3:1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
3:2 et locutus est
3:3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
3:4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
3:5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
3:6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
3:7 sit nox illa solitaria nec laude digna
3:8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
3:9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
3:10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
3:11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
3:12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
3:13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
3:14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
3:15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
3:16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
3:17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
3:18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
3:19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
3:20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
3:21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
3:22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
3:23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
3:24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
3:25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
3:26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH