home
***
CD-ROM
|
disk
|
FTP
|
other
***
search
/
BibleWare
/
BibWare.bin
/
bibtrans
/
vulgate.exe
/
1CO.VUL
< prev
next >
Wrap
Text File
|
1996-06-12
|
44KB
|
874 lines
1:1 Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et
Sosthenes frater
1:2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo
Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini
nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro
1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
1:4 gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data
est vobis in Christo Iesu
1:5 quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et
in omni scientia
1:6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis
1:7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus
revelationem Domini nostri Iesu Christi
1:8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die
adventus Domini nostri Iesu Christi
1:9 fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius
Iesu Christi Domini nostri
1:10 obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu
Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata
sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia
1:11 significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui
sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt
1:12 hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem
sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi
1:13 divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro
vobis aut in nomine Pauli baptizati estis
1:14 gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum
et Gaium
1:15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis
1:16 baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem
alium baptizaverim
1:17 non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non
in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi
1:18 verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his
autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
1:19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et
prudentiam prudentium reprobabo
1:20 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne
stultam fecit Deus sapientiam huius mundi
1:21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per
sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis
salvos facere credentes
1:22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam
quaerunt
1:23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem
scandalum gentibus autem stultitiam
1:24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei
virtutem et Dei sapientiam
1:25 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod
infirmum est Dei fortius est hominibus
1:26 videte enim vocationem vestram fratres quia non multi
sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles
1:27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat
sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
1:28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae
non sunt ut ea quae sunt destrueret
1:29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius
1:30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est
sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio
1:31 ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino
glorietur
2:1 et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem
sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
2:2 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum
Christum et hunc crucifixum
2:3 et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud
vos
2:4 et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus
sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
2:5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute
Dei
2:6 sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero
non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
2:7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est
quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
2:8 quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim
cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent
2:9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris
audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his
qui diligunt illum
2:10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim
omnia scrutatur etiam profunda Dei
2:11 quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus
hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi
Spiritus Dei
2:12 nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex
Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
2:13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis
sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
2:14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei
stultitia est enim illi et non potest intellegere quia
spiritaliter examinatur
2:15 spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
2:16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem
sensum Christi habemus
3:1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed
quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
3:2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne
nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
3:3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales
estis et secundum hominem ambulatis
3:4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego
Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero
Paulus
3:5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus
dedit
3:6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
3:7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui
incrementum dat Deus
3:8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem
propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
3:9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei
aedificatio estis
3:10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens
architectus fundamentum posui alius autem superaedificat
unusquisque autem videat quomodo superaedificet
3:11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod
positum est qui est Christus Iesus
3:12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum
argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
3:13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit
quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis
probabit
3:14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem
accipiet
3:15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem
salvus erit sic tamen quasi per ignem
3:16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in
vobis
3:17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus
templum enim Dei sanctum est quod estis vos
3:18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in
hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
3:19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum
est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
3:20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam
vanae sunt
3:21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
3:22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita
sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
3:23 vos autem Christi Christus autem Dei
4:1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores
mysteriorum Dei
4:2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis
inveniatur
4:3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano
die sed neque me ipsum iudico
4:4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum
qui autem iudicat me Dominus est
4:5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus
qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit
consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
4:6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos
ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus
alterum infletur pro alio
4:7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti
si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
4:8 iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis
regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
4:9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam
morti desti