71:1 in Salomonem
71:2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
71:3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
71:4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
71:5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
71:6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
71:7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
71:8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
71:9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
71:10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
71:11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
71:12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
71:13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
71:14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
71:15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
71:16 erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
71:17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
71:18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
71:19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
71:20 defecerunt laudes David filii Iesse
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH