108:1 in finem David psalmus
108:2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
108:3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
108:4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
108:5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
108:6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
108:7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
108:8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
108:9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
108:10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
108:11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
108:12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
108:13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
108:14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur
108:15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
108:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
108:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
108:18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
108:19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur
108:20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
108:21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
108:22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
108:23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
108:24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
108:25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
108:26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
108:27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
108:28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur
108:29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
108:30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
108:31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH