28:1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino
28:2 ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam
28:3 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim
28:4 et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
28:5 in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui
28:6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam
28:7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium
28:8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus
28:9 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus
28:10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi
28:11 in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum
28:12 cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire
28:13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur
28:14 propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem
28:15 dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus
28:16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet
28:17 et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt
28:18 et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem
28:19 quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui
28:20 coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest
28:21 sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo
28:22 et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram
28:23 auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum
28:24 numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam
28:25 nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis
28:26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud
28:27 non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo
28:28 panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum
28:29 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH