LATIN VULGATE - HOSEA 3

PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP

3:1 et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum

3:2 et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei

3:3 et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te

3:4 quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin

3:5 et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum

GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

God Rules.NET
Search 30+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Systematic Theology Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine.