5:1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
5:2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
5:3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
5:4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
5:5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
5:6 addixistis occidistis iustum non resistit vobis
5:7 patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
5:8 patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
5:9 nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
5:10 exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
5:11 ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
5:12 ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
5:13 tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
5:14 infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
5:15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
5:16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
5:17 Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
5:18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
5:19 fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH