LATIN VULGATE - JEREMIAH 48

PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP

48:1 ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit

48:2 non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius

48:3 vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna

48:4 contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius

48:5 per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt

48:6 fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto

48:7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul

48:8 et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus

48:9 date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles

48:10 maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine

48:11 fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus

48:12 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlident

48:13 et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam

48:14 quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum

48:15 vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei

48:16 prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis

48:17 consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus

48:18 descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas

48:19 in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit

48:20 confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab

48:21 et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath

48:22 et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim

48:23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon

48:24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt

48:25 abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus

48:26 inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse

48:27 fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris

48:28 relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis

48:29 audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius

48:30 ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere

48:31 ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes

48:32 de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit

48:33 ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit

48:34 de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt

48:35 et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius

48:36 propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt

48:37 omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium

48:38 super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus

48:39 quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo

48:40 haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab

48:41 capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis

48:42 et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est

48:43 pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus

48:44 qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus

48:45 in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus

48:46 vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem

48:47 et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab

GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

God Rules.NET
Search 30+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Systematic Theology Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine.