LATIN VULGATE - JOB 30

PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP

30:1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei

30:2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni

30:3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria

30:4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum

30:5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant

30:6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream

30:7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant

30:8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes

30:9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium

30:10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur

30:11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum

30:12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis

30:13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium

30:14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt

30:15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea

30:16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis

30:17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt

30:18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me

30:19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri

30:20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me

30:21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi

30:22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide

30:23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi

30:24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis

30:25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi

30:26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae

30:27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis

30:28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi

30:29 frater fui draconum et socius strutionum

30:30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate

30:31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium

GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

God Rules.NET
Search 30+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Systematic Theology Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine.