26:1 in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
26:2 aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem
26:3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus
26:4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum
26:5 quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem
26:6 conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum
26:7 semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
26:8 et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae
26:9 anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis
26:10 misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini
26:11 Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret
26:12 Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis
26:13 Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui
26:14 morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum
26:15 indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
26:16 Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis
26:17 sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine
26:18 concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae
26:19 vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam
26:20 vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
26:21 ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH