LATIN VULGATE - PSALMS 34

PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP

34:1 huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me

34:2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi

34:3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum

34:4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala

34:5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos

34:6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos

34:7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam

34:8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso

34:9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo

34:10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum

34:11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me

34:12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae

34:13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur

34:14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar

34:15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi

34:16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis

34:17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam

34:18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te

34:19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis

34:20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant

34:21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri

34:22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me

34:23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam

34:24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi

34:25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum

34:26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me

34:27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius

34:28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

God Rules.NET
Search 30+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Systematic Theology Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine.