6:1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
6:2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
6:3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
6:4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
6:5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
6:6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
6:7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
6:8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
6:9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
6:10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
6:11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
6:12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
6:13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
6:14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
6:15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
6:16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
6:17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
6:18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
6:19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
6:20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH