2:1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
2:2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
2:3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
2:4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
2:5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
2:6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
2:7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
2:8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
2:9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
2:10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
2:11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
2:12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
2:13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
2:14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
2:15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH