13:1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
13:2 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
13:3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
13:4 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
13:5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
13:6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
13:7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
13:8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
13:9 ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
13:10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
13:11 et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
13:12 pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
13:13 super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
13:14 et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
13:15 omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
13:16 infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
13:17 ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
13:18 sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
13:19 et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
13:20 non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
13:21 sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
13:22 et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH