94:1 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
94:2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
94:3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
94:4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
94:5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
94:6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
94:7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
94:8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
94:9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea
94:10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde
94:11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH