LATIN VULGATE - PSALMS 102

PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP

102:1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius

102:2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius

102:3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas

102:4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus

102:5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua

102:6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus

102:7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas

102:8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors

102:9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur

102:10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis

102:11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se

102:12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras

102:13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

102:14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus

102:15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit

102:16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum

102:17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum

102:18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea

102:19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur

102:20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius

102:21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius

102:22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

God Rules.NET
Search 30+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Systematic Theology Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine.