LATIN VULGATE - ZECHARIAH 9

PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP

9:1 onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel

9:2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde

9:3 et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum

9:4 ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur

9:5 videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur

9:6 et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum

9:7 et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus

9:8 et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis

9:9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae

9:10 et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae

9:11 tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua

9:12 convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi

9:13 quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium

9:14 et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri

9:15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris

9:16 et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius

9:17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines

GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

God Rules.NET
Search 30+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Systematic Theology Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine.