LATIN VULGATE - ISAIAH 64

PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP

64:1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent

64:2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur

64:3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt

64:4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te

64:5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur

64:6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

64:7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae

64:8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos

64:9 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos

64:10 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata

64:11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas

64:12 numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer

GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

God Rules.NET
Search 30+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Systematic Theology Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine.