40:1 respondens autem Dominus Iob de turbine ait
40:2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
40:3 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
40:4 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
40:5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
40:6 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
40:7 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
40:8 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
40:9 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
40:10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
40:11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
40:12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
40:13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
40:14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
40:15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
40:16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
40:17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
40:18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
40:19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
40:20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
40:21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
40:22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
40:23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
40:24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
40:25 concident eum amici divident illum negotiatores
40:26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
40:27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
40:28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH