6:1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
6:2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
6:3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
6:4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
6:5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
6:6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
6:7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
6:8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
6:9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
6:10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
6:11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
6:12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
6:13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
6:14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
6:15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
6:16 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
6:17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
6:18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
6:19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
6:20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
6:21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
6:22 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
6:23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
6:24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
6:25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
6:26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
6:27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
6:28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
6:29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
6:30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
6:31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
6:32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
6:33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
6:34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH