16:1 respondens autem Iob dixit
16:2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
16:3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
16:4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
16:5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
16:6 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
16:7 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
16:8 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
16:9 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
16:10 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
16:11 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
16:12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
16:13 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
16:14 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
16:15 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
16:16 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
16:17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
16:18 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
16:19 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
16:20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
16:21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
16:22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
16:23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH