LATIN VULGATE - LUKE 11

PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP

11:1 et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos

11:2 et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum

11:3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie

11:4 et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem

11:5 et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes

11:6 quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum

11:7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi

11:8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios

11:9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

11:10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

11:11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi

11:12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem

11:13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se

11:14 et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae

11:15 quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia

11:16 et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo

11:17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet

11:18 si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia

11:19 si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt

11:20 porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei

11:21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet

11:22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit

11:23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit

11:24 cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi

11:25 et cum venerit invenit scopis mundatam

11:26 et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus

11:27 factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti

11:28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt

11:29 turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae

11:30 nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti

11:31 regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic

11:32 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic

11:33 nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant

11:34 lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit

11:35 vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint

11:36 si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te

11:37 et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit

11:38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium

11:39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate

11:40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit

11:41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis

11:42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere

11:43 vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro

11:44 vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt

11:45 respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis

11:46 at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas

11:47 vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos

11:48 profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra

11:49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur

11:50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista

11:51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione

11:52 vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis

11:53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis

11:54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum

GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

God Rules.NET
Search 30+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Systematic Theology Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine.