1:1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel
1:2 ad sciendam sapientiam et disciplinam
1:3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
1:4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
1:5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
1:6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
1:7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
1:8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
1:9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
1:10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
1:11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
1:12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
1:13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
1:14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
1:15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
1:16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
1:17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
1:18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
1:19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
1:20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
1:21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
1:22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
1:23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
1:24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
1:25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
1:26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
1:27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
1:28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
1:29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
1:30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
1:31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
1:32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
1:33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH