105:1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
105:2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
105:3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
105:4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
105:5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
105:6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
105:7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum
105:8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
105:9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
105:10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
105:11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
105:12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
105:13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
105:14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
105:15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
105:16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
105:17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
105:18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
105:19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
105:20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
105:21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
105:22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
105:23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
105:24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
105:25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
105:26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
105:27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
105:28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
105:29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
105:30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
105:31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
105:32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
105:33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
105:34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
105:35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
105:36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
105:37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
105:38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
105:39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
105:40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
105:41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
105:42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
105:43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
105:44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
105:45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
105:46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
105:47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
105:48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH