LATIN VULGATE - LUKE 16

PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP

16:1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius

16:2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare

16:3 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco

16:4 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas

16:5 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo

16:6 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta

16:7 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta

16:8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt

16:9 et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula

16:10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est

16:11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis

16:12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis

16:13 nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae

16:14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum

16:15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum

16:16 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit

16:17 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere

16:18 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur

16:19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide

16:20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus

16:21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius

16:22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno

16:23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius

16:24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma

16:25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

16:26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare

16:27 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei

16:28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum

16:29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos

16:30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent

16:31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent

GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

God Rules.NET
Search 30+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Systematic Theology Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine.