LATIN VULGATE - ISAIAH 21

PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP

21:1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili

21:2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci

21:3 propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem

21:4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

21:5 pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum

21:6 haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet

21:7 et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu

21:8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus

21:9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram

21:10 tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis

21:11 onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte

21:12 dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite

21:13 onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim

21:14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti

21:15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii

21:16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar

21:17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

God Rules.NET
Search 30+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Systematic Theology Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine.