter primos populi
21:10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et
falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite
eum et lapidate sicque moriatur
21:11 fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui
habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et
sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos
21:12 praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter
primos populi
21:13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos
sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt
contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo
et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus
interfecerunt
21:14 miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et
mortuus est
21:15 factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et
mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth
Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta
pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est
21:16 quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit
et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam
21:17 factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
21:18 surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est
in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam
21:19 et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti
insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in
loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum
quoque sanguinem
21:20 et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui
dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in
conspectu Domini
21:21 ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua
et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et
ultimum in Israhel
21:22 et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et
sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam
provocares et peccare fecisti Israhel
21:23 sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes
comedent Hiezabel in agro Hiezrahel
21:24 si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si
autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli
21:25 igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut
faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel
uxor sua
21:26 et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola
quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum
Israhel
21:27 itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam
et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in
sacco et ambulabat dimisso capite
21:28 factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
21:29 nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur
humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed
in diebus filii sui inferam malum domui eius
22:1 transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et
Israhel
22:2 in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem
Israhel
22:3 dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra
sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis
Syriae
22:4 et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth
Galaad
22:5 dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu
populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et
equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te
hodie sermonem Domini
22:6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos
circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad
bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit
Dominus in manu regis
22:7 dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam
ut interrogemus per eum
22:8 et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem
possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat
mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne
loquaris ita rex
22:9 vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei
festina adducere Micheam filium Hiemla
22:10 rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque
in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae
Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum
22:11 fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et
ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam
22:12 omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende
in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu
regis
22:13 nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad
eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi
praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona
22:14 cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi
Dominus hoc loquar
22:15 venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus
in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit
ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis
22:16 dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut
non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini
22:17 et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus
quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent
dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace
22:18 dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi
quia non prophetat mihi bonum sed semper malum
22:19 ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi
Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli
adsistentem ei a dextris et a sinistris
22:20 et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut
ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba
huiuscemodi et alius aliter
22:21 egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait
ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo
22:22 et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium
prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis
egredere et fac ita
22:23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore
omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est
contra te malum
22:24 accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit
Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini
et locutus est tibi
22:25 et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris
cubiculum intra cubiculum ut abscondaris
22:26 et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon
principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech
22:27 et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in
carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae
donec revertar in pace
22:28 dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est
locutus Dominus in me et ait audite populi omnes
22:29 ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth
Galaad
22:30 dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere
proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit
habitum et ingressus est bellum
22:31 rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta
duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam
nisi contra regem Israhel solum
22:32 cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati
sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant
contra eum et exclamavit Iosaphat
22:33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex
Israhel et cessaverunt ab eo
22:34 unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam
dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et
stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me
de exercitu quia graviter vulneratus sum
22:35 commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel
stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat
autem sanguis plagae in sinum currus
22:36 et praeco personuit in universo exercitu antequam sol
occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in
terram suam
22:37 mortuus est autem rex et perlatus est Samariam
sepelieruntque regem in Samaria
22:38 et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes
sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod
locutus fuerat
22:39 reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus
eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit
nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel
22:40 dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias
filius eius pro eo
22:41 Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno
quarto Ahab regis Israhel
22:42 triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et
viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris
eius Azuba filia Salai
22:43 et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit
ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini
22:44 verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus
sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
22:45 pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel
22:46 reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit
et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum
regum Iuda
22:47 sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus
Asa patris eius abstulit de terra
22:48 nec erat tunc rex constitutus in Edom
22:49 rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent
in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae
sunt in Asiongaber
22:50 tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei
cum servis tuis in navibus et noluit Iosaphat
22:51 dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in
civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo
22:52 Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel
in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque
super Israhel duobus annis
22:53 et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via
patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui
peccare fecit Israhel
22:54 servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum
Deum Israhel iuxta omnia quae fecerat pater eius