12:1 eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia
12:2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
12:3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum
12:4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
12:5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
12:6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem
12:7 et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
12:8 dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
12:9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
12:10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
12:11 et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum
12:12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
12:13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode
12:14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
12:15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
12:16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
12:17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
12:18 facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
12:19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
12:20 erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
12:21 statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
12:22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis
12:23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
12:24 verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
12:25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH