45:1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
45:2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
45:3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
45:4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
45:5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
45:6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
45:7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
45:8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
45:9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
45:10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
45:11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
45:12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH